B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Bruno Merseburgensis
ca. 1040 - post 1082
     
   



D e   b e l l o   S a x o n i c o

C a p i t u l a   L X I   -   X C

_______________________________________________


      61.
      Alio tempore, cum idem dux reginam in manu sua a monasterio duceret, rex sagittario cuidam praecepit, ut eum iuxta reginam sagitta transfigeret. Sed ab eodem sagittario praemonitus dux reginam non perduxit, sed inventa qualibet causa festinus ab ea recessit.

      62.
Tertia vice cum causae quaedam intra cubiculum regis agerentur et actionibus illis dux cum paucis suis interesset, nunciatum est ei quod duo regis famuli ianuam cum nudis gladiis obsiderent, qui ducem egredientem ex utroque latere perfoderent. Itaque suos cum gladiis occultis occulte fecit advenire, et aliquos ex ipsis cubiculum fecit intrare, plurimos vero prae foribus stare. Cumque omnia sicut iusserat essent disposita, cum suis accedens ad ianuam: 'Tales', inquit, 'ianitores, domne rex, in vestro cubiculo nollem modo vidisse, nec unquam posthac amplius volo videre.' Haec locutus et abiit cum magno furore, et dixit, quod et implevit, quod numquam vellet ulterius ad regis curiam venire.

      63.
      Eodem vel simili dolo etiam Bertholdum ducem quaerebat perdere, quia hi duo magis videbantur eius malitiae obsistere. Et quare de duobus tantum eius saevitiam commemoro, qui nullum de principibus possum asserere securum tali periculo? Quadam namque die dum ipse cum suis scurris moraretur in cubiculo et episcopi ceterisque primates excubarent in vestibulo, fertur illis dixisse qui conscii et fautores erant suae nequitiae: 'Ecce isti sunt, qui regni mei divitias habent, et me meosque omnes in paupertate reliquerunt. Quod si illi de medio fuissent ablati, ego cunctique mei familiares cito possemus divites fieri. Quapropter si viri estis et divitias habere cupitis, istos nunc inermes armati fortiter invadite, et omnia quae illi possident accipite.' Habebat autem in cubili suo semper multas secures lato ferro splendentes, quibus nec clipeus nec galea resistere poterat virtute aliqua. Quod nisi Anno Coloniensis praesul ab uno qui cum ceteris facinus erat acturus, paulo ante fuisset submonitus, ea die fuisset perpetratum miserabile facinus.

      64.
      Verum ut ad priora paulisper revertar, ubi primum primates nostri deditionem fecerunt, omnes semitas quae per montes ducunt in Italiam, rex claudi praecepit, nec ulli homini viam patere permisit, ne rei veritas ad apostolicum prius veniret, quam ipse per legatos in suum favorem ipsum apostolicum traduceret. Deinde misit Romano pontifici legatos, qui ei intimarent, quod episcopi Saxoniae sui ordinis obliti contra se in proelio congressi fuissent, eumque rogarent, ut eos sicut infideles, periuros et belli civilis auctores gradu sacerdotali deponeret, quatenus tales per quos ecclesia pacata regeretur, ipse in eorum locum poneret. Sed regis legatos ad apostolicum fama praecesserat, eique seriem rerum gestarum totam veraciter indicaverat. Misit ergo regi litteras, quibus eum de multis aliis criminibus arguebat; et ut episcopos a captivitate dimissos, ecclesiis bonisque suis integre restitutis, remitteret orabat, et post haec concilium in eo loco quo venire posset apostolicus congregaret, ubi episcopi vel, si digni essent, episcopalem perderent dignitatem, vel iniuriarum quas erant passi canonicam reciperent satisfactionem. Quod si in his sacris canonibus noluisset rex obediens existere et excommunicatos a societate sua repellere, se eum velut putre membrum anathematis gladio ab unitate sanctae matris ecclesiae minabatur abscindere. Qua legatione suscepta, et venientibus suis quos miserat apostolico confirmata, tristis valde fuit, quia in apostolica dignitate malitiae suae, sicut sperabat, auxilium non invenit.

      65.
      Rex igitur cum suis deceptoribus una Wormatiam venit, et cum singulis vel binis consilium inivit, qualiter dignam vicem rependeret illi contumeliae, quam omnes audierant Romanum pontificem sibi fecisse, quod eum se minatus sit excommunicaturum, cum tale quid cunctis temporibus fuisset inauditum. Cumque multa multis modis diu volutarent, tandem quibusdam eorum placuit, ut episcoporum concilio facto papam quasi simoniacum communi consensu damnaret, eoque deposito, rex in loco eius unum de suis amicis constitueret, qui omnia quae regi fuissent placita, tota voluntate perficeret. Hoc igitur inito confirmatoque consilio fecit omnes suos episcopos convenire, et coegit eos Hildebrando, qui Romanus pontifex vocaretur et non esset, subiectionem et obedientiam interdicere; et hoc ut post nullus eorum posset negare, fecit unum quemque eorum nomine suo praenotato manu propria abnegationem Hildebrando chartis singulis inscribere hoc modo: Ego N. civitatis N. episcopus Hildebrando subiectionem et obedientiam ex hac hora et deinceps interdico, et eum posthac apostolicum nec habebo nec vocabo. Quod quidem pauci fecerunt ex animo, qui et auctores ipsi fuere consilio; plures vero litteras quidem abrenunciationis mortis timore scripserunt, sed invitos se fecisse per hoc ostenderunt, quia cum primum datur eis oportunitas, apostolico supplices confessionis litteras dirigunt et se reos ei agnoscunt, sed expurgationem necessitatis obtenderunt. Deinde per totam Italiam misit epistulas, magnis donis et maioribus promissis illius terrae principes in favorem suae partis inclinans. Itaque nostrates episcopi solummodo scripto, illi renuntiabant etiam iuramento. Romanos etiam quam plurimos pecunia corrupit, et ut Hildebrandum ab apostolicae sedis honore deicerent, talibus litteris oravit. Ipsi quoque apostolico plenas contumeliis litteras direxit, in quibus, ut apostolicum nomen et sedem cito relinqueret, minaciter praecepit. Hoc autem exemplum est litterarum:

      66.
      Heinricus Dei gratia rex, universas sanctae Romanae ecclesiae clero et populo, gratiam, salutem et omne bonum. Haec fides firma et inconcussa creditur, quae semper et eadem et praesenti servatur et absenti, nec diuturna eius cui debetur absentia, nec longi temporis taedio immutatur. Quam talem vos nobis servare scimus et gratias agimus, et ut eadem perseveret petimus, videlicet ut, sicut facitis, amicis nostris amici, inimicis nostris inimici iugiter existatis. Inter quos scilicet Hildebrandum monachum notantes, vos in eius inimicitiam excitamus, quia hunc et ecclesiae invasorem et oppressorem, et Romanae rei publicae vel regni nostri insidiatorem deprehendimus, ut in subsequenti epistula sibi a nobis directa pernoscere in pomtu est.
      'Heinricus Dei gratia rex Hildebrando. Cum hactenus ex te ea quae patris sunt expectarem, tibique in omnibus magna fidelium nostrorum indignatione obedirem, percepi a te vicissitudinem, qualem oportebat ab eo, qui vitae regnique nostri perniciosissimus hostis esset. Nam cum in primis omnem hereditariam dignitatem, quae michi ab illa sede debebatur, superbo ausu rapuisses, longius inde progrediens regnum Italiae pessimis artibus alienare temptasti. Nec hoc contentus in reverentissimos episcopos, qui nobis velut dulcissima membra uniti sunt, manum mittere non timuisti eosque superbissimis iniuriis acerbissimisque contumeliis contra divina et humana iura, ut ipsi aiunt, exagitasti. Quae omnia cum ego quadam patientia dissimularem, in hoc non patientiam sed ignaviam aestimans, in ipsum caput insurgere ausus es, mandans quae nosti, scilicet ut tuis verbis utar, quod aut tu morereris aut michi animam regnumque tolleres. Hanc inauditam contumaciam ego non verbis sed re confutandam diiudicans, generalem conventum omnium regni primatum ipsis supplicantibus habui. Ubi cum ea quae hactenus metu et reverentia tacebantur, in medium deducta fuissent, veris assertionibus illorum, quas ex ipsorum litteris audies, palam factum est, te nullatenus in apostolica sede posse persistere. Quorum sententiae, quia iusta et probabilis coram Deo hominibusque videbatur, ego quoque assentiens, omne tibi papatus ius quod habere visus es abrenuntio, atque ut a sede Urbis, cuius michi patriciatus Deo tribuente et iurato Romanorum assensu debetur, ut descendas edico.'       Haec series nostrae epistolae ad Hildebrandum monachum. Quam idcirco et vobis scripsimus, ut et vobis nostra voluntas, et nobis, immo Deo et nobis, vestra satisfaciat caritas. Exurgite igitur in eum, fidelissimi, et sit primus in fide primus in eius damnatione. Non autem ut sanguinem eius fundatis dicimus, quippe cum maior sibi sit post depositionem poena vita quam mors, sed ut eum si nolit descendere cogatis, et alium communi omnium episcoporum et vestro consilio a nobis electum in apostolicam sedem recipiatis, qui quod iste in ecclesia vulneravit, curare et velit et possit.


