|
|
- D e b e l l o S a x o n i c o
C a p i t u l a X C I - C X X X I
- _______________________________________________
- 91.
Interea Saxones et Suevi Forcheim conveniunt, sed et de aliis regionibus legati aderant, qui quicquid isti de re publica commode definierint, idem laudare suos indicant. Aderat etiam legatus apostolici, qui cuncta quae de regno nostrates utiliter disponerent, apostolicae sublimitatis auctoritate firmaret. Ex multis quos probitate dignos in electione proposuerunt, tandem Rodulfum, ducem Suevorum, regem sibi Saxones et Suevi concorditer elegerunt. At cum singuli deberent eum regem laudare, quidam voluerunt aliquas condiciones interponere, ut hac lege eum super se levarent regem, quatinus sibi de suis iniuriis specialiter promitteret iustificationem. Otto namque dux non prius volebat eum sibi regem constituere, nisi promitteret honorem sibi iniuste ablatum restituere. Sic et alii multi suas singulares causas interponunt, quas ut ille se correcturum promitteret volunt. Quod intelligens apostolici legatus fieri prohibuit, et ostendens eum non singulorum sed universum fore regem, ut universis iustum se promitteret, satis esse perhibuit. Ait etiam, si eo modo quo coeptum fuerat, promissionibus singillatim praemissis eligeretur, ipsa electio non sincera, sed haeresis simoniacae veneno polluta videretur. Tamen quaedam sunt ibi causae specialiter exceptae, quas, quia iniuste viguerant, deberet emendare; scilicet ut episcopatus non pro pretio nec pro amicitia daret, sed unicuique ecclesiae de suis electionem, sicut iubent canones, permitteret. Hoc etiam ibi consensu communi comprobatum, Romani pontificis auctoritate est corroboratum, ut regia potestas nulli per hereditatem, sicut ante fuit consuetudo, cederet, sed filius regis, etiam si valde dignus esset, potius per electionem spontaneam, quam per successionis lineam rex proveniret; si vero non esset dignus regis filius, vel si nollet eum populus, quem regem facere vellet haberet in potestate populus. His omnibus legaliter constitutis, Rodulfum electum regem Mogontiam cum magno honore deducunt, et ei dum consecrationem regis accipiebat, venerabiliter et fortiter, sicut mox apparebat, assistunt. Consecratur autem a Sigifrido Magontinae civitatis archiepiscopo, praesentibus et adiuvantibus aliis quam plurimis, anno Domini 1077, 7. Kal. Aprilis [Mart. 26].
92.
Ipso vero die consecrationis eius paene contigit miserandum facinus, ut fieret dies unus principium et finis regni ipsius, et de eo vere posset nasci proverbium, quia tam vigil rex esset, ut in regno suo numquam vidisset somnum. Namque cum ipsa die eius unctionis in introitu missae invitaretur sub nomine Ierusalem tota fidelium ecclesia ad laetitiam spiritualem, et inde habeat omnis fere ecclesia, etiam in religiosis personis, ipso die ludendi non spernandam consuetudinem: prandio novi regis finito, iuvenes eius ad ludum venere communem, causam ob duplicem, cum regiae consecrationis, tum magis antiquae consuetudinis. Urbani vero videntes hunc ludum, in crudelem sunt accensi zelum; et quia magis favebant exregi quam regi, cogitabant illum ludum turbare, et semen aliquod unde seditio nasceretur inmittere, ad quam sedandam dum rex procederet, modo quolibet occisus interiret. Miserunt ergo quosdam suos iuvenes, ut curialium ludo se miscerent, et aliquam qualibet arte materiam belli construerent. Itaque unus ex ipsis cuiusdam nobilis ex curia crusinam gulis ornatam quasi furtim praecidit, et quasi furtum volens abscondere recessit, et tamen malebat deprehendi, ut acciperet quod accepit. Nam ille cuius honesta vestis erat dehonesta, ut illum qui suae vestis partem gestabat insecutus est, colaphum ei tantum dedit, suique vestimenti particulam recepit. Tunc urbani in subsidiis ad hoc ipsum collecti, curiales inermes incurrunt armati, et multos ex eis acriter vulneraverunt, aliquos etiam occiderunt. Nam arma curialium in hospitiis derelicta, dum ipsi circa regem frequentes essent, urbani praeripuerant, et ne illi, quorum erant, ea invenire possent effecerant. Rex talia videns volebat se periculo dare, et vel suos eripere vel cum eis simul occumbere; sed qui circa eum erant, totum hunc tumultum propter eum fuisse inceptum cognoverunt, et ideo eum de palatio descendere non permiserunt. Contraxerunt ergo se curiales et omnis exercitus in maiorem ecclesiam sancti Martini, et ibi conglobati, consiliis armisque muniti, subito cum magno impetu exierunt, et urbanos aut occiderunt aut ceperunt, praeter eos qui fugae se credentes, timore pernicitatem praebente abierunt velociter. In crastino vero omnes ex urbe maiores ante regem supplices venerunt, et de malitia quam fecerant, supplicia quae rex volebat accipere dederunt, et ut posthac imperpetuum fideles ei manerent, iuraverunt.
93.
Sed rex non habens eis fidem, civitatem dimisit et ad Suevos abiit; ibique parum moratus, ad Saxoniam transivit. Nam dominicae resurrectionis festivitate apud Augustam civitatem celebrata, in pentecosten ad Erpesfort venit, et inde non parva Saxonum multitudine cum regali honore deductus, apostolorum principum principalem sollemnitatem in urbe Merseburgensi devotione multa celebravit [1077. Iun. 29]. Quo cum de cunctis Saxoniae partibus maiores et mediocres convenissent, regemque sicut a principibus erat electus, unanimiter in regno confirmassent, dixit rex, sibi non videri decens vel utile, Saxones quasi plena pace potitos domi quietos sedere; suasitque illis, ut exercitu collecto hostiles ultro partes invaderent, quatinus aliquid fortiter agendo, et a se desidiae, qua notati erant, notam abicerent, et hosti, qui de victoria superbus tumebat, arrogantiam minuerent. Quod et ipsi laeti fecerunt.
94.
Igitur in Augusto mense cum magno exercitu rex Rodulfus urbem Wirceburg obsedit, ad quam expugnandam machinas diversi generis parari iussit. Quae dum parabantur, ipse sicut rex christianus Deum timens secum cogitabat, quia si urbs capta fuisset, ab ecclesiis vel ecclesiasticis rebus diruendis vel diripiendis vulgus semel intromissum nec ipse rex revocare posset. Ergo lentus ibi sedebat, et occasiones diversas ne pugnaretur ad urbem quaerendo, integrum fere mensem nichil proficiens ibi manebat; maluitque gloriosam, quasi urbem capere non posset, habere contumeliam, quam periculosam, ut urbe destructa nulli sacrae rei parceretur, adquirere gloriam.
95.
Interea Heinricus exrex, exercitu nec magno nec forti congregato - nam maxima pars eius ex mercatoribus erat - obviam nostris ire paravit; pigroque progrediens incessu, Bawarios et Boemios, quos sibi in auxilium venire sperabat, frustra expectavit. Quo rex Rodulfus audito, laetus obsidionem dimisit hostique saevo saevior occurrere festinavit. Ad fluvium itaque qui vocatur Neckar exercitus ambo convenerunt et in diversa ripa animo pugnandi diverso castra posuerunt. Nam nostri dederunt illis optionem, ut vel ipsi longius a littore recedentes sibi facultatem transeundi concederent, vel ipsi nostrae ripae spatio securi accepto, cum nostris pugnaturi transirent. Illi vero, quamvis multis, ut utrumlibet facerent, conviciis essent exagitati, neutrum facere voluerunt. Cum autem multos ibi dies sedissent, et illis nostri locum ad se veniendi saepe frustra dedissent, tandem illi nec se nostris pares, nec auxilium quod sperabant venire videntes, cum militari non possent virtute, astutia temptabant a se bellum istud amovere. Fecerunt enim cum nostris pacem sequestram, qua, si posset fieri, per mutua colloquia pervenirent ad pacem perpetuam. Ad se invicem igitur veniendi securitate concessa, dixerunt illi, quid opus esset nostris secum ferro decernere, cum ipsi parati essent rem verbis agere; et si quidaem nostram causam iustitia commendaret, se relicto domino suo nostris associari, ea condicione, ut si sua causa melior esse probaretur, nostrates illis eadem lege coniungi non dedignarentur. Quod cum nostri laudassent, et ipse rex noster se, ut pax inter eos fidelis fieret, libenter a regno descensurum promisisset, constituto die, quo ad hanc causam terminandam neutro rege praesente venirent, ab invicem ambo exercitus discesserunt; et ecce illi magnam turbam ex Bawariis et Boemiis, quos iam diu expectaverant, advenire viderunt. Quo cognito Heinricus nimis fit laetus; factaeque pacis oblitus, iam nostros a tergo minus cautos invaderet, si principes illi, qui pacis faciendae mediatores vel auctores fuerant, fidem suam contaminare non timerent. Itaque nostrates domum cum pace reversi, annum fuerunt integrum nec laedentes aliquem nec ab aliquo laesi.
96.