      67.
      Heinricus, non usurpative sed pia Dei ordinatione rex, Hildebrando, iam non apostolico sed falso monacho. Hanc talem pro confusione tua salutationem promeruisti, qui nullum in ecclesia ordinem praeteristi, quem confusionis non honoris, maledictionis non benedictionis participem non feceris. Ut enim de multis pauca et egregia loquamur, rectores sanctae ecclesiae, videlicet archiepiscopos, episcopos, presbyteros, non modo non tangere sicut christos Domini timuisti [Ps. 104,15], quin sicut servos, nescientes quid faciat dominus eorum, sub pedibus tuis calcasti; in quorum conculcatione tibi favorem ab ore vulgi comparasti [Joh. 15,15]; quos omnes nichil scire, te autem solum omnia nosse iudicasti. Qua utique scientia non ad aedificationem, sed ad destructionem uti studuisti, ut iure beatum Gregorium, cuius nomen tibi vendicasti, de te prophetasse credamus sic dicentem: 'Ex affluentia subiectorum plerumque animus praelati extollitur, et aestimat se plus omnibus nosse, cum se videt plus omnibus posse.' [Past. II,6] Et nos quidem haec omnia sustinuimus, dum apostolicae sedis honorem servare studuimus. Sed tu humilitatem nostram timorem fore intellexisti, ideoque et in ipsam regiam potestatem nobis a Deo concessam exurgere non timuisti, quam te auferre ausus es minari, quasi nos a te regnum acceperimus, quasi in tua et non in Dei manu sit regnum vel imperium; qui dominus noster Iesus Christus nos ad regnum, te autem non vocavit ad sacerdotium. Tu enim his gradibus ascendisti: scilicet astutia, quod monachica professio abhominatur, pecuniam, pecunia favorem, favore ferrum, ferro sedem pacis adisti, et de sede pacis pacem turbasti, dum subditos in praelatos armasti, dum episcopos nostros, a Deo vocatos, tu, non vocatus, spernendos docuisti, dum laicis ministerium eorum super sacerdotes usurpasti, ut ipsi deponant vel condemnent, qui ipsos a manu Domini per impositionem manuum episcoporum docendos acceperant. Me quoque, qui licet indignus inter christos ad regnum sum unctus tetigisti, quem sanctorum patrum traditio soli Deo iudicandum docuit, nec pro aliquo crimine, nisi a fide, quod absit, exorbitaverimus, deponendum asseruit, cum etiam Iulianum apostatam prudentia sanctorum episcoporum non sibi sed soli Deo iudicandum deponendumque commiserit. Ipse verus papa beatus Petrus clamat: 'Deum timite, regem honorificate.' [1. Petr. 2,17] Tu autem quia Deum non times, me constitutum eius inhonoras. Unde beatus Paulus, ubi angelo de coelo, si praedicaverit alia, non pepercit, te quoque in terris alia docentem non excepit. Ait enim: 'Si quis, vel ego, vel etiam angelus e coelo, praeter id quod evangelizavimus vobis evangelizaverit, anathema sit.' [Gal. 1,8] Tu ergo hoc anathemate et omnium episcoporum nostrorum iudicio et nostro damnatus descende, vindicatam sedem apostolicam relinque! Alius in solium beati Petri ascendat, qui nulla violentiam religione palliet, sed beati Petri sanam doctrinam doceat. Ego enim Heinricus rex Dei gratia cum omnibus episcopis nostris tibi dicimus: Descende, descende.

      68.
Quae litterae cum domno papae in basilica Lateranensi sanctae synodo praesidenti fuissent allatae, et coram synodo palam recitatae, tanta fit in ecclesia commotio, ut idem legatus, nisi inter apostoloci pedes defensionem invenisset, membratim laniatus interisset miserabiliter. Sequenti vero die domnus papa coram ipsa synodo declaravit, quotiens et quanta mansuetudine regem de magnis criminibus corripuisset, ut episcopos a captivitate solveret quanta suavitate rogasset, apostolica auctoritate iussisset; et pro paterna dulcedine quantam superbiae amaritudinem recepisset. Deinde cunctis acclamantibus ne talis contumelia remaneret inulta, omnium consilio et consensu Heinricum synodali iudicio damnavit, regisque nomine et honore privatum anathematis gladio percussit, litterasque in regnum Teutonicorum misit, quarum hic exemplar supponere placuit:

      69.
      Gregorius [Greg. VII. Registr. III,6] episcopus servus servorum Dei, omnibus qui se cupiunt annumerari inter oves quas Christus beato Petro commisit, salutem et apostolicam benedictionem. Audistis, fratres, novam et inauditam praesumptionem, audistis scismaticorum sceleratam et nomen Domini in beato Petro blasphemantium garrulitatem et audaciam; audistis superbiam ad iniuriam et contumeliam sanctae et apostolicae sedis elatam, qualem vestri patres nec viderunt nec audierunt unquam nec scripturarum series aliquando a paganis vel haereticis docet emersam. Cuius mali etsi quod unquam post fundatam ecclesiam et propagatam fidem Christi processisset exemplum, omnibus tamen fidelibus pro tanto contemptu et conculcatione apostolicae, immo divinae auctoritatis, dolendum foret et gemendum. Quapropter si beato Petro claves regni coelorum a domino nostro Iesu Christo traditas creditis, et vobis per manus ipsius ad aeternae vitae gaudia introitum patere cupitis, cogitandum vobis est, quantum nunc de irrogata sibi contumelia dolere debeatis. Nisi enim hic, ubi per discrimina temptationum vestra fides et corda probantur, socii passionum efficiamini, procul dubio non estis digni, ut participes futurae consolationis et filii regni, coelestem coronum et gloriam sortiamini [I Cor. 1,7]. Rogamus igitur caritatem vestram, ut instanter divinam misericordiam implorare studeatis, quatenus aut corda impiorum ad poenitentiam vertat, aut reprimendo eorum nefanda consilia, quam insipientes et stulti sint qui petram in Christo fundatam evertere et divina privilegia violare conantur, ostendat.

      70.
      Beate Petre apostolorum princeps, inclina quaeso pias aures tuas nobis, et audi me servum tuum, quem ab infantia nutristi et usque ad hanc diem de manu iniquorum liberasti, qui me pro tua fidelitate oderunt et odiunt. Tu michi testis es, et domina mea mater Dei, et beatus Paulus, frater tuus, inter omnes sanctos, quod tua sancta Romana ecclesia me invitum ad sua gubernacula traxit, et ego non rapinam arbitratus sum ad sedem tuam ascendere, potiusque volui vitam meam finire in peregrinatione, quam locum tuum pro gloria mundi, pro saeculari ingenio arripere. Et ideo ex tua gratia, non ex meis operibus credo, quod placuit tibi et placet, ut populus christianus tibi specialiter commissus, michi obediat specialiter pro vice tua michi commissa, et michi tua gratia est potestas a Deo data ligandi et solvendi in coelo et in terra. Hac itaque fiducia fretus, pro ecclesiae tuae honore et defensione, ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, per tuam potestatem et auctoritatem Heinrico regi filio Heinrici imperatoris, qui contra tuam ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italiae gubernacula contradico, et omnes christianos a vinculo iuramenti, quod sibi fecerunt vel facient, absolvo, et ut nullus ei sicut regi serviat interdico. Dignum est enim, ut qui studet honorem ecclesiae tuae minuere, ipse honorem amittat, quem videtur habere. Et quia sicut christianus contempsit obedire, nec ad Deum rediit quem dimisit, participando excommunicatis et multas iniquitates faciendo, meaque monita, quae pro sua salute sibi misi, te teste spernendo, seque ab ecclesia tua, temptans eam scindere, separando, vinculo eum anathematis vice tuo alligo, et sic eum ex fiducia tua alligo, ut sciant gentes et comprobent, quia tu es Petrus, et super tuam petram filius Dei vivi aedificavit ecclesiam suam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. 16,18].