Sequenti vero anno, qui erat ab incarnatione Domini 1078, iterum Saxonicus congregatur exercitus, et missa legatione Suevos obviam sibi venire rogaverunt, ut utriusque populi virtute coniuncta, omnes sibi adversantes vel ad se transire compellerent, vel sibi foederari nolentes dira bellorum tribulatione fatigarent. Quod cognoscens Heinricus, robore congregato intervenit medius; nec est passus ut uterque in unum conveniret execitus. Exercitus ergo Saxonicus ad Methelrikestad venit, ibique Heinricum cum non parvo robore virtutis invenit. Quid in narrando moram facio, cum illi nullam fecissent in agendo? Proelium incipitur, fortiter immo crudeliter ex utraque parte pugnatur, et hinc et inde fuit diversus eventus pugnae; fugiunt isti, fugiunt illi; nostri capiuntur vel eripiuntur, hostes interficiuntur [1078. Aug. 7]. Ex nostris itaque primi fecerunt fugam, qui numquam venire debuissent ad pugnam, episcopi scilicet unius nominis, sed ut ita dicam non unius ominis; uterque enim Werinherus vocatur. Sed Magedaburgensis ab incolis illius patriae interceptus, miserabiliter occiditur; Merseburgensis vero despoliatus, in patriam nudus revertitur. Quod illi me non ad contumeliam, quisquis hoc legit, sed dixisse putet ad gloriam; quia ab ipsius ore non semel audivi, quod ipsam nuditatem non tolerasse nollet pro pondere quolibet auri vel argenti. In eadem fuga sunt capti Bernhardus Romanae sedis archidiaconicus, Sigifridus archipraesul Magontinus, Adalbertus Wormatiensis episcopus. Sed duos illos non longe post eripuit Dei clementia, tertius iste perductus est in Heinrici crudelis tyranni praesentiam; qui tamen longe post, invito tyranno, divina liberatur misericordia. Quos omnes quia melius sciebant psalmos cantare, eo quod nutriti sub religione essent, quam legiones armatas ad bella disponere, solo visu proeliantium versos in fugam, tanta multitudo sequitur, ut rex totum exercitum penitus fugae se dedisse arbitraretur. Quos cum rex nec victoriam certam promittendo, nec servitutem perpetuam nisi fuissent reversi minando potuisset revocare, solum se relictum cum paucis existimans, coepit ipse etiam paulatim revertendo Saxoniae finibus appropinquare.
97.
Interea nostri, qui fortes hostibus se primo miscuerant, nichil de post terga relictis scientes, adversariis fortibus fortes resistebant, minus vero fortibus fortius insistentes, eos fugae praesidium petere compellebant. Ibi quidam de nostris adversarium sibi videns obvium, velut suum salutavit socius, dicens: 'Sancte Petre!' quod nomen Saxones pro symbolo tenebant omnes in ore. Ille vero nimium superbus et tantum deridere nomen exorsus, in eius vertice librato mucrone: 'Hoc', inquit, 'tibi tuus Petrus mittit pro munere!' et nondum sermonem finierat totum, cum gladium Saxonis alterius in cerebro habebat, dicentis: 'Et hoc habeas munus ex parte tui Heinrici, tyranni insanientis!'
98.
Hardwigus tunc Magontini praesulis archicapellanus, in eodem die post annum urbem Magedaburgensem archipraesul ingressurus, ab hostium multitudine, ne ullus ei locus esset evadendi, est circumdatus. Cui cum illi velut capto illudentes dicerent, quia libentius cum tunc in gratia domini sui, sicut olim fuit, aspicerent, ille sicut vir prudens ita temperavit responsum, ut nec mendacium proferret, et tamen eos fallendo periculum praesens devitaret. Paucis enim, sicut tempus postulabat, verbis respondit: 'Sicut video', dicens, 'in cubiculo domni regis hesterna nocte nullus vestrum me vidit. Sed festinemus ad amicos nostros, ne nos inimici repente deprehendant incautos!' Erant autem non longe a parva Saxonum legione; quos cum illi suos putarent et iam se paene captos agnoscerent: 'Pergite', dixit ille, 'quo vultis; ego meis adiungar amicis!'
99.
Willehalmus, Geronis comitis filius, cum temere paucis se comitantibus iret, ab Everhardo, qui de magnitudine barbae agnomen habebat, ex improviso capitur, et Heinrico domino suo magna pars triumphi praesentandus a militibus suis ducitur; ipse vero non longe, quasi ne ab aliquibus eripiatur prospiciens insequitur. Et ecce copiae Saxonum maiores illi de latere veniunt, et eum non multum repugnantem citius occidunt. Quod videntes illi qui Willehalmum ducebant, eius obliti, ad suum dominum festinabant. Ille vero, sui non oblitus, quanta potuit velocitate ad suos est reversus.
100.
Interea dux Otto et Fridericus palatii praefectus de Symersenburch, diversis in partibus acriter pugnantes non ante cessaverunt, quam Heinricum cum omnibus suis ad fugam coegerunt, eosque fugentes tam diu sunt insecuti, donec eos muro Wirceburgensi videbant includi. Sed Fridericus nesciens, quid Otto dux egisset, ad locum proelii tripudians revertitur; quia ille qui fugatis hostibus locum caedis obtinuerit, victor habetur. Otto vero dux non longe post eodem reversus, visa tanta multitudine putabat eos hostes esse, et quia valde fessus erat, non credebat utile cum eis pugnandam incipere. Misit tamen exploratorem, qui sibi perquireret veritatem. Qui cum ibi moram faceret, reputans ille quod ab hoste captus vel occisus esset, quia nullum de sociis quem cognosceret invenit, victor quidem, sed non laetus, quia nesciebat, ad patriam revertitur.
101.
Fridericus autem, collectis ad se de diversis partibus a proelio revertentibus, noctem illam in multa laetitia et maxime in divina laude transegit. In crastino vero receptis omnibus quae vel socii vel hostes ibi relinquerant, meliora quae poterant asportare, secum tulerunt; cetera vero, ne prodessent hostibus igni dederunt. Inde vero cum magno gaudio cantuque redeuntes, Smelekallan [Schmalkalden] et ceteros in circuitu vicos aut villas praedationibus et incendiis vastaverunt, quia incolae illi pridie nostros fugientes spoliaverant vel occiderant. Sigifridum quoque Mogontinum praesulem, quem captum cum multis aliis adhuc servabant, violenter eripiunt secumque gaudentes et hymnos Deo canentes ad Saxoniam reducunt. Postquam vero diversis ex partibus omnes nostri convenerunt, et quid fortiter egissent vel quanta pericula qualiter evasissent, invicem singuli retulerunt, non sine multo fletu multas laudes unanimiter Deo reddiderunt, cum pro victis et fugatis hostibus, tum etiam pro liberatis tantis sacerdotibus.
102.
Ex nostris itaque partibus praeter episcopum Magedaburgensem, qui cecidit in fuga, nemo qui dignus sit nomine periit in illa pugna; ex hostili vero parte iacuerunt ibi de principibus nobilissimis Everhardus Barbatus, qui huius belli erat incentor saevissimus, Poppo simul et Thiebaldus, Heinricus de Lechesmundi. Factum est ergo hoc proelium secundum anno Domini 1078, 7. Idus Augusti, feria 3.
103.
Heinricus vero in Octobri proximo Reginesburg veniens, principibus collectis narravit, quod iam longo labori finem fecisset nichilque sibi faciendum restaret, nisi ut illos qui secum participes erant laboris, consortes etiam faceret dignae retributionis. Dixit namque Saxones in proximi proelii conflictu sic esse prostratos, ut nisi de gentibus exteris agrorum cultores advenirent, Saxonica tellus in solitudinem versa bestiis silvestribus habitanda remaneret. Igitur ut illam terram cunctis frugum generibus opulentam secum vellent intrare rogavit, ipsisque quod nullum qui eis intrantibus obstaret invenirent, fideliter spopondit. Quod ut illis fieret credibile, simulatos nuntios fecit procedere cum verbis compositis, qui cunctis audientibus regi, sicut erant docti, dicebant ex persona ducis Ottonis et Herimanni comitis, se solos ex liberis hominibus, omnibus aliis in novissimo proelio interfectis, beneficio fugae in Saxonia relictos, nunc nimis sero poenitere, quod unquam multitudine suorum confisi praesumpsissent regiae potestati resistere; se regis adventum, quo terrae daret cultores, humiliter expectare; se sibi non honorem, non libertatem, sed solam vitam, quamvis vel hac essent indigni, postulare. Quibus verbis, sicut ipse callidus dictaverat, peroratis, illi qui haec credula nimis aure perceperant, inani spe iam totam Saxoniam possidebant, et quasi iam possidentes, inani spe decepti, animo tumescebant. Tota igitur festinatione, quo spes eos trahebat, sequi properabant; nec exercitum valde magnum esse volebant, ne singuli eo minus illius regionis acciperent, quo plures illam divisuri fuissent; quia natura fert, ut tanto fiat partium minor quantitas, quanto fuerit earundem partium numerosior pluralitas. Venientes ergo ad silvam quae Thuringos separat a Francia, audiebant, quod et verum erat, quia Saxones ex altera parte silvae cum tanta multitudine sederent, quantam prius numquam sint auditi collegisse. Nam de militibus armatis milia fere sexaginta habebant, qui vel fortiter mori vel terram suam tueri volebant. Quod auditum cum primo non crederent, postquam missis exploratoribus nimis verum esse cognoscebant, multo magis redire timore cogente, quam venire spe trahente properabant. Sed Heinricus exrex, ne tantum frustra congregasset exercitum, cum eodem agmine Suevos petiit [1078. Nov.]; ubi nec ecclesiis nec atriis ecclesiarum pepercit, et inter sacras profanasque res nullam differentiam fecit, ut illorum avaritiam insaturabilem saturaret, quos Saxoniam pollicendo fefellerat. Ibi, quod anticipando iam narravi [cap. 76], Treverensis archipraesul Udo subitanea morte miserabiliter obiit [1078. Nov. 11], dum timore Dei postposito, manibus profanis in sacras res licenter ire permisit.
104.
Interea domnus apostolicus, apostolici vigoris oblitus, qua causa nescimus, multum est a priore sententia mutatus [1079]. Nam qui prius Heinricum cum omnibus suis adiutoribus apostolica severitate excommunicaverat, eique regnandi potestatem potenter interdixerat, et omnes qui ei fidelitatem iurassent, a iuramenti nodis apostolica auctoritate absolverat, et electionem novi regis consensu suo confirmaverat, nunc per litteras mandavit, ut concilio facto rex uterque convocatus audiatur, et quem iustitia regnare permiserit, altero deposito tutus in regno confirmetur. Quarum litterarum, ut planius quod dico possit intelligi, subtus exemplum ponere curavi; quae venerunt mense Februario anno Domini 1079.
105.
Gregorius [Greg. VII. Registr. IV, 23. Data est d. 31. Maii a. 1077] episcopus servus servorum Dei, carissimis in Christo filiis Bernhardo diacono, et Bernhardo abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitati vestrae notum esse non ambigimus, quia ideo ab Urbe, confisi de misericordia Dei et adiutorio beati Petri, egressi sumus, ut ad Teutonicorum partes, composituri inter eos ad honorem Dei et utilitatem sanctae ecclesiae pacem, transiremus. Sed quia defuerunt, qui nos secundum quod dispositum erat conducerent, impediti adventu regis in Italiam, in Longobardia inter inimicos christianae religionis non sine magno periculo remansimus, et adhuc, sicut desideravimus, ultra montes proficisci nequivimus. Quocirca monemus vos, et ex parte beati Petri praecipimus, ut fulti auctoritate huius nostri praecepti, nostraque vice ab eodem apostolorum principe accincti, utrumque regem, Heinricum videlicet atque Rodulfum, commoneatis, quatenus nobis viam illic secure transeundi aperiant, et adiutorium atque ducatum per tales personas, de quibus vos bene confidatis, praebeant, ut iter nobis Christo protegente pateat. Desideramus enim cum consilio clericorum atque laicorum eiusdem regni qui Deum timent et diligunt, causam inter eos Deo favente discutere, et cuius parti magis ad regni gubernacula iustitia faveat, demonstrare. Scitis enim, quia nostri officii et apostolicae sedis est providentiae, maiora negotia ecclesiarum discutere, et dictante iustitia diffinire. Hoc autem quod inter eos agitur negotium, tantae dignitatis est tantique periculi, ut si a nobis aliqua fuerit occasione neglectum, non solum illis et nobis, sed etiam universali ecclesiae magnum et lamentabile pariat detrimentum. Quapropter si alteruter praedictorum regum huic nostrae voluntati ac deliberationi parere et ad vestra monita locum dare rennuerit, suamque superbiam atque cupiditatis faces contra honorem Dei omnipotentis accendens, ad desolationem totius Romani imperii anhelare temptaverit, omnibus modis omnique ingenio usque ad mortem, si oportet, nostra vice resistite, immo beati Petri auctoritate et totius regni gubernacula contradicendo, tam illum quam omnes sibi conscientes a communione corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, et a liminibus sanctae ecclesiae separate, illud semper habentes in memoria, quia scelus idolatriae incurrit qui apostolicae sedi obedire contempnit, et quod beatus Gregorius, doctor sanctus et humillimus, decrevit, reges a suis dignitatibus cadere, si temerario ausu praesumerent contra sedis apostolicae iussa venire. Alteri vero, qui nostrae iussioni humiliter paruerit et obedientiam universali matri, sicut decet christianum regem, exhibuerit, convocato concilio omnium clericorum et laicorum quos advocare poteritis, consilium et adiutorium in omnibus praebete, et in regia dignitate per auctoritatem beatorum apostolicorum Petri et Pauli nostra vice confirmate, omnibusque episcopis, abbatibus, clericis ac laicis in toto regno habitantibus, ut ei fideliter, sicut regi oportet, obediant, ex parte omnipotentis Dei praecipite.
106.
Gregoribus [Greg. VII. Registr. IV, 24. Data est eodem die] episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus archiepiscopis, episcopis, ducibus, comitibus, et universis Christi fidelibus, clericis et laicis, tam maioribus quam minoribus in regno Teutonicorum consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Notum fieri vobis volumus, fratres carissimi, quia legatis nostris, Bernhardo videlicet sanctae Romanae ecclesiae fideli filio et diacono, itemque Bernhardo abbati Massiliensis monasterii religioso praecepimus, ut utrumque regem, Heinricum videlicet et Rodulfum, aut per se aut per idoneos nuntios admoneant, quatenus viam michi pro discutiendo negotio, quod peccatis facientibus inter eos ortum est, ad vos Deo favente secure veniendi praebeant. In magna enim tristitia et dolore cor nostrum fluctuat, si per unius hominis superbiam tot milia hominum christianorum temporali et aeternae morti traduntur, et christiana religio confunditur, et Romanum imperium ad perditionem perducitur. Uterque namque rex a nobis, immo ab apostolica sede, cui licet indigni praesidemus, adiutorium requirit, et nos de misericordia omnipotentis Dei et adiutorio beati Petri confidentes, parati sumus cum vestro consilio, qui Deum timetis et christianam fidem diligitis, aequitatem causae utrimque decernere, et ei praebere auxilium, cui iustitia ad regni gubernacula favere dinoscitur. Quapropter si alteruter eorum superbia inflatus, aliquo ingenio, quominus ad vos venire possimus, obstiterit, et de sua iniustitia timens iudicium sancti Spiritus refugerit inobediens factus, resistendo sanctae et universali matri ecclesiae, hunc velut membrum Antichristi et desolatorem christianae religionis contempnite, et sententiam quam nostri legati contra eum nostra vice dederint conservate, scientes, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Alteri vero qui se humiliter habuerit [Jac. 4,6], et iudicium, decretum vero a Spiritu sancto, per vos autem prolatum, non contempserit, - indubitanter enim credimus, ubicunque duo vel tres in nomine Domini congregati fuerint, quod praesentia eius illuminatur - illi inquam servitium et reverentiam secundum quod nostri praefati legati decreverint exhibite, adnitentes et modis omnibus ei obsequentes, ut regiam dignitatem honeste possit obtinere et sanctae ecclesiae iam paene labenti succurrere. Non enim a corde vestro debet excidere, quod qui apostolicae sedi obedire contempnit, scelus idolatriae incurrit, et quod beatus Gregorius, doctor sanctus et humillimus, reges decrevit a suis dignitatibus cadere et participatione corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi carere, si praesumerent apostolicae sedis decreta contempnere. Si enim coelestia et spiritualia sedes beati Petri solvit et iudicat, quanto magis terrena et saecularia? Scitis autem, fratres carissimi, quia ex quo tempore ab Urbe exivimus, in magno periculo inter inimicos christianae fidei mansimus, et tamen neutro praedictorum regum, neque terrore neque amore flexi, aliquod contra iustitiam adiutorium promisimus. Magis enim volumus mortem, si oportet, subire, quam propria voluntate devicti, ut ecclesia Dei ad confusionem veniat consentire. Ad hoc enim nos ordinatos et in apostolica sede constitutos esse cognoscimus, ut in hac vita non quae nostra, sed quae Iesu Christ sunt, quaeramus, et per multos labores patrum vestigia sequentes, ad futuram et aeternam quietem Deo miserante tendamus.
107.
Acceptis his litteris, Bernhardus cardinalis, quod sibi iniunctum est, exequitur. At nostrates cum ipsas litteras accepissent, a magna spe quam in apostolica petra posuerant, exciderunt, quia prius coelum stare vel terram crediderant coeli modo moveri, quam cathedram Petri amittere constantiam Petri. Has ergo litteras ei remiserunt, quibus eum ancillae, praesentis scilicet vitae, perterritum timore, quasi voce galli clamantis excitare, et respectu Christi confortatum ad pristinae virtutem constantiae revocare voluerunt:
108.