      71.
      Deinde non longo tempore transacto, domnus apostolicus, ne regem magis iniuriae suae dolore quam zelo iustitiae excommunicasse putaretur, has litteras ad regiones Teutonicas misit, quibus se iuste eum excommunicasse testatur:

      72.
      Gregorius episcopus servus servorum Dei, omnibus episcopis, ducibus et comitibus, ceterisque fidelibus in regno Teutonicorum christianam fidem defendentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus quosdam inter vos de excommunicatione, quam in regem fecimus, dubitare, ac quaerere utrum iuste excommunicatus sit, et si nostra sententia ex auctoritate legalis censurae ea qua debuit deliberatione progressa est. Quapropter, qualiter ad excommunicandum illum adducti simus, prout verius potuimus, teste conscientia nostra, oculis et intellectibus omnium patefacere curavimus, non tam ut singulas causas, quae heu nimium notae sunt, quasi nostro clamore in publicum proiciamus, quam ut eorum opinioni satisfaciamus, qui putant nos spiritualem gladium temere et magis motu animi nostri quam divino metu et iustitiae zelo arripuisse. Cum adhuc in diaconatus officio positi essemus, perlata ad nos de actionibus regis sinistra et multum inhonesta fama, propter imperialem dignitatem et reverentiam patris ac matris eius, necnon propter spem ac desiderium correctionis suae saepe eum per litteras et nuntios admonuimus, ut a pravitate sua desisteret, et memor clarissimi generis ac dignitatis suae, vitam suam moribus, quibus regem et futurum Deo donante deceret imperatorem, institueret. Postquam vero ad pontificatus apicem licet indigni venimus, cum illius aetas pariter cresceret et iniquitas, intelligentes Deum omnipotentem tanto districtius de manu nostra animam illius requisiturum, quanto nobis ad increpandum illum prae ceteris libertas data fuisset et auctoritas, multo sollicitius eum modis omnibus, arguendo, obsecrando, increpando, ad emendationem vitae suae hortati sumus. Qui cum saepe nobis devotas salutationes et litteras mitteret, excusans se cum ex aetate quod fluxa esset et fragilis, tum quod ab his, in quorum manibus curia erat, multotiens sibi male suasum atque consultum sit, monita nostra de die in diem se promptissime suscepturum verbis quidem promisit, ceterum re et exaggeratione culparum penitus conculcavit. Inter haec quosdam familiares suos, quorum consiliis et machinationibus episcopatus et multa monasteria, inductus per pretium, lupis pro pastoribus simoniaca haeresi foedaverat, ad poenitentiam vocavimus, quatenus et bona ecclesiarum, quae per interventum tam scelerati comercii sacrilega manu susceperant, venerabilibus locis quae pertinerent, dum adhuc locus esset emendandi, redderent, et ipsi pro perpetrata iniquitate per lamenta poenitudinis Deo satisfacerent. Quos dum ad haec exequenda datas inducias spernere et in consueta nequitia pertinaciter stare cognovimus, sicut dignum erat sacrilegos et ministros ac membra diaboli a communione et corpore totius ecclesiae separavimus, et regem, ut eos a domo sua, a consiliis et omni communione sua sicut excommunicatos expelleret, ammonuimus. Interim vero aggravescente contra regem Saxonum causa, cum vires et praesidia regni ex maxima parte a se deficere velle videret, iterum nobis direxit epistolam supplicem et omni humilitate plenam, in qua omnipotenti Deo et beato Petro ac nobis valde se culpabilem reddens, preces etiam obtulit, ut quod ex sua culpa in ecclesiasticis causis contra canonicam iustitiam et decreta sanctorum patrum factum esset, nostra apostolica providentia et auctoritate corrigere studeremus; atque in eo suam nobis per omnia obedientiam, consensum et fidele promisit adiutorium. Hoc idem etiam postea a confratribus et legatis nostris, Humberto Praenestino episcopo, et Geraldo Ostiensi episcopo, quos ad illum misimus, ad poenitentiam susceptus, in illorum manus per sacratas stolas quas in collo tenebant, repromittendo confirmavit. Deinde post aliquod tempus commisso cum Saxonibus proelio, rex pro victoria quam adeptus est, tales Deo grates et victimas obtulit, ut vota quae de emendatione sua fecerat continuo frangeret, et nichil eorum quae promiserat attendens, excommunicatos in suam familiaritatem et communionem reciperet, et ecclesias in eam quam consueverat confusionem traheret. Qua de re gravi dolore percussi, quamquam post contempta coelestis regis beneficia paene omnis spes correctionis eius nobis ablata sit, adhuc tamen animum eius temptandum fore decrevimus, magis cupientes eum apostolicam mansuetudinem audire, quam experiri severitatem. Itaque misimus ei epistulas commonitorias, ut meminerit quid et cui promiserit, ne credat se posse fallere Deum, cuius quanto prolixior est patientia, tanto severior est, cum iudicare coeperit, ira; neu inhonoret Deum honorantem se, nec potentiam suam ad Dei contemptum et apostolicam temptet extendere contumeliam, sciens quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Praeterea misimus ad eum tres religiosos viros, suos utique fideles, per quos eum secreto monuimus, ut poenitentiam ageret de sceleribus suis, quae quidem horrenda dictu sunt, pluribus autem nota et in multis partibus divulgata [Jac. 4,6]; propter quae eum non excommunicari solum usque ad condignam satisfactionem, sed ab omni honore regni absque spe recuperationis debere destitui, divinarum et humanarum legum testatur auctoritas. Postremo nisi excommunicatos a sua participatione divideret, nos nichil aliud de eo iudicare aut decernere posse, nisi ut separatus ab ecclesia in excommunicatorum consortio foret, cum quibus ipse potius quam cum Christo partem habere eligit. Sane si nostra monita suscipere et vitam suam corrigere vellet, Deum testem invocavimus et invocamus, quantum nos de eius salute et honore gauderemus, et cum quanta caritate eum in gremium sanctae ecclesiae amplecteremur, utpote eum qui princeps populi constitutus et amplissimi regni gubernacula tenens, catholicae pacis et iustitiae defensor esse deberet. Verum quanti ipse aut scripta aut per legatos missa nostra verba fecerit, eius facta declarant. Qui indigne ferens se a quoquam reprehendi aut corripi, non solum a perpetratis ad emendationem revocari non potuit, sed ampliori conscientiae suae furore arreptus non prius cessavit, donec episcopos paene omnes in Italia, in Teutonicis vero partibus quotquot potuit, circa fidem Christi naufragare fecit, dum eos debitam beato Petro et apostolicae sedi obedientiam et honorem a domino nostro Iesu Christo concessum abnegare subegit. Cum igitur iniquitatem eius ad summum prodisse vidimus, pro his causis, videlicet primum, quod ab eorum communione, qui pro sacrilegio et reatu simoniacae haeresis excommunicati sunt, se abstinere noluit; deinde quod pro criminosis actibus suae vitae poenitentiam non dico suscipere sed nec promittere quidem voluit, mentita ea fide quum in manus legatorum nostrorum promiserat; necnon quod corpus Christi, id est unitatem sanctae ecclesiae, scindere non expavit: pro his, inquam, culpis synodali iudicio eum excommunicavimus, ut quem mites non potuimus, vel severi ad viam salutis Deo adiuvante revocare valeamus, aut si, quod absit, nec districtionis quidem censuram pertimuerit, nostra saltem anima negligentiae aut timoris discrimini non succumbat. Si quis igitur hanc sententiam iniuste vel irrationabiliter prolatam esse putaverit, si talis est ut sacris regulis intelligentiae sensum praebere velit, nobiscum inde agat, et non quid nos sed quid divina auctoritas doceat, quid decernat, quid consona vox sanctorum patrum iudicet, patienter audiens acquiescat. Nos tamen non aestimamus quemquam fidelium, qui ecclesiastica statua noverit, hoc errore teneri, ut non hoc, et si publice affirmare non audeat, vel in corde suo recte factum esse perhibeat; quamquam et si nos, quod Deus avertat, non satis gravi de causa aut minus ordinate eum huiusmodi vinculo ligaverimus, sicut sancti patres asserunt, non idcirco spernanda esset sententia, sed absolutio cum omni humilitate quaerenda. Vos autem, dilectissimi, qui iustitiam Dei non pro regia indignatione, non pro aliquo periculo deserere voluistis, fatuitatem eorum qui de execratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione, parvipendentes, viriliter state et confortamini in Domino, scientes quod illius partem defenditis, qui insuperabilis rex et magnificus triumphator iudicaturus est vivos et mortuos, reddens unicuique secundum opus suum [Ps. 58,13]. De cuius multimoda retributione et vos certi esse poteritis, si usque in finem fideles et inconcussi in eius veritate perstiteritis. Propter quod et nos incessanter pro vobis rogamus Deum, ut det vobis virtutem corroborari per Spiritum sanctum in nomine eius, et convertat cor regis ad poenitentiam, ut et ipse aliquando agnoscat, nos et vos multo verius amare eum, quam qui nunc suis iniquitatibus obsequuntur et favent. Qui si Deo inspirante voluerit recipiscere, quicquid contra nos moliatur, semper tamen nos ad recipiendum eum in sanctam communionem, prout vestro caritas nobis consuluerit, paratos inveniet.