Domno apostolico et venerabili papae Gregorio, beati Petri fideles et sui, tantum servitutis quantum oppressi valent. Multas iam huic sanctae sedi pro diversis calamitatibus nostris querimonias exposuimus. Quod autem nondum aliquid iustitiae vel consolationis consecuti sumus, non tam vestrae sanctitati quam nostris peccatis imputamus. Si igitur nostro consilio et propria deliberatione rem, pro qua tanta mala nos invenerunt, aggressi fuissemus, minus moleste se tardius erigeret. Nunc autem sarcinam illam quam sola vestra auctoritate iubente suscepimus, eadem quoque manum supponente levigari oportuit. Testis est excellentia vestra et litterae vestrae, quas in testimonium habemus, quia neque consilio nostro nec etiam pro causa nostra, sed pro illatis sedi apostolicae iniuriis regem nostrum regia dignitate privastis, nobisque omnibus terribili interminatione, ne ei sicut regi serviamus, interdixistis, et omnes christianos a vinculo iuramenti, quod ei fecerunt vel facient, absolvistis, deinde eum vinculo anathematis alligastis. In his omnibus vestrae paternitati cum magno periculo nostro, sicut nunc patet, obedivimus; et quia eidem deposito ad depositionem vestram cum ceteris concordare noluimus, tantam in nobis crudelitatem exercuit, ut quam plures ex nostris, amissa omni substantia, animam in hoc certamine posuissent, et filios suos exheredes et divitibus pauperes reliquissent. Qui autem residui sunt, de vita cottidie solliciti, vitae subsidia paene omnia amiserunt. Sed cum nulla nos persecutione posset superare, superatus est ille, ut licet nolens suam vobis praesentiam exhiberet, et ei quem inhonoravit, cum suo dedecore honorem impenderet. Pro quo labore hunc fructum recepimus, quod ille, qui cum periculo animarum nostrarum vestigia pedum vestrorum adorare compulsus est, absque nostro consilio et sine correctione absolutus, ad nocendum nobis libertatem recepit. Cumque illa anathematis absolutio per epistolam vestram nobis innotesceret, de sententia regni quae in eum processit nichil mutatum esse intelleximus, sed ne nunc quidem si mutari possit, intelligimus. Absolutio enim illa iuramentorum qualiter cassari possit, nullo modo percipere valemus. Sine sacramentorum autem observatione regiae dignitatis officium nequaquam administrari potest. Ergo cum iam ultra anni terminum sine rectore essemus, in locum de quo praevaricatus est ille, alius principum nostrorum electione subrogatus est. Cumque de electo nobis rege, et non de regibus, spes magna ad refocillandum imperium succresceret, ecce ex insperato litterae vestrae advenientes, duos in uno regno reges pronuntiant, duobus legationem decernunt. Quam regii nominis pluralitatem et quodammodo regni divisionem divisio quoque populi et studia partium subsecuta sunt; quippe cum in epistolis vestris illius praevaricatoris personam semper praeponi cernerent, et ab eo sicut a potente exigi, quatenus ducatum vobis in has partes ad discutiendam causam praeberet. Cuius discussionis qualis modus sit, ut salva gratia vestra dicamus, mirabile est in oculis nostris, scilicet ut is qui iam sinodali iudicio nulla condicione interposita depositus est, alio in eandem dignitatem apostolica auctoritate firmato, nunc tandem ad rationem ponatur, et quod finitum est denuo incipiatur, et de re indubitabili quaestio moveatur. Hoc quoque infirmitatem nostram movet, quod sicut nobis persuadetur, ut in incepto firmiter perduremus, sic etiam contrariae parti verbis et rebus spes innuitur. Nam familiares praedicti Heinrici, qui ab omni regno infamia notantur, quique illi sicut regi serviendo synodalibus praeceptis manifeste inobedientes sunt, et una cum suo capite per legatum apostolicum ab ecclesia sancta separati sunt, ad hanc sedem venientes, benigne suscipiuntur, et non solum inpuniti redeunt, sed insuper gloria et honore coronantur, et ad priorem inobedientiam superbiendo revertentes, nostrae miseriae insultant. Nobis autem quasi ridiculis ad insipientiam reputatur, quod ab illorum consortio abstinemus, qui ab ipso capite nostro tam caritative in communionem recipiuntur. Accedit et hoc ad cumulum nostri infortunii, quod praeter illa quae nos ipsi delinquimus, etiam adversariorum culpa in nobis cuditur, dum nostrae negligentiae attribuitur, quod idoneos et frequentes legatos huc non mittimus. Luce enim clarius patet, quod illi hoc fieri prohibent, qui ne prohiberent, iureiurando vobis promiserunt. Et nunc de violenta sacri itineris interclusione et de manifesto illorum periurio siletur, et nobis imputatur, quod nuntios non mittimus. Scimus, carissime domine, et ex consideratione pietatis vestrae speramus, quia haec omnia bona intentione et aliqua subtili deliberatione agitis; sed nos homines imperiti occultam illam dispensationem penetrare non sufficientes, quod manifeste vidimus et audivimus, de illa utriusque partis confortatione et rerum certarum incerta dilatione ortum esse et cottidie oriri, vobis exponimus: haec sunt bella intestina et plus quam civilia, homicidia innumerabilia, vastationes, incendia sine differentia domus et ecclesiae, oppressiones pauperum incomparabiles, rerum ecclesiasticarum direptiones quales numquam audivimus aut vidimus, legum quoque divinarum et saecularium defectus sine spe reparationis; postremo in dimicatione duorum regum, quorum uterque ad obtentum regni spem a vobis accipit, tanta profligatio regalium, ut posthac reges nostrarum partium rapinis potius quam regalibus sustentandi sint. Haec incommoda aut nulla iam essent aut minora multo, si in incepto itinere neque ad dexteram nec ad sinistram sententia vestra divertisset. Arduum iter propter zelum domus Domini aggressus estis, in quo progredi laboriosum est, regredi autem inhonestum. Nolite, sanctissime pater, nolite in via deficere, et ne ulterius differendo et utrimque cavendo tanta mala crescere et multiplicati sinatis. Si grave vobis est pro illis verba facere qui pro vobis vitam in magno discrimine posuerunt, ecclesiae tamen vestris temporibus miserabiliter destructae et inaudita oppressione in servitutem redactae succurrite. Cuius apertis destructoribus si aperta fronte in faciem resistere propter instantia pericula cautum non videtur, hoc saltem cavete, ne hoc quod iam fecistis, irritum fieri permittatis. Nam si hoc quod in synodo Romana diffinitum et post a legato sedis apostolicae confirmatum est, silentio contegi et pro nichilo haberi oportet, quid posthac nobis credendum vel pro rato habendum sit, omnino ignoramus. Hoc sanctitati vestrae nequaquam arroganter, sed in amaritudine animae nostrae locuti sumus, quia non est dolor similis sicut dolor noster. Cum enim per obedientiam pastoris luporum faucibus expositi simus, si etiam ab ipso pastore nobis cavendum est, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Deus autem omnipotens in talem zelum vos contra inimicos Christi erigat, quatenus illa quam in vobis posuimus spes nos non confundat.
109.
Ad quas litteras cum nullum pro velle suo responsum accepissent, has ei litteras iterum miserunt, ut quia non primo quasi galli cantu, sicut secundum Marcum nec Petrus est excitatus, saltem cum secundo, quasi gallus, populus ecclesiae vocem daret, a torpore dubitationis ad constantiam Petri cum Petro suscitatus exurgeret:
110.
Domno vere apostolico Gregorio, beati Petri fideles et sui, devotum pro viribus obsequium. Novit sanctitas vestra et omnibus circumquaque notum est, quam difficulter quantoque baiulorum discrimine legationes ad vos transmittimus, quia iter quod omnibus temporibus omnibus populis, tribubus et linguis apertum fuit et pervium, nunc clauditur et prohibetur, et illis maxime qui non minimum pro honore illius laboraverunt, ad cuius corpus eadem via ducit. Vestro vero honori et nostrae necessitati congrueret, ut quod cum tanta difficultate perpetramus, aliquid nobis inde utilitatis, aliquid in tribulatione consolationis proveniret. Sed quicquid quaestionis, quicquid querimoniae ad sedem, quae semper iudicii et iustitiae magistra fuit, dirigimus, nichil diffinitae responsionis recipimus, sed omnia in futurum incerta suspenduntur. Nam inter alia multa hoc quoque sanctitati vestrae nuper iudicavimus, qualem sententiam domnus Bernhardus in Heinricum Deo odibilem suosque participes protulerit, quidque de rege Rodulfo vestra iussione statuerit, fiduciam habentes, si hoc ad notitiam vestram proveniret, omnem causam nostram in hoc procedere et prosperari. Sed post longam expectationem nostram tandem reverso nuntio, nichil aliud nobis consolationis relatum est, nisi quod diceretis, his quae mandavimus vos fidem non habuisse. Et quare, carissime domine, incredibile vobis visum est, quod fratres nostri et coepiscopi, scilicet domnus Wirceburgensis, Pataviensis et alii viri religiosi vobis in veritate nuntiaverunt, quodque se vidisse et audisse testati sunt? Certe, domine, non in verbis mendacii confidimus liberari, sed magis credimus quia veritas liberabit nos. Deus qui est veritas, qui solus laborem et dolorem considerat, non deseruit sperantes in se, sed visitavit nos in misericordia et miserationibus. Nam rex noster Rodulfus fortis in eo quid dat salutem regibus, de inimicis Domini potenter triumphavit, Heinricus autem solito more cum suis complicibus, praeter eos qui in gladio ceciderunt, in fugam versus est, comite illo et conparticipe, cuius malitiam vos in bono vincere frustra temptastis, Roperto scilicet Babenbergense, qui horum omnium auctor et incentor est. Et o utinam de sua sociorumque eius flagitiosa fallacia adhuc satis edoctus fuissetis! Nolite, carissime domine, nolite amplius ad irrisionem sancti nominis vestri huiusmodi homines mulcere, et post tam frequentes repulsas turpesque deceptiones iterum atque iterum ducatum ab eis quaerere. Adventus vester ad nos tantum nobis esset desiderabilis, quantum et necessarius; sed vere scimus, quia sponte illorum ad nostras partes numquam venietis, nisi prius certi sint, vos illorum parti favere, non pro iustitia sed pro voluntate ipsorum. Quapropter nolite in eorum fide spem ponere, quorum perfidia totiens deceptus estis. Ecce videtis, quomodo multiplicata sunt mala in terra, mala quorum non est numerus; et certamen quod a vobis initum vestraque iussione susceptum est, iam non per vos nec per vestra decreta componitur, sed gladiorum iudicio terminandum derelinquitur. Rogamus ergo vos et obsecramus in Domino, ut remotis iam blandimentis et dilationibus, iustitiae zelo vos accingatis; et si non propter nos, tamen propter honorem sanctae sedis ecclesiae, confirmate quod operatus est eiusdem sedis legatus, ita ut et viva voce et litteris ubique transmissis sine ambiguitate denuntietis, quid in hac ecclesiae divisione tenendum sit, quid sequendum. Quod si iam dudum factum fuisset, certi sumus quia pars iniqua adeo iam vires perdidisset, ut nec vobis nec nobis amplius nocere praevaleret. Ne adiciat ultra sanctitas vestra de certis ambigua et utrimque vergentia statuere, quae usque modo nos ita fovere visa sunt, quatenus inimicos tamen non exasperarent. Sed certum est, quod nullo modo ecclesiam vobis commissam de sua miseria poteritis liberare, nisi inimicorum illius inimicitias velitis tolerare. Rogamus etiam ne in hoc statuta canonica deficere patiamini, quatenus corpora excommunicatorum, qui in persequendo ecclesiam occisi sunt, in atriis ecclesiarum sepeliri permittatis; ubi autem sepulta sunt, ibi divina officia celebrari prohibeatis. Multi ex eis in Augusta civitate sepulti sunt. Eiusdem loci congregationibus litteras vestras per discurrentes in peregrinos satis mittere potestis. Deus autem omnipotens in his et in omnibus ita vos dirigat, ut sicut ecclesiae sanctae praeesse, sic et prodesse valeatis.
111.
Tertiam quoque direxerunt epistolam [1079], quam iusserunt in synodo Romana recitari, si domnus apostolicus vel universalis ecclesiae interventu ad dignitatis apostolicae rigorem et stabilitatem posset excitari:
112.
Conquerimur beato Petro eiusque vicario domno apostolico Gregorio omnique sanctae Romanae ecclesiae concilio, super iniuriis et violentiis, quas a domno Heinrico passi sumus et incessanter patimur, non ob aliam causam, nisi quod sedi apostolicae obedientes sumus. Pervenit autem ad nos, in sancta synodo Romana nuper habita [mense Febr. huius anni] quaesitum esse et dubitari a quibusdam, utrum praedictus vir ille excommunicandus sit, an non. Quapropter nos, quibus res ista gravi experimento evidentius innotuit, annuntiare pro nostra aestimatione dignum duximus, quantis existentibus causis ipse non solum excommunicandus, sed multis modis iam vere sit excommunicatus. Testis est haec sancta Romana ecclesia, pro quantis sceleribus et quam inaudita praesumptione in synodo eiusdem ecclesiae vinculo anathematis alligatus est, non prius tamen, sicut ex ipsius domni apostolici litteris didicimus, quam ipsum multa sedis apostolicae monita spernentem, semper ex correptione deteriorem factum esse probatum est. Pensetur ergo de illo, qui ante triennium incorrigibilis inventus est, si infra triennium istud sic correctus resipuerit, ut nunc de proferenda in illum sententia dubitari oporteat. Excommunicatus ergo, sicut iam diximus, quam diuturna pertinacia ultionem apostolicam despexerit, undique notum est. Tandem necessitate, quae non est incognita, coactus absolutionem quaerens, prius impetrare non potuit, quam iureiurando pollicitus est, se de omnibus sibi obiectis satisfacturum, prout domnus papa sibi tempus constitueret. Hac condicione absolutus, recessit. Cum autem placuisset domno apostolico, missis legatis et litteris exegit ab eo, ut faceret quod iureiurando promisit. Quarum litterarum latores cum appropiarent ad eum, a suis fautoribus capti, quidam in custodiam missi sunt quoad usque pecunia redimeretur, alii vero excoriati ac decapillati sunt. Quod cum ad nostros renuntiatum fuisset, iterum per alium nuntium legationem et litteras apostolicas transmiserunt; a quo ipse verba legationis audiens nichil respondit, litteras vero porrectas accipere recusavit. Huius rei testes sunt multi idonei, praecipue autem sedis apostolicae legatus domnus Bernhardus cardinalis, qui ob id negotium in illas partes transmissus erat. Qui cum legationem suam in irritum procedere conspexisset, quamvis certum fuisset, praedictum virum pro adiuncto inobedientiae periurio prioris anathematis vinculo innodatum, de quo iam ad tempus condicionaliter absolutus fuit, tamen quod sibi ab apostolica sede iniunctum est superimposuit. Iussione igitur apostolica regni gubernacula denuo ei contradicendo, a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi et a liminibus sanctae ecclesiae separavit tam illum, quam omnes sibi consentientes, et virum alium in regia dignitate confirmavit apostolica auctoritate. Quae sanctae Romanae ecclesiae edicta sicut alia multa contempnens, regnum sibi iam secundo interdictum invadens, usque adeo demolitus est dissipando, ut iam regnum dici non valeat, cui nulla paene regalia supersunt. Cum autem ad conciliandos sibi fautores regni facultates sibi non sufficerent, manum in sancta sanctorum extendens, ecclesiarum Dei publicu sinvasor effectus est, non eo quidem modo, quo iam ab aliquibus tyrannis praesumptum esse cognovimus. Incomparabiles enim et sine exemplo praevaricationes istae sunt. Nam non qualibet praedia aut modicas aliquas facultates ecclesiarum, sed episcopatus quam plures aufugatis episcopis sibi usurpavit, et quicquid ad servitia vel sustentationes episcoporum pertinuit, totum suis suorumque usibus mancipavit. Pro qua re episcopis proclamantibus, domnus papa querimoniis eorum satisfaciens, pro sua pietate in synodo, quae 17. Kal. Decemb. habita est, excommunicavit omnes, qui bona eorum invaserunt. Quod cum praedicto viro cognitum fuisset, quem eiusdem invasionis auctorem et participem esse certissime constat, nec ipse propter hoc ab invasione cessavit, nec eos qui una cum ipso excommunicati sunt, a sua communione vel ad horam repulit. Audivimus autem, quod sui defensores his querimoniis tales excusationes obtendant, quod ipse de bonis ecclesiarum nulli aliquid praestiterit neque de manu eius acceperit, vel aliquis ipso iubente invaserit. Quod nec nos illi obicimus; sed in hoc illum accusamus, quod et approbare paratissimi sumus, quippe quod sui sua permissione bona ecclesiastica invaserunt, quibus ipse rogantibus hoc concessit, dividens singulis prout voluit; et hac mercede conducti sunt, ut iniquitati suae vires amministrarent. Quaecunque autem de facultatibus episcoporum in illa distributione militibus non concessa superfuerunt, his ipse tanquam propriis utitur, et tam manifeste suis usibus deserviunt, acsi hereditario iure sibi provenissent. In qua accusatione si falsitatis convincimur, nos, qui accusatores sumus, accusati poenam subire parati sumus. Iudicet ergo sancta sedes apostolica, inquirantur sanctorum patrum concilia, interrogentur Romanorum pontificum decreta, utrum hi, qui ista faciunt vel consentiunt facientibus, pro excommunicatis et sacrilegis habendi sint, et si vel ipsis vel ipsorum fautoribus communicandum sit. Qui cum vere sciant, vera esse quae de eo loquimur, scienter communicant eius operibus malignis, et huc ad hoc venire solent, ut iniustitiae latebras defensionis obtendant, et tantorum scelerum patroni existant. Cumque in concilio huius sanctae ecclesiae, quae semper ab excommunicatis abstinere docuit, se quasi oratores exhibent, ita patienter audiuntur, sicut et nostri, nullo discrimine inter laesos et laedentes habito. Hi etiam nuper in comitatu domini sui in eos insurrexerunt, qui praeceptis apostolicis obediunt, ut ad inobedientiam constringerent; scilicet in partibus Sueviae, ubi incendiis ecclesiarum et altarium destructionibus sacrilegia innumerabilia commissa sunt. In qua re illos nec accusamus nec excusamus; illud autem vere affirmamus, quod rapina illa in ecclesiis et earum atriis facta, consensu et permissione tam principis quam omnium paene maiorum qui aderant perpetrata est, ea quidem deliberatione, quod sacrilegum illum exercitum aliter sustentari non posse censuerunt. Hoc quoque novit sancta Romana ecclesia, quod praefatus Heinricus domno apostolico iureiurando affirmavit, quod nullum amodo, qui ad limina apostolorum de quibuscunque terrarum locis tenderent, vel ipse vel aliquis eorum quos constringere posset prohiberet. Qualiter autem iuratam illam promissionem observaverit, nobis tacentibus ipsa rerum indicia manifestant. Ergo praeter illam quae et ab antiquis patribus et a vestra sanctitate in huiusmodi praevaricatores promulgata est sententiam, archiepiscopus Magontinus maiorum exempla secutus, adiunctis sibi episcopis numero septem, quibus eadem iniuriae ratio fuit, pro defensione ecclesiae sibi commissae praedictum virum, qui parochianus illius est, tradidit sathanae in interitum carnis cum universis suis complicibus. Item domnus episcopus Wirceburgensis praesente et cooperante sedis apostolicae legato domno Bernhardo omnes illos anathematizavit, qui actu vel consilio in hoc culpabiles extiterunt, quod ille a sua sede prohibitus est. Cuius prohibitionis auctor non incertus est; qui etiam in eiusdem sedis civitate, in qua paene nemo non excommunicatus est, frequentissime moratur. Ecce audivit sanctitas vestra, quam multis modis vir ille cum suis damnatus sit et vere damnandus. Rogamus ergo vos per nomen domini nostri Iesu Christi et per eum cuius vicem agitis, ut si iam prolatis in eosdem homines sententiis aliquid superaddere necessarium non putatis, hoc tamen firmissime prohibeatis, ne vel in hac sancta sede vel alicubi ad communionem recipiantur, priusquam ecclesiis quas laeserunt satisfaciant, ne grex vobis commissus amplius ab eis contaminetur et ne pessimum illud fermentum totam massam corrumpat.