      73.
      Postea vero, ut excommunicationem quam fecerat amplius confirmaret, has litteras misit in Teutonicae regiones [1081]:
      Gregorius [Greg. VII. Reg. VIII, 21] episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri N. episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quod ad perferendos labores ac pericula pro defensione veritatis te paratum intelligimus, divini muneris esse non dubitamus, cuius haec est ineffabilis gratia et mira clementia, quod numquam electos suos penitus aberrare permittit, numquam funditus labefactari aut deici sinit, dum eos persecutionis tempore quadam utili probatione discussos, etiam post trepidationem aliquam semet ipsis fortiores facit. Quoniam autem, sicut inter ignavos alium, quo turpius alio fugiat, timor exanimat, ita etiam inter strennuos alium, quo fortius alio agat, quo ardentius prorumpat, virile pectus inflammat: hoc caritati tuae exhortationis voce curavimus commendare, ut eo magis in acis christianae religionis stare te delectet inter primos, quo eos non dubitas victori Deo proximos atque dignissimos. Quod autem postulasti, te quasi nostris scriptis iuvari ac praemuniri contra illorum insaniam, qui nefando ore garriunt, auctoritatem sanctae apostolicae sedis non potuisse regem Heinricum, hominem christianae legis contemptorem, ecclesiarum videlicet et imperii destructorem atque haereticorum auctorem et consentaneum, excommunicare, nec quemquam a sacramento fidelitatis eius absolvere, non adeo necessarium nobis videtur, cum huius rei tam multa ac certissima documenta in sacrarum scripturarum paginis reperiantur. Neque enim credimus eos, qui ad cumulum suae damnationis veritati impudenter detrahunt et contradicunt, haec ad suas defensionis audaciam tam ignorantia quam miserae desperationis vecordia coaptasse. Nec mirum; mos est enim reproborum ob suae nequitiae protectionem consimiles sibi defendere, quia pro nichilo habent mendacii perditionem incurrere. Nam ut de multis pauca dicamus, quis ignorat vocem domini ac salvatoris nostri Iesu Christi dicentis in euangelio: 'Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.' [Matth. 16,18] Numquid hic sunt reges excepti, aut non sunt de ovibus quas filius Dei beato Petro commisit? Quis, rogo, in hac universali concessione ligandi atque solvendi a potestate Patri se exclusum esse existimat, nisi forte infelix ille, qui iugum Domini portare nolens, diaboli se subicit oneri, et in numero ovium Christi esse recusat? Cui tamen hoc ad miseram libertatem minime proficit, quia potestatem Petri divinitus sibi concessam a superba cervice excutit; quoniam quanto eam quisque per elationem ferre abnegat, tanto durius ad damnationem suam in iudicio portat. Hanc itaque divinae voluntatis institutionem, hoc firmamentum dispensationis ecclesiae, hoc privilegium beato Petro apostolorum principi coelesti decreto principaliter traditum atque firmatum, sancti patres cum magna veneratione suscipientes atque servantes, sanctam Romanam ecclesiam tam in generalibus conciliis, quam etiam in ceteris scriptis et gestis suis universalem matrem appellaverunt; et sicut eius documenta in cornfirmatione fidei et eruditione sacrae religionis, ita etiam iudicia susceperunt, in hoc consentientes et quasi uno spiritu et una voce concordantes, omnes maiores res et praecipua negotia, necnon omnium ecclesiarum iudicia, ad eam quasi ad matrem et caput debere referri; ab ea nusquam appellari, iudicia eius a nemine retractari aut refelli debere aut posse. Unde beatus Gelasius papa Anastasio imperatori scribens [ep. 10], divina fultus auctoritate, quid et qualiter de principatu sanctae et apostolicae sedis sentire deberet, hoc modo eum instruxit: 'Etsi, inquit, cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus, fidelium convenit colla submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeminere, et subsequens ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit? Ubi prudentia tua evidenter advertit, numquam quolibet penitus humano consilio aequare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem ecclesia veneranda semper confessa est et habet devota primatem.' Item Iulius papa orientalibus episcopi scribens [ep. 2], de potestate eiusdem sanctae et apostolicae sedis ait: 'Decuerat vos, fratres, adversus sanctam Romanam et apostolicam ecclesiam limate, et non ironice loqui, quoniam et ipse dominus noster Iesus Christus eam decenter allocutus ait: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum.» Habet enim potestatem singulari privilegio sibi concessam, aperire et claudere ianuam regni coelestis, quibus voluerit.' Cui ergo aperiendi et claudendi coeli data est potestas, de terra iudicare non licet? Absit. Num retinetis, quod ait beatus Paulus apostolus [I Cor. 6,3]: 'Nescitis quia angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?' Beatus quoque Gregorius papa reges a sua dignitate cadere statuit, qui apostolicae sedis decreta violare praesumpserint, scribens ad quendam senatorem his verbis [Reg. 13,8]: 'Si quis regum, sacerdotum, iudicum atque saecularium personarum hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subiaceat.' Quod si beatus Gregorius, doctor utique mitissimus, reges qui statuta sua super unum xenodochium violarent, non modo deponi, sed etiam excommunicari atque in aeterno examine damnari decrevit; quis nos Heinricum, non solum apostolicorum iudiciorum contemptorem, verum etiam ipsius matris ecclesiae, quantum in ipso est, conculcatorem, totiusque regni et ecclesiarum improbissimum praedonem et atrocissimum destructorem, deposuisse et excommunicasse reprehendat, nisi forte similis eius; sicut beato Petro docente cognovimus in epistula de ordinatione Clementis, in qua sic ait [Pseudoisidoriana Clementis, ed. Hinschius, p. 36]: 'Si quis amicus fuerit his, quibus ipse' - de eodem Clemente dicens - 'non loquitur, unus est et ipse ex illis, qui exterminare Dei ecclesiam volunt; et cum corpore nobiscum esse videtur, mente et animo contra nos est, et est multo nequior hostis hic, quam illi qui foris sunt et evidenter inimici. Hic enim per amicitiarum speciem quae inimica sunt gerit, et ecclesiam dispergit ac vastat.' Nota ergo, carissime, si eum qui amicitia vel colloquio his, quibus papa pro actibus suis aversus est, associatur, tam graviter iudicat: quanta illum ipsum, cui pro actibus suis aversus est, animadversione damnat. Sed ut ad rem redeamus, itane dignitas a saecularibus et Deum ignorantibus inventa, non subicietur ei dignitati, quam omnipotentis Dei providentia ad honorem suum invenit mundoque misericorditer tribuit? Cuius filius sicut deus et homo indubitanter creditur, ita summus sacerdos, caput omnium sacerdotum, ad dexteram Patris sedens, et pro nobis semper interpellans habetur, qui saeculare regnum, unde filii saeculi tument, despexit et ad sacerdotium crucis spontaneus venit. Quis nesciat, reges et duces ab his habuisse principium, qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, postremo universis paene sceleribus, mundi principe videlicet diabolo agitante, super pares, scilicet homines, dominari caeca cupidine et intolerabili praesumptione affectaverunt? Qui videlicet, dum sacerdotes Domini ad vestigia sua inclinare contendunt, cui rectius comparantur, quam ei qui est caput super omnes filios superbiae, qui ipsum summum pontificem, sacerdotum caput, Altissimi filium temptans, et omnia illi mundi regna promittens ait [Matth. 4,9]: 'Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me?' Quis dubitet, sacerdotes Christi regum et principum omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in coelis se ligari posse et solvi? Haec, sicut beatus Gregorius in epistula ad Mauricium imperatorem [ep. IV,31] directa commemorat, Constantinus magnus imperator, omnium regum et principum fere totius orbis dominus, evidenter intelligens, in sancta synodo Nicena post omnes episcopos ultimus residens, nullam iudicii sententiam super eos dare praesumpsit, sed illos etiam deos vocans, non suo debere subesse iudicio, verum se ab illorum pendere arbitrio iudicavit. Supradicto quoque Anastasio imperatori praelibatus papa Gelasius persuadens, ne ille intimatam suis sensibus veritatem arbitraretur iniuriam, subintulit dicens [in epistola apud Mansium, VIII, 31]: 'Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sancta pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quantum etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem.' Et paucis interpositis inquit: 'Nosti itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem.' Talibus ergo institutis talibusque fulti auctoritatibus, plerique pontificum alii reges, alii imperatores excommunicaverunt. Nam si speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum, beatus Innocentius papa Archadium imperatorem, quia consensit ut sanctus Iohannes Crisostomus a sede sua pelleretur, excommunicavit. Alius item Romanus pontifex regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantae potestati non erat utilis, a regno deposuit, et Pipinum Karoli Magni imperatoris patrem in eius loco substituit, omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis, quod illi fecerant, absolvit. Quod etiam ex frequenti auctoritate saepe agit ecclesia sancta, cum milites absolvit a vinculo iuramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur. Et beatus Ambrosius licet sanctus, non tamen universalis ecclesiae episcopus, pro culpa quae aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium magnum imperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit. Qui etiam in suis scriptis ostendit, quod aurum non ita pretiosius sit plumbo, quam regia potestate altior sit dignitas sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens [Libri de dignitate sacerdotali, Ambrosio suppositi]: 'Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari. Si regem fulgori compares et principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe cum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et exosculata eorum dextera, eorum se credant orationibus communiri.' Et post pauca: 'Haec cuncta, fratres, ideo nos praemisisse debetis agnoscere, ut ostenderemus, nichil esse in hoc saeculo sacerdotibus excellentius, nichil sublimius episcopis reperiri.' Meminisse etiam debet fraternitas tua, quia maior potestas exorcistae conceditur, cum spiritualis imperator ad abigendos daemones constituitur, quam alicui laicorum causa saecularis dominationibus tribui possit. Omnibus regibus nempe et principibus terrae, qui religiose non vivunt, et in actibus suis Deum, ut oportet, non metuunt, daemones heu proh dolor! dominantur, et misera servitute confundunt. Tales enim non divino ducti amore, sicut religiosi sacerdotes, ad honorem Dei et utilitatem animarum praeesse cupiunt, sed ut intolerabilem superbiam ostentent animique libidinem expleant, ceteris dominari affectant. De quibus beatus Augustinus in libro primo de doctrina christiana dicit [cap. 23]: 'Cum vero etiam eis, qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, quilibet dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.' Porro autem exorcistae, ut diximus, supra daemones a Deo imperium habent; quanto igitur magis super eos, qui daemonibus subiecti et membra sunt daemonum? Si ergo his tantum praeminent exorcistae, quanto amplius sacerdotes? Praeterea omnis rex christianus ad exitum veniens, ut carcerem evadat inferni, ut de tenebris in lucem tendat, ut de peccatorum vinculis in Dei iudicio absolutus appareat, sacerdotis opem supplex ac miserandus requirit. Quis autem non modo sacerdotum, verum etiam laicorum in extremis positus, pro suae animae salute terreni regis imploravit auxilium? Quis vero regum aut imperatorum aliquem christianum ex imposito sibi officio valet sacro baptismate ex diaboli potestate eripere et inter filios Dei connumerare sanctoque chrismate praemunire? Et quod maximum est in christiana religione, quis eorum valet proprio ore corpus et sanguinem Domini conficere? vel cui eorum data est potestas ligandi solvendique in coelo et in terra? Ex quibus aperte colligitur, quanta potestate praecellat dignitas sacerdotum. Aut quis eorum potest aliquem clericum in sancta ecclesia ordinare? quanto minus pro aliqua culpa eum deponere? Namque in ecclesiasticis ordinibus maioris potestatis est deponere quam ordinare. Episcopi enim possunt alios episcopos ordinare, sed nullo modo sine auctoritate apostolicae sedis deponere. Quis igitur vel tenuiter sciolus dubitet sacerdotes regibus anteferri? Quod si reges pro peccatis suis a sacerdotibus sunt iudicandi? Ad summam quoslibet bonos christianos multo convenientius quam malos principes reges intelligi decet. Isti enim gloriam Dei quaerendo semet ipsos strennue regunt; at illi non quae Dei sunt sed sua quaerentes, sibimet hostes, alios tyrannice opprimunt. Hi veri regis Christi, illi vero diaboli corpus sunt. Isti ad hoc sibi imperant, ut cum summo imperatore aeternaliter regnent; illorum vero id potestas agit, ut cum tenebrarum principe, qui rex est super omnes filios superbiae, aeterna damnatione dispereant. Nec valde sane mirandum est, quod mali pontifices iniquo regi, quem adeptis male per eum honoribus diligunt metuuntque, consentiunt; qui simoniace quoslibet ordinando, Deum pro vili etiam pretio vendunt. Nam sicut electi insolubiliter suo capiti uniuntur, ita et reprobi maxime contra bonos, ei qui malitiae caput est, pertinaciter foederantur. Contra quos profecto non tam disserendum, quam pro eis est lacrimosis planctibus ingemendum, ut omnipotens Deus illos a laqueis sathanae, quibus captivi tenentur, eripiat, et tandem aliquando vel post pericula ad agnitionem veritatis perducat. Haec de regibus et imperatoribus, qui saeculari gloria nimium tumidi, non Deo sed sibi regnant. Sed quia nostri est officii, unicuique secundum ordinem vel dignitatem, qua videtur vigere, exhortationem distribuere: imperatoribus et regibus ceterisque principibus, ut elationes maris et superbiae fluctus comprimere valeant, arma humilitatis Deo auctore providere curamus. Scimus enim, quia mundana gloria et saecularis cura eos permaxime, qui praesunt, ad elationem trahere solet; qua semper neglecta humilitate, propriam quaerendo gloriam, fratribus cupiant praeminere. Proinde videtur utile maxime imperatoribus et regibus, ut cum mens illorum ad alta se erigere et pro singulari gloria vult oblectare, inveniat quibus se modis humiliet, atque unde gaudebat, sentiat plus timendum. Perspiciant ergo diligenter, quam periculosa, quamve timenda sit imperatoria vel regia dignitas, in qua paucissimi salvantur, et illi qui Deo miserante ad salutem veniunt, non aeque ut multi pauperum, iudicio sancti Spiritus in sancta ecclesia glorificantur. A mundi enim principio usque ad haec nostra tempora in tota authentica sciptura non invenimus septem imperatores vel reges, quorum vita fuerit adeo praecipua religione et virtute signorum decorata, sicut universalis multitudinis saeculi contemptorum; licet eorum plures credamus apud omnipotentem Deum misericordiae salutem invenisse. Namque ut de apostolis et martyribus taceamus, quis imperatorum vel regum aeque ut beatus Martinus, Antonius et Benedictus miraculis claruit? Quis imperator aut rex mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit? Ecce Constantinum piae memoriae imperatorem, Theodosium et Honorium, Carolum et Ludowicum, iustitiae amatores; christianae religionis propagatores, ecclesiarum defensores, sancta quidem ecclesia laudat et veneratur, non tamen eos fulsisse tanta miraculorum gloria iudicat. Praeterea ad quot nomina regum vel imperatorum basilicas seu altaria dedicari, vel ad eorum honorem sancta ecclesia missas statuit celebrari? Timeant reges aliique principes, ne quanto se ceteris hominibus in hac vita praeferri gaudent, tanto amplius aeternis incendiis subiciantur. Unde scriptum est [Sap. 6,7]: 'Potentes potenter tormenta patientur.' De tot enim hominibus Deo reddituri sunt rationem, quot suae dominationi subditos habuerunt. Quod si alicui religioso privato non parvus labor est unam suam animam custodire, quantus labor imminet principibus super multis milibus animarum? Praeterea si iudicium sanctae ecclesiae valde constringit peccatorem pro unius hominis interfectione, quid erit de his qui multa milia morti tradunt pro huius mundi honore; qui licet ore aliquando dicant: 'Mea culpa!' pro multorum occisione, tamen in corde gaudent in sui quasi honoris extensione, noluntque non fecisse quod egerunt, neque dolent quod fratres suos in tartarum compulerunt. Cumque ex toto corde eos non poenitet, neque volunt humano sanguine adquisita vel detenta omittere, illorum poenitentia apud Deum sine digno poenitentiae fructu manet. Unde profecto valde est timendum atque ad memoriam eorum crebro revocandum, quia sicut praefati sumus, a mundi principio paucissimi per diversa terrarum regna reges sancti ex innumerabili eorum multitudine reperiuntur; cum in una tantum pontificum seriatim succedentium sede, videlicet Romana, a tempore beati Petri apostoli fere centum inter sanctissimos computentur. Cur autem hoc, nisi quia reges terrae et principes vana gloria delectati, sicut praelibatum est, quae sua sunt spiritualibus praeferunt; religiosi autem pontifices vanam gloriam despicientes, quae Dei sunt carnalibus rebus praeponunt. Illi in se delinquentes facile puniunt, in Deum peccantes aequo animo ferunt; isti in se peccantibus cito ignoscunt, Deum offendentibus non leviter parcunt. Illi terrenis actibus nimium dediti spiritualia parvi pendunt; isti coelestia sedulo meditantes quae sunt terrena contempnunt. Admonendi sunt ergo omnes christiani, qui cum Christo regnare cupiunt, ne ambitione saecularis potestatis regnare affectent, sed potius prae oculis habeant, quod beatus Gregorius papa sanctissimus in libro pastorali admonet, dicens [I cap.9]: 'Inter haec itaque quid sequendum, quidve timendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat.' Quod si ad apostolicam sedem, in qua rite ordinati meritis beati Petri apostoli meliores efficiuntur, qui Deum timent, coacti veniunt cum magno timore: ad regni solium cum quanto timore accendendum, in quo etiam boni et humiles sicut in Saul et David cognoscitur, deteriores fiunt? Nam quod de apostolica sede praelibavimus, in decretis beati Symmachi papae, licet experimento sciamus, sic continetur: 'Ille', scilicet beatus Petrus, 'perhennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros.' Et post pauca: 'Quis enim sanctum dubitet esse, quem apex tantae dignitatis attollit, in qua si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt quae a loci decessore praestantur; aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut eos qui eriguntur illustrat.' Quapropter quos sancta ecclesia sua sponte ad imperium vel regimen deliberato consilio advocat, non pro transitoria gloria sed pro multorum salute humiliter obediant, et semper caveant, quod beatus Gregorius in eodem libro pastorali testatur [II cap.6]: 'Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit. Per humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait [I Reg. 15,17]: 'Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel?' Et paulo inferius: 'Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Dominum parvulus fuit.' Vigilanter quoque retinendum, quod Dominus in euangelio dicit [Ioh. 8,50; Marc. 10,44]: 'Ego gloriam meam non quaero;' et 'Qui vult inter vos esse primus, sit omnium servus.' Honorem Dei semper suo praeponant; iustitiam, unicuique suum servando ius, amplectantur atque custodiant; non eant in consilio impiorum, sed religiosis semper acquiescendo corde adhaereant: sanctam ecclesiam non quaerant sicut ancillam sibi subicere vel subiugare; sed permaxime oculos illius, videlicet Domini, sacerdotes, magistros et patres recognoscendo, decenter studeant honorare. Nam si carnales patres et matres honorare iubemur, quanto magis spirituales? Si ille qui carnali patri vel matri maledixerit, morte mulctandus est, quid ille qui maledicit patri spirituali vel matri, meretur? Non carnali amore illecti studeant filium suum gregi, pro quo Christus sanguinem suum fudit, praeponere, si meliorem illo et utiliorem possunt invenire; ne plus Deo diligendo filium, maximum sanctae ecclesiae inferant detrimentum. Patenter enim Deum et proximum, sicut christianum oportet, non amare convincitur, qui tantae utilitati tamque necessariae sanctae matris ecclesiae, prout melius potest, negligit providere. Hac namque virtute, id est caritate, neglecta, quicquid boni aliquis fecerit, omni fructu salutis carebit. Haec itaque humiliter agendo, et amorem Dei et proximi, sicut oportet, servando, praesumant de illius misericordia, qui dixit [Matth. 11,29]: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.' Quem si humiliter imitati fuerint, de regno servili et transitorio ad regnum verae libertatis et aeternitatis transibunt. Amen. Ammonemus vos fratres et coepiscopos nostros, ne faciem principum trepidantes, veritatem eis dicere timeatis, incurrentes illud Gregorii [Epp. VII, 26]: 'Cum in terra hominem contra veritatem quilibet pavet, eiusdem veritatis iram coelitus sustinet.'