113.
Tunc ab ipsa synodo in Teutonicas partes subiectam misit epistolam [1078. Iul. 1, in Reg. Greg. VI,1]: Gregorius episcopus servus servorum Dei, omnibus clericis et laicis in regno Teutonico constitutis, qui excommunicationis vinculo non tenentur, salutem et apostolicam benedictionem. Quae et quanta nobis cura fuerit et est, ut pestilentia, clades et desolatio a regno vestro auferatur, pax et honestas et solitum decus vobis reddatur, in synodo quae hoc anno in quadragesima Romae celebrata fuit, declaravimus. Iudicio enim sancti Spiritus decrevimus et praecepimus, ut in regno vestro conventus omnium episcoporum et laicorum eorum qui timent Deum et inter eos pacem desiderant, fieret, et coram nostris legatis decerneretur, si cui, Heinrico videlicet vel Rodulfo, qui de regni gubernaculo inter se decertant, amplius iustitia faveret, parsque iniustior ratione devicta et beati Petri auctoritate constricta, facilius cederet et ab interitu animarum et corporum Deo propitiante cessaret, iustior vero pars amplius de Deo confideret, et adiuta beati Petri auctoritate et omnium iustitiam diligentium consensu, de victoria omnino speraret et neutram partem mortem timeret. Sed quia pervenit ad nos, quod inimici Dei et filii diaboli quidam apud vos contra interdictum apostolicae sedis praedictum conventum procurent in irritum ducere, et non iustitia sed superbia ac totius regni desolatione suas cupiditates anhelent implere et christianam religionem destruere, monemus vos et ex parte beati Petri praecipimus, ut talibus nullum auxilium praebeatis neque illis communicetis. In praedicta enim synodo iam omnes excommunicationis et anathematis sunt vinculo innodati, et ut nullam victoriam possint obtinere, beati Petri potestate sunt obligati; ut saltem coacti confundantur, et a morte animarum suarum et desolatione propriae patriae revocentur. Vos autem, fratres carissimi, de me nullo modo dubitetis, quod iniustae parti scienter aliquo modo faveam. Magis enim pro vestra salute desidero mortem subire, quam totius mundi gloriam ad vestrum interitum arripere. Quod si aliqui de falsitate confisi, litteris vel verbis aliter vobis indicaverit, nullo modo eis acquiescatis. Deum enim timemus et pro eius amore cottidie affligimur, et ideo superbiam et oblectamenta saeculi parvipendimus, quia cito apud eum consolari indubitanter credimus. Omnipotens et misericors Deus, qui ultra spem, ultra meritum miseretur et consolatur nos in tribulatione nostra, aperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis confirmet vos, ut auctoritate beati Petri a cunctis peccatis absolutus vos ad coeleste regnum perducat regnaturos.
114.
Contra quam nostrates hanc, quam supposui, miserunt epistolam [1079]: Accepimus dudum sanctitatis vestrae litteras hoc continentes, quod vos in synodo Romana decrevistis, quatenus in nostris partibus conventus omnium episcoporum et laicorum Deum timentium fieret ad discutiendum hoc, cui illorum, qui de regni gubernaculo certant, iustitia magis faveat. In qua re hoc primum miramur, quod prudentia vestra statuit, quod nullo modo posse fieri constat. Novimus enim hoc memoriae vestrae non excidisse, quod tam assiduis querimoniis frequentatum est apud vos, quippe quod paene omnes episcopi qui sedi apostolicae obediunt, de suis episcopatibus expulsi, a facie persequentium fugiunt et latitant; et quomodo hi cum suis persecutoribus convenire et conferre de his causis possunt, pro quibus aliqui illorum occisi sunt, quidam in captivitatem abducti, reliqui vero omnibus rebus suis exspoliati? Deinde quoque hoc mirandum censemus, quod illius hominis causam cum illis hominibus discutere iubemur, quos utrosque legatus sanctae Romanae ecclesiae vestra iussione a liminibus ecclesiae sanctae separavit. Si autem nichil horum obstitisset, quid nostra interest, ut iam dudum finitam synodi Romanae sententiam retractemus et denuo ad rationem ponamus? Quid ad nos, ut discutiamus, si illi iustitia faveat ad obtinendum regnum, cui vos regni gubernacula iam ante triennium synodo iudicante interdixistis? Nonne magis oportuit, ut iudicium illud discussio praecederet, quam nunc tandem subsequatur? Novimus intelligentiam vestram, quia numquam de re indiscussa synodus, vobis praesidente iudicavit. Quae ergo necessitas secundae discussionis? Si autem praedictus ille nondum discussus est, sed sicut vos dicitis adhuc discutiendus, quae ratio fuit, ut homini indiscusso regalis dignitas ex dignitate apostolica sine ullo condicionis additamento interdiceretur? Si nondum discussus, sed adhuc discutiendus, quare regi alteri obedire ex vestra auctoritate iussi sumus, priusquam certum fuisset, istum non posse regnare? Huius rei testes sunt apud nos litterae vestrae; quippe quod legatus sedis apostolicae vestra iussione anteriori illi denuo regni gubernacula interdicendo a liminibus sanctae ecclesiae separavit tam illum quam omnes sibi consentientes; alterum vero, qui in locum illius subrogatus est nostra electione, in regiam dignitatem apostolica auctoritate confirmavit, omnibusque in regno Teutonico consistentibus, ut sibi obedient, ex parte omnipotentis Dei praecepit. Numquid haec omnia destruenda sunt et pro nichilo reputanda? Ut autem de reliquis omnibus taceamus, certe si sola illa absolutio sacramentorum, quam in synodo fecistis, effectum habitura est, indubitanter constat quia iste rex esse non potest. Quomodo enim regnare potest, cui nullus amodo fidelitatem ex debito servat? Quomodo regere populum potest, qui in agendis causis legalibus neminem ad faciendum iustum iudicium sacramentorum obligatione constringere potest? Si autem, quod absit, apostolica illa indulgentia pro rato habenda non est, quid erit de illis episcopis et aliis, qui spe praedictae absolutionis iuramenta Heinrico praedicto facta infregerunt? Nonne manifeste periurii convincuntur? Si enim ille iuste regnare potest, isti iniuste fecerunt qui promissae sibi fidelitatis iugum a se proiecerunt. Adhuc aliud. Quid de illis sacramentis erit quae postea regi Rodulfo facta sunt, cuius ditioni vestra auctoritate subiugati sumus? Ecce qualis rerum perturbatio! Attendant et videant omnes qui sanum sapiunt, si factum est huiuscemodi, si audita est unquam in ecclesia confusio, similis huic confusioni. Videte, carissime domine, quia terra commota est et conturbata. Si vultis sanare contritiones eius, in eo quod coepistis firmiter persistite, et quod aedificastis non destruite. Si enim in incepto itinere retrorsum redire et ob difficultatem diverticula quaerere vultis, non solum vulnerata non sanatis, sed quae sana sunt vulneratis. Nam si ea dissimulando quae vestra statuit auctoritas, nos in media tempestate, quam pro vobis incurrimus, derelinquitis, testis est super nos coelum et terra, quia iniuste perditi sumus.
115.
Item post aliquod temporis intervallum nostrates hanc epistolam domno apostolico miserunt: Non latet sanctitatem vestram, quantas vobis obediendo persecutiones passi sumus, quomodo aestimati sumus sicut oves occisionis, quomodo traditi sumus in fabulam et in improperium. Si ergo talia pro vobis sustinendo nichil a vobis gratiae meruimus, nec digni sumus quorum liberationi studium impendatur: quare saltem iustitia, quae nec inimicis deneganda est, nobis denegatur? Si ergo iustum est, quod iustum esse multis vestris hortationibus didicimus, scilicet ut illi sententiae vestrae quae in Heinricum processit obediamus, illi qui e contrario eidem sententiae vestrae superbe repugnant, quare secundum iustitiam non constringuntur? quare pro hac inobedientia nullam apostolicae gravitatis censuram sentiunt? quare illis conceditur, quod tam ipsis quam nobis interdictum est? aut quomodo illis licet, quod nobis illicitum factum est? Ecce ipsi sine omni contradictione vestra, illi ad obtentum regni auxilium praebent, cui vos regni gubernacula interdixistis; illi sicut regi serviunt, quem vos usque adeo a regia dignitate deposuistis, ut omnes a vinculo iuramenti, quod ei fecerunt vel facient, absolveretis; illi participando communicant, quem legatus sanctae Romanae ecclesiae denuo sibi regni gubernacula contradicendo a liminibus sanctae ecclesiae separavit; illi ad oppressionem nostram cum omni studio vires administrant. Quicquid enim mali patimur, ab illis patimur quos vos prohibere et debetis et potestis. Quibus dum nulla a vobis auctoritate resistitur, sine dubio ad internecionem nostram frena laxantur. Igitur vestra illa famosa strennuitas, quae iuxta apostolum [II Cor. 10,6] semper in promptu habuit ulcisci omnem inobedientiam, quare istam non ulciscitur? Quare istam dissimulat, et talem quidem inobedientiam, de qua mala inaudita oriuntur, mala quorum non est numerus? Si quando miserae nos oves in aliquo excessimus, confestim sine mora, sine dilatione in nos apostolicae austeritatis vindicta processit. Nunc autem cum ad lupos perventum est, qui apertis morsibus in gregem dominicum desaeviunt, omnia cum patientia et longanimitate differuntur, omnia in spiritu lenitatis tolerantur. Rogamus ergo vos per nomen domini Iesu, ut sive vos terror viri peccatoris, cuius gloria stercus et vermis est, exorbitare fecit, sive familiarium personarum mollita persuasio delinivit, ut redeatis ad cor, ut memor sitis honestatis et timoris Domini, et si non nobis propter nos parcitis, saltem vestrae innocentiae in tanti sanginis effusione provideatis. Nam si illos amplius in nos grassari permittitis, quos prohibere debetis et potestis, timendum est, ne coram iusto iudice de perditione nostra excusationem non habeatis.
116.
Sic totus annus ille consumitur, ut fere nichil memorabile fieret in nostris partibus, nisi quod apostolici legati frequenter ad utrasque partes venerunt, et nunc nobis, nunc hostibus nostris apostolicum favorem promittentes, ab utrisque pecuniam, quantam poterant more Romano conquirere, secum detulerunt.
117.
In sequenti vero anno, qui erat ab incarnatione Domini 1080, mense Ianuario, Heinricus iterum congregato non parvae multitudinis exercitu Saxoniam volebat invadere, reputans Saxones, utpote quietem dum pax erat amantes, non frequentes exire hiemis tempore. Saxones vero multis iam laboribus exercitati et per multas inquietudines a somno quietis expergefacti, tota virtute studebant et obviam venire et eius impetum ab invasione regionis suae repellere. Sed ille solita calliditate Saxones ab invicem multa promittendo diviserat, ut non diu ante diem proelii Widekin, Wiprecht, et Theodericus Geronis filius, cum multis aliis a Saxonibus ad hostes transirent, et Ekkibertus marchio cum sua legione neutrae parti accedens, non longe a proeliantibus lentus sederet, eventum belli dubius expectans, ut cui parti victoria cederet, ei congratulando socius accederet. Igitur exercitus utrique convenerunt in loco qui Flathecheim vocatur [1080. Ian. 27], et sic consederunt, ut inter eos rivus, non latus quidem sed profundus, haberetur. Itaque nostrates ad defendendum partis suae littus ordinati, illos ad se venturos in declivi montis expectant, ut ipsius oportunitate loci descendentes, hostes supinos facilius retrorsum impellant. Et Ottoni duci, quo primus pugnam conserat imperant. Ergo dum sic ordinati nostrates, adversum se venturos hostes attendunt, illi, sicut semper solebant, calliditate pugnaturi, nostros improvisi circumveniunt, et dum a fronte venire putantur, subito post tergum respicientibus adesse videntur. Tunc rex Rodulfus velocem misit Ottoni duci nuntium, per Deum obtestans, ut antiquae memor virtutis, sicut dispositum fuerat, ipse bellum primus incipere non refugiat. Cui dux Otto respondit, si sibi sicut putabantur primo venissent, se nullatenus eorum violentiam formidare; nunc vero se non posse suae legionis ordinem convertere; et rogavit, ut illi quibus primo venissent, eos tota virtute susciperunt, promittens se cum primum posset, eis in auxilium venturum. Denique multo aliter incipitur quam dispositum fuisset. Nam novissimi fiunt primi, et primi novissimi. Acriter itaque utrimque pugnatur, sed momento brevi finitur. Nam Saxones citissime conversi, hostibus qui sibi venerant a tergo, vultus horribiles ostendunt, et non ante quiescunt, quam eos in fugam versos sibi terga monstrare compellunt. Victores itaque Saxones reversi, multas, sicut decebat, laudes referebant omnium bonorum largitori. Ex nostris autem iacuit in illo proelio Meginfridus Magedaburgensis praefectus, ex illis vero Folcmarus, et Pragensis praefectus, et cum eis Boemiorum ceterorumque non parvus numerus. Heinricum autem, qui mox incepto proelio fugae se commendavit, Lothowigus per silvam semitis latentibus abduxit. Exercitus vero eius non longe post ad eiusdem fugae praesidium coactus, iuxta quoddam castellum quod dicitur Wartberg fatigatus consedit, et ibi, donec cibis et requie recrearentur corpora, repausavit. Nostrates vero qui castellum tenebant, impetu subito eos insiliunt, et eis fugatis omnia paene quae habebant diripiunt, equos, arma, vasa aurea et argentea, piper et alia pigmenta, pallia et pretiosa vestimenta. Erat enim in eadem societate patriarcha et alii partium illarum principes, qui secum divitias portaverant ingentes. Factum est autem hoc tertium proelium anno Domini 1080, 6. Kalend. Februar., feria 2.
118.
Ipso anno domnus apostolicus in Teutonicas partes a synodo subiectam misit epistolam: Gregorius episcopus servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis et episcopis in Teutonico atque in Saxonico regno commanentibus, omnibusque principibus, cunctis etiam maioribus atque minoribus, qui non sunt excommunicati et obedire voluerint, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ex lite et dissensione, quae tamdiu inter vos est, maximum in sancta ecclesia periculum, maximum undique inter vos detrimentum fieri cottidie cognoscimus, idcirco visum est nobis, visum est et fratribus nostris in concilio congregatis, summo desiderio aestuare, summa ope elaborare pro viribus, quatenus idonei nuntii, tam religione quam scientia pollentes, e latere apostolicae sedis ad partes vestras mitterentur, qui religiosos episcopos, laicos etiam pacis et iustitiae amatores, in partibus vestris commorantes, ad hoc opus idoneos congregarent: qui Domini gratia praeeunte, die et loco ab illis statuto, tam ipsi quam quos ipsis adhuc iungere debemus, aut pacem componant, aut veritate praecognita super illos, qui sunt tanti discidii causa, canonicam censuram exerceant. Verum quoniam nonnullos diabolico instinctu confectos, iniquitatis suae facibus ignitos, cupiditate inductos, discordiam potius quam pacem fieri et videre desiderantes fore non ignoramus, statuimus in hac synodo ad eandem formam sicut et in praeterita, ut nulla unquam persona alicuius potentiae vel dignitatis, sive magna sive parva, sive princeps sive subiectus, aliqua praesumptione praesumat legatis nostris obsistere, et postquam ad vos pervenerint, de componenda pace contraire; nec postea contra interdictum illorum alter in alterum audeat insurgere, sed usque ad diem ab illis statutam firmam pacem omnes sine ulla occasione et fraude observent. Quicunque autem haec nostra statuta ulla praesumptione violare temptaverit, anathematis eum vinculo ligamus, et non solum in spiritu, verum etiam et in corpore et in omni prosperitate huius vitae apostolica auctoritate innodamus, et victoriam in armis auferimus, ut sic saltem confundantur et duplici contritione conterantur.
119.
Item domnus papa regi Rodulfo: Gregorius episcopus servus servorum Dei, Rodulfo regi et omnibus secum christianam religionem defendentibus salutem et apostolicam benedictionem. Quod regnum Teutonicorum, hactenus inter omnia mundi regna nobilissimum, iam video incendiis, caedibus et rapinis devastari, confundi et annullari, quam magnus exinde cordi meo dolor insideat, quam continuus in visceribus meis me gemitus afficiat, testis est ille solus, qui omnium hominum corda scrutatur et probat. Deferuntur enim michi iam saepius legationes Heinrici tum per proprios nuntios, tum per cognatos et aliarum terrarum principes et affines, modo omnem obedientiam promittendo, modo per varia ingenia sollicitando, id a me summo conamine cupientes efficere, quo me ad votum suum suis partibus valeant inclinare. Verum quia hinc inde et Romana gravitas et apostolica mansuetudo me per mediam iustitiae viam incedere cogit, omnibus quibus possum modis hoc oportet intendere, quomodo veram a falsa iustitiam, perfectam a ficta obedientiam, iudicio sancti Spiritus valeam discernere, et rato ordine ad finem usque perducere. Haec vero et alia, si propitio Deo ad vos sani perveniunt legati mei, melius quam hae litterae viva voce testificabuntur et docebunt.
120.
Item domnus apostolicus regi Rodulfo: Gregorius episcopus servus servorum Dei, Rodulfo regi omnibusque secum in regno Saxonum commanentibus, tam episcopis quam ducibus et comitibus, nec non maioribus et minoribus, peccatorum absolutionem et apostolicam benedictionem. Cum Veritas ipsa dicat, omnium qui propter iustitiam persecutionem patiuntur, regnum esse coelorum, et apostolus clamet, neminem nisi qui legitime certaverit posse coronari: nolite, filii mei, in hoc, qui vos iam multo tempore exagitat, bellico furore deficere; nollite per ullius fallentis personae mendacia de nostro fideli adiutorio dubitare, sed magis magisque pro tuenda veritate ecclesiastica, pro defendenda vestrae nobilitatis libertate, labori iam citius finiendo incumbite, et ex adverso ascendendo vos et corpora vestra quasi murum pro domo Israel opponere satagite. Quid iam in duabus synodi nostrae conventionibus de rege Rodulfo et de Heinrico statutum, quidque ibi de pace et concordia regni etiam cum iuramentis sit diffinitum, per nostras litteras et per vestros legatos, nisi forte capti sint, apertissime potestis agnoscere, et si quid adhuc remanserit, per episcopos Metensem et Pataviensem et abbatem Augiensem, qui nobiscum finem rei praestolando morantur, cum ad vos ipsi pervenerint, quasi in promptu habetis audire. Postremo hoc vos ignorare nolumus, quia omni qua oportet instantia, cum orationis nostrae assiduitate, tum officii nostri gravitate, et prospiciendo consulere et consulendo prospicere vestrae necessitati non dubitamus.