      74.
      Legatus regis reversus, cum regi, qui tunc erat Traiecti, quod erat excommunicatus indicaret, Willehalmi, ipsius urbis episcopi, consilio rex excommunicationem illam nichili pendit [1076. Mart. 27]. Episcopus quoque idem timens, ne si populus haec audisset, a rege sicut ab excommunicato discederet, inter missas sermonem faciens ad populum, derisorie quod rex esset excommunicatus indicavit, sed hanc excommunicationem nichil valere, quibus poterat verbis, utpote facundus homo, confirmavit. Sed quantum valeret, in se ipso coactus est agnoscere, si liceret ei poenitendo a superbia resipiscere. Nam in ipso loco, in quo Romano pontifici derogabat eiusque potestatem verbosus adnichilare laborabat, ipse mala valetudine corripitur, in qua usque ad miserandum miserae vitae finem detinetur. Itaque morbo magis ac magis ingravescente, dum esset cum eo quidam homo regis, eumque rogaret, ut se cum suo mandato remitteret ad regem: 'Hoc', inquit, 'ei mitto mandatum, quod ipse et ego, et omnes eius iniquitati faventes, damnati sumus in perpetuum.' Cumque a suis qui aderant clericis, ne talia loqueretur esset ammonitus: 'Quid aliud', inquit, 'loquar, nisi quod verum esse visibiliter intueor. Ecce enim daemones lectum meum circumstant, quatenus me, mox ut expiravo, rapiant. Itaque cum fuero de corpore eductus, rogo vos et omnes fideles, ne se fatigent pro me faciendo supplicationes.' Hac igitur in desperatione defunctus [1076. Apr. 28], nullis orationibus Deo reconciliatus, diu iacebat insepultus, donec Romam mittitur, et inde quaesito consilio, ne populus foetore corrumpatur, apostolico iussu sine commendationibus sepelitur. Non longe autem post mortem suam abbati Cloniacensi apparuit, priusquam eum fuisse mortuum cognovisset, et: 'Non sum', inquit, 'vivus, sed vere defunctus, et in inferno sepultus.' Sic ille sapiens et per omnia vir honestus, si non esset avaritiae venenis infectus, stultum et miserabilem finem habuit; quia hunc, dum poterat, praecavere noluit. Et cur eum solum dico miserabiliter obisse? cum manifestum sit, omnes fere Heinrici familiares et fideles aeque miseras mortes incurrisse, et eos miseriores, qui fuerant illi fideliores; quia fides illa vere erat perfidia.

      75.
      Ut enim per excessum quaedam vel repetam vel praecurram, patriarcha, qui legatus apostolici maximus auctor abiurationis extiterat Heinrici et novi regis instituendi, postquam exregi quasi regi sociatus retrogradus efficitur, repentina morte praeventus, quia communicabat excommunitatis, incommunitatus et inconfessus huic vitae subtrahitur. Verum quia tantae dignitatis virum non decebat ire solum ad infernum, quinquaginta, sicut audivimus, de suis habuit socios, eadem morte repentina correptos; ne quos habebat in iniquitate consortes, in retributione non haberet participes.

      76.
      Udo Treverensis archiepiscopus, omni pietate plenus, dum nimis mansuetus tyrannidi non resistens, Heinrico plus quam decebat obsequitur, eius flammeo furori suae consensionis oleum ministrat, et ut ecclesiae depraedentur licentiam donat; et mox in crastino mane mortuus invenitur, ut omnibus aperte constaret, ideo tali cum morte obisse, quia in ecclesiarum praedatione non timuit assensum praebere.

      77.
      Eppo Cicensis episcopus, dum in episcopio sancti Kiliani quendam rivum forti sedens in equo transiret, quem quilibet pedes sine periculo transire posset, ubi nec timor ullus fuit, equo cadente moriens sic interiit; sancto Kiliano sic disponente, ut qui eius urbis violentus incubator iniuste vinum suum bibebat, aquam quoque suam iuste bibens, ultra vinum non quaerat; et quia nobis inconciliabilis permansit, Deo inreconciliatus ab hac vita migravit.