121.
Eodem anno, mense videlicet Octobri, Heinricus militiae laboribus infatigabilis, iterum congregavit exercitum, ut invaderet Saxoniae regnum. Saxones vero cum ingenti multitudine occurrerunt ei in loco qui Cancul vocatur, ibique castris positis sederunt, ut fines suos cum Dei adiutorio ab hostili invasione tuerentur. Cumque missis exploratoribus ille nostram virtutem cognosceret, et ei cum sua virtute congredi non auderet, ad artem malitiae convertit se, dolique calliditate nostrum agmen in duas partes dispergit, ut quod integrum suis viribus diffidens adire non praesumebat, divisum per partes, si necessitas compelleret, aggredi non formidaret. Nam cum proelium devitans cum universo exercitu suo contra Erphesfort tenderet, velocissimos equites retro contra Goslariam misit, qui quibusdam villis incensis ad se velociter properarent. At Saxones per suos exploratores iter eius contra Erphesfort edocti, cum eum facile possent insequi vel etiam praevenire, viso post dorsum fumo illuc universi festinant, ut ei Goslariam et illas partes Saxoniae prohibeant. Ille vero coeptum iter ad Erphesfort peragens, oppidum iam succensum fuerat depraedatus, cum noster exercitus se deceptum intelligens, magna turba peditum simul et equitum derelicta illum est insecutus. Cumque iam illi nostrates appropinquarent, eumque Niuamburg episcopatum incendere velle viderent, propero cursu eum per montana praevenientes, urbem ab incendio fortiter defenderunt. Quo ille cognito, obvia cuncta comburens et vastans, ad fluvium qui dicitur Elstera pervenit; cuius magna profunditate visa nolens ibi castra locavit. Hic diversorum diversas opiniones michi contigit agnoscere, sed cui earum veritas accedat, non licuit michi scire. Alii namque dicebant, quia bis a proelio discedebat victus, amplius eum fortunam proelii nolle temptare, sed nostris arte sua deceptis magnam partem regionis velle comburere, sicque sine proelio quasi cum victoriae gloria suas in partes declinare, sed inscium fluminis huius profunditatem incurrisse, sicque coactum, quia non facile transire poterat, proelio se commisisse. Alii vero putabant, quod ex industria malivolentiae hunc pugnae elegisset locum, ubi suis quibus non bene credebat aut fortiter esset pugnandum, aut turpis fugae praemium periculum fluvii subeundum. Alii vero credebant, quod ideo regiones illas peteret, quia Misnensium vel Boemiorum, pro quibus legatos miserat, auxilium speraret; qui si sibi, sicut expectabat, fuissent adunati, inde per Merseburg et Magedaburg et per universam potenter transiens Saxoniam, cuncta posset depopulari, saeque imperpetuum subicere dominationi.
122.
Igitur Heinricus castris in Elstrae ripa locatis, crastino mane primo suas acies disposuit [1080. Oct. 15], quia nullam proelii moram per se fieri voluit: cum ecce nostri multa festinatione simul et itineris asperitate fatigati, multis in via prae lassitudine derelictis adveniunt, et audientes quod hostes essent, econtra sine mora se ad defensionem patriae suae disponunt. Cum vero pedites admodum pauci esse, plurimis non valentibus sequi, conspicerentur, omnes qui non satis fortes equos habebant, ex equitibus pedites fieri iubentur; et tunc ordinati hostibus obviam paulatim progrediuntur. Episcopi vero clericos omnes qui aderant, ut psalmum 82um multa devotione cantarent ammonebant. Exercitus autem utrique ad paludem quae vocatur Grona convenerunt, et quia sine vadus palus erat, exercitus ambo dubitantes ibi substiterunt, et alteros alteri, ut priores ad se transeant, opprobriis increpantes, utrique suam ripam inmoti tenuerunt. Tandem nostri caput ipsius paludis non longe esse cognoscentes, ad illud tendebant; quo viso contrarii aequo itinere ad eundem terminum paludis pergebant. Ibi cum in tuto convenissent, conseruere manus, et utrimque fecerunt miserabile facinus. Heinricus autem, mox ut eos vicissim misceri conspexit, se sicut solitus erat in fugam dedit. Exercito vero eius tanta virtute nostris instabat, ut quibusdam terga dantibus, ad illorum castra fallax fama veniret, quae Saxones esse victos ore mendacii nuntiaret. Dumque praesules qui Heinricum adiuvabant, cum suis clericis 'Te Deum laudamus' gaudentes canerent, ecce Rappodo, unus de summis principibus, portatur occisus. Quem qui ferebant, his qui in castris erant, de longe: 'Fugite, Fugite', clamabant; Otto namque dux adsumpta peditum turma, illis qui nostros in fugam verterant aequam vicem rependit, eosque terga sibi monstrantes insequi non ante desistit, quam eos per media castra festinantes fluvium satis cum periculo transisse conspexit. Nam fere non minor pars hostium in fluvio quam periit in proelio. Tunc pedites plenum se sperantes obtinuisse victoriam, castrorum volebant invadere rapinam. Sed dux Otto prudens in bello, timens ne adhuc hostes aliqui post terga remansissent, monuit eos a praeda manus interim continere, donec certi quod nullus hostis a tergo latuisset, securi possent hostilia castra diripere. Itaque reversus cum peditibus, invenit in loco proelii Heinricum de Lacha cum maxima parte exercitus, iam quasi de victoria triumphantem et 'Kyrieeleyson!' laeto clamore canentem. Quam multitudinem cum vidisset dux Otto, voluit eam devitare primo, quia non eam turbem se vidit habere, cum qua cum tanta legione putaret tutum pugnare; sed rursus recogitans, quia Deo non est difficile multos in paucis vincere, fortiter eos adivit, et Deo dante illis spiritum timoris, cito eos in fugam convertit. Omnibus ergo aut in fluvio mersis aut ultra fluvium fugatis: 'Nunc', ait dux Otto, 'castra securi perquirite; nunc tuti quicquid inveneritis accipite; et quicquid hodie fuit hostium, vestra virtute vobis praestante, vestrum vocate!' His verbis nondum finitis hostilia castra pervadunt, et omnia quae sunt inventa, festinanter invadunt. Sunt autem inventa multa pretiosa tentoria, multa episcoporum scrinia sacris indumentis et vasis plena, multa vasa aurea et argentea cottidianis usibus apta, multae quoque argenti vel auri laminae, multoque maxima pars numeratae pecuniae, equi quam plurimi simul et optimi, arma generis universi, mulatoria, ceteraque sine aestimatione vestimenta, vel ut breviter dicam, quicquid episcopi, Coloniensis, Treverensis et alii fere quatuordecim secum attulerant, quicquid dux Fridericus, comes Heinricus ceterique ditissimi homines secum portaverant, quicquid in Erphesfort rapuerant, omnia illa nostri simul diripientes, ad castra sua venerunt triumphantes.
123.
Illi vero qui gladium effugerant, quantas calamitates in fluvio, silvis, paludibus sustinerent, nulli est credibile, nisi cui contigit haec omnia loca praesentialiter videre. Fluvius enim tales ex utraque parte ripas habet, ut hic nemo nisi cadens possit intrare, illic nemo nisi frutectis vel herbis arreptis repens possit exire. Multi fugientes cum hic proni fluvium velociter inciderent, et illic de dorsis equorum ripae insilirent, gladio ripam caedebant, ut equos post se de fluvio extraherent, tandemque caedendo fatigati, equis derelictis armisque proiectis fugam trepidi corripuerunt. Ergo quicquid Unstrod ubi victi sumus in nos peccavit, Elstera pro nobis dupliciter vindicavit. Illic enim tantum nostras res fugientes amisimus, istic et hostiles et nostras, quas nobis praedando tulerant fugientes hostes, fugientibus et interfectis abstulimus. In fuga vero quam plurimi fortes viri a rusticis securibus et fustibus occisi, multi nobiles et illustres sunt a personis vilibus capti, multi fame crudelissima cruciati, equos vel gladios pro frusto panis dare non dubitabant, nec si panem venalem invenirent, ulli suae rei parcebant. Si qui vero capti ad aliquem de nostris hominem probum sunt adducti, sanati si vulnerati erant, gratis in patriam suam remittuntur, vestibus et armis decenter instructi. Tunc dictum est illis, quod Heinricus dominus eorum post Boemios misisset, et illis venientibus, cum eodem qui adhuc reliquus erat exercitu Saxoniam repetere voluisset. Sed illi responderunt, se potius, si possibile esset, totum mundum velle circuire, quam Saxonicam terram unquam magis transire.
124.
Interea Saxones ad sua castra reversi, repererunt inminutam magnam partem