      78.
      Godefridus dux, qui fuit maximus hostis Saxoniae, periit in secretiori corporis parte perfossus saevo mucrone, nec purgatus ultima confessione, nec munitus sacra communione.

      79.
      Godebaldus dum equo suo noviter ferrato pedem posteriorem levaret, ut an apte ferrum esset impositum perspiceret, ab ipso pede in fronte percutitur, et sic ab hac vita abstrahitur.

      80.
      Burchardus Misnensis praefectus, dum in quadam sua, cui praeerat, urbe ad urbanis invaditur, equo cui insidebat frustra calcaribus vulnerato, fugere molitur, quia equus saepe prius de velocitate laudatus, modo, cum maxime maximo cursu opus erat, fit stationarius, quasi diceret: 'Michi non licet eum nunc a vobis eripere, qui dum sibi licuit, nolebat se corrigere.' Moritur ergo cum magno animae suae periculo, quia saepe consensum praebuit periculoso saevissimi regis consilio.

      81.
      Liupoldus, frater Bertholdi regis consiliarii, qui et ipse eius consiliarius erat, dum quadam die iuxtam regem equitans, cum eo quoslibet sermones conferret, accipiter quem sinistra portabat, volitare coepit, quasi capturam peteret. Ille vero post avem parumper se inclinans, ab equo gravis cecidit, et ensem quo cinctus erat e vagina lapsum, capulo terrae defixo, in pectore medio recipit; et qui saepe pravi consilii consors vel auctor fuit, sine consilio perpetuae salutis ab hac vita recessit. His ex parte tractatis, multa his similia praeteriens, ad iter inceptum volo reverti, quod non aberrando sed sponte deviando deserui.

      82.
      Igitur comperta legatione pontificis et excommunicatione sive depositione Heinrici regis [1076. April. Mai.], omnes qui nostros captivos habebant, quia nullam apud regem misericordiam, dum rex erat, invenire poterant, et ei nullam modo, cum rex non esset, fidem vel subiectionem debebant, omnes eos in patriam gratis, Heinrico nesciente, dimiserunt.

      83.
      Sed Burchardus Halberstatensis episcopus quam mirabiliter a miserabili damnatione sit divina pietate liberatus, ad Dei laudem et ad omnium miserorum consolationem referam. Dum Heinricus esset iuxta Danubium et secum haberet sororis suae maritum Salomonem, similiter ab Ungriae regno depulsum, quia temporibus illis vigebat depositio regum; genero suo iam redituro in patriam, in cuius extremitate paucas urbes habendo vix haerebat, episcopum Burchardum commendavit eumque multum, ut numquam in Teutonicis finibus videretur, obsecravit; quod et ille promisit. Quod cum episcopus praesensisset, amicos quos habebat ibi paucos, paucis, sicut tempus monebat, verbis allocutus, rogavit omnes pro Dei nomine, quatenus de sua cogitarent ereptione. Tunc Othelricus quidam dixit ei, stare quandam domum desertam non longe a littore, monuitque eum ut hanc arte qualibet temptaret intrare. Episcopus ergo tantum cum uno capellano navi impositus, exregem iubetur antecedere, donec ipse cum socero pransus eum cum gurgite currens velociter insequatur. Leniter ergo defluens episcopus non in somnum dissolvitur, sed cor cum tota devotione levat ad Deum, oculos in littus tenet intentos, donec praemonstratam conspiciat domum. Qua visa rogat nautas, ut in littus se velint exponere, quatenus ventrem levando persolvat debita naturae [1076. Iun. 24]. Illi nil suspiciantes, in miserum misericordes fuerunt, et eum capellano comite exire permiserunt. Quid moror, cum in illo moram nullam intueor? Removetur a littore longius, nautisque ne longius abiret clamantibus, appropinquat domui, leniterque pulsans Deumque suppliciter invocans, Dixit: 'Aperi!' Numquam dixit nec dicturus est cum maiore devotione cordis, 'Aperi', nisi si speravit sibi quandoque ianuam regni coelestis aperiri. Othelricus paratis equis et sociis episcopum suscepit, et die quiescens, nocte vero festinans, eum Dei misericordia comitante in Halberstedi perduxit. Quanta gratulatione totius populi fuisset acceptus, meus hebes non valet explicare stilus. Etiam qui eum prius odio habuerunt, in occursum laeti gaudentesque cucurrerunt.

      84.
      Principes ergo nostri diversis ab exiliis omnes paene simul in patriam reversi, magnam his qui domi erant dederunt materiam gaudii, et multorum os aperuerunt in laudem Dei. Invenerunt enim totam paene plebem congregatam, exigi tributa a praediis suis persolvenda, iam libertatis spe retinendae deposita, quae iuberetur cuncta facturam. Herimannus autem, patruus Magni ducis, et Thiedricus de Kathalanburg - hi namque prius aliquanto ceteris venerunt - obstupefactis omnibus exclamaverunt: 'Nolite', dicentes, 'optimi Saxones, nolite servitutis iuga recipere, nolite hereditatem vestram tributariam facere, nolite de misericordia Dei desperare! Ecce nos, qui vestri causa nos in captivitatem dedimus, Dei clementia, illo qui nos tenebat invito, redimus, pro vobis et vestris pugnaturi quamdiu vivimus. Erigite ergo cervicem iugo servitutis excusso liberam, numquam posthac servitute premendam, adiuvante Deo. Retinete manus a tributis solvendis, retinete possessiones vestras liberas, sicut liberas eas a vestris parentibus accepistis. Vos autem fautores iniquitatis, qui miserae plebis oppressione crudelis tyranni gratiam quaesistis, ab opprimendo cessate, ab exigendo quiescite, et ex hac hora vel nobiscum pro libertate pugnaturi fideliter et iurati permanente, vel in hac hora velut hostes infidi et periuri a nobis et a patria nostra numquam reversuri discedite.' Talibus verbis et hostes confusi a ferocitate quiescunt, et cives confortati, pristina virtute recepta, in unanimitatem facile coalescunt. Coadunati denique denique praesidia Heinrici ab omnibus castellis eiciunt et illis ea quorum fuerant libera restituunt; possessiones alias, quas tyrannus iniuste his quorum erant ereptas, iniustius illis ad quos nullo iure pertinebant donaverat, auferunt, et eas ad iustos possessores redire faciunt. His omnibus in finibus nostris rite peractis, diem et locum determinant, ubi concordiam ad defensionem patriae renovaturi conveniant, et eos in quibus infidelitatis suspicio resideret, aut a finibus suis exire aut secum fideliter convenire compellant.

      85.
      Haec omnia dum Heinricus audisset, nimis in animo conturbatur, et Mogontiam veniens, quosdam de residuis adhuc captivis ad se duci praecepit et cum eis de pretio, quo se redimerent ut dimitterentur, egit [1076. Iun. 29]. Interea orta seditione inter Mogontinos et Babenbergenses milites, civitas a Babenbergensibus incenditur, ita ut tota vel maxima pars eius arsura videretur. Ad quam restinguendam dum Heinricus ipse omnisque populus festinaret, captivi nostri sine custode relicti, inventa navi Rhenum transierunt, et die noctuque festinantes, in patriam suam pervenerunt. Inter quos erat Gerdrud, nobilissimi Ottonis ducis fratris Herimanni vidua, quam Lodowig ante biennium fere ceperat, et domino suo Heinrico, ut ab ea pecuniam extorqueret, quod et fecit, adduxerat.

      86.
      Heinricus ergo exrex videns suae voluntati cunctas res adversari, cum intellegeret se de lupina ferocitate parum proficere, pelliciam nunc ovinam cogitavit induere, ut ostensione pietatis et iustitiae deciperet, quos crudelitate violenta superare non posset. Volebat namque legatos ad Saxoniam mittere, qui dicerent, se eis plus quam ipsi cuperent bonum esse velle, se penitus iniustitiam cum vitiis omnibus, quoad posset, abicere, se eis in omnibus pariturum dedere; sed nullum, qui hanc legationem portare praesumeret, invenit; quia de suis quoque eum nullus, quod ore emisit, in corde habere credebat, nec aliquis dubitavit, quin si quis Saxonibus valde iam exasperatis hoc nuntium falsitatis afferret, pro falsis promissis poenas veraciter daret. Remanserant autem adhuc duo de nostris apud eum, Werinherus Magedaburgensis, et eiusdem nominis Merseburgensis episcopus; qui cum possent invito rege sicut alii repatriare, nolebant, quia in illo licet impio, Deum, a quo est omnis potestas, offendere timebant. Hos ergo cum supradicta legatione ad Saxoniam misit, sed de eorum reversione nichil eis dixit. Illi vero Saxonibus cum tota voluntate quod erant iussi suadebant; sed Saxones, cognitis tot eius mendaciis, haec quoque promissa veneno falsitatis infecta non dubitabant. Cumque vellent episcopi eorum responsa reportare, iussi sunt unum e duobus eligere, aut hic modo stare, aut huc numquam posthac redire.

      87.
      Principes igitur nostri simul adunati, iuramentis et obsidibus invicem datis in unum se confirmant, et ut ad invicem firmissime cohaererent, regem cui subiaceant omnes eligere deliberant. Sed cum audissent, quod Suevos tam crudeliter antiquum foedus infregisse poenituit, ad eos legatos de renovando foedere mittere complacuit; ut iterum convenientes in unum, inimicitiarum acerbitatem multa dilectionis suavitate superarent, et invicem sibi donantes, contra communem omnibus hostem, uno de se rege facto, concorditer starent. Domno quoque apostolico litteras miserunt, quibus ut vel per se vel per nuntium genti paene perditae consolator adesset, suppliciter oraverunt.

      88.
      Non modico igitur Saxones exercitu collecto, perrexerunt ad Rhenum contra vicum qui dicitur Oppenheim [1076. Oct.], quo et patriarcha cum episcopo Pataviensi, pontificis Romani legato, convenerat, et una Suevorum non parva multitudo, qui omnes exercitum Saxonicum, dum veniret expectabant. Quibus appropinquantibus patriarcha ceterique primates [1076. Oct. 16], quia de recenti proelio utrorumque gladii adhuc cruore madebant, quamvis per legationes mutuas invicem sibi donassent, tamen ne, quod facile est armatis, seditio vilibus a personis exorta factum foedus corrumperet, obviam Saxonibus ibant et amicitiam quam renovaverant absentes, nunc praesentes confirmare monebant. Hinc igitur dux Otto, violenter honore suo privatus, illinc Welph dux, eodem honore non iuste sublimatus, hac condicione sibi invicem pacis oscula dederunt, ut electo, propter quod ex utraque parte convenerant, novo rege, quicunque eorum ipsum honorem iure retineret, alter ei non invidens libenter concederet. Similiter pacis oscula dederunt ordinis secundi sive tertii partis utriusque milites, quicquid invicem se laeserant non sine multo fletu donantes. Tunc omnes facti ex hostibus amici fideles, castra posuerunt tam prope, ut vicissim populus uterque sermones utiusque non difficile posset audire. Cumque iam coepissent de rege constituendo sermones conferre, Saxones et Suevis, Suevi ex Saxonibus unum quemlibet volebant eligere; Heinricum vero tenebat in altera ripa Rheni civitas Mogontina, omni spe regni retinendi deposita. Misit tamen nuntios, qui temptarent istos ad misericordiam flectere, ut eius iam satis correpti correctionem dignarentur accipere. Sed eorum nullius legatio a quoquam nostrate accipitur, nisi prius per apostolici legatum ab anathematis vinculo solvatur. Ut igitur stilus velociter currat, humilitatem poenitentis accepturos se promittunt ea condicione, si vellet implere cunctae quae ei nostrates facienda proponunt. Quod cum ille spopondisset, hoc ei primum proponunt, ut episcopum Wormatiensem, qui iam diu fuerat expulsus, potentem faceret urbis suae; deinde ut mox litteras scribi faceret, in quibus se fateretur iniuste Saxones afflixisse, quas a nostris perspectas, imagine sua nostris praesentibus signari faceret, et signatas per Italiam et per Teutonicam terram mittendas per nostros nuntios, nostratibus daret; ipseque Romam veniens per dignam satisfactionem anathematis vinculo careret. Episcopus ergo statim cum magno honore in urbem deducitur; litterae in praesentia nostratium bulla regis signatae, per nostros muntios per civitates Italiae regnique Teutonici diriguntur; ipse se tota festinatione parat, ut per Romani pontificis indulgentiam ligamen anathematis exuat. Nostrates vero singuli sacramento firmaverunt, ut nisi Heinricus quartus, Heinrici imperatoribus filius, in Februarii mensis initio a banno per apostolicum absolutus fuisset, numquam amplius ullo ingenio suo rex eorum nec appellaretur nec esset. Quod sacramentum primo fecit patriarcha, et in litteras redactum in suum misit marsupium; quod tamen quia melius servavit in scripto quam in opere, sicut paulo ante dictum est [cap. 75], crudele supplicium dedit. Deinde fecit idem Pataviensis episcopus, sedis Romanae legatus; et post hos omnes qui aderant episcopi, duces, comites ceterique maiores et minores; sed episcopi plus aliis in hoc egerunt, quia iuramentum in litteris etiam servaverunt. Tunc misso legato rogaverunt apostolicum, ut in principio Februarii vellet Augustam venire, ut causa diligenter examinata coram omnibus, vel eum solveret, vel eo fortius adhuc ligato, alium sibi cum ipsius consensu quaererent, qui regnare sciret. His omnibus ibi peractis, exercitus uterque cum multa caritate dividitur, et uterque tripudians et Deo laudes cantans ad sua revertitur.

      89.
      Apostolicus autem cum, sicut rogatus erat, Augustam versus tenderet, ut ibi ingrediente Februario, qui erat annus Domini 1077, sicut placuerat principibus adesset, et nostrates illuc econtra venire festinarent, ut domnum papam venerabiliter sicut decebat acciperent, ecce nuntiatur apostolico, Heinricum cum magno exercitu Italiam intrasse, et si ipse montes sicut volebat transcendisset, alium papam pro illo constituere velle. Itaque misso velociter nostris obviam legato, ipse tristis immo sibi multa timens revertitur, ut Italiam gladio et igne tueatur.

      90.
      Heinricus autem per Italiam vagans loco, sed magis animo, quid ageret nesciebat, quia quicquid ageret regnum perdere timebat. Nisi enim supplex ad apostolicum veniret et per eum solutus a banno fuisset, regnum se non recepturum pro certo sciebat. Si vero supplex ad satisfactionem veniret, timebat, ne sibi pro magnitudine criminum regnum pontifex auferret, vel sibi inobedienti vincula potestatis apostolicae duplicaret. Ergo in multis curis in diversa dividitur. Quamvis autem utroque modo se perditum et periturum non dubitaret, tamen illam partem, in qua aliquid spei esse putabat, eligit; et laneis indutus nudis pedibus ad apostolicam venit, dicens se plus amare regnum coeleste quam terrenum, et ideo poenitentiam quamcunque sibi vellet imponere, se humiliter suscepturum. Apostolicus vero de tanti viri tanta humilitate laetatus, praecepit ei ut regalem ornatum, donec ipse permitteret, sibi non imponeret, quatenus omnipotenti Deo acceptior esset cordis eius contritio, quo eam et foris ostenderet vilis habitus testimonio; et ut eos qui erant excommunicati, convivio vel colloquio vitaret; ne quod in se propria conversione fuisset Dei gratia mundatum, aliorum contagio fieret magis quam fuerat inmundum. Quod utrumque cum se facturum polliceretur, absolutus hac lege dimittitur, multum monitus ne Deo mentiatur; quia si promissa non impleverit, non solum priora vincula non auferantur, sed etiam alia strictiora superaddantur. Itaque reversus ad suos, cum coepisset eos a suo convivio separare, magnum coeperunt tumultum facere, dicentes ei, quia si eos, quorum sapientia et virtute obtinuisset hactenus regnum, nunc a se repelleret, apostolicus ei nec illud reddere nec aliud acquirere potuisset. His et aliis talibus verbis animus eius immutatur, et ad consueta pravo pravorumque consilio revertitur. Imponit capiti aureum diadema, et in corde retinet ferro fortius anathema. Excommunicatorum communioni miscetur, et a sanctorum communione miser ille repellitur. Nunc fecit omnibus manifestum, quia non verum esset quod dixit, plus se amare regnum coeleste quam terrenum. Quod si parumper in obedientia permansisset, et regnum nunc terrenum cum pace teneret, et quandoque coeleste sine fine possessurus acciperet. Nunc vero factus inobediens, et hoc quod amat non habebit, nisi cum magno labore; et illud non accipiet, nisi magna totius vitae mutatione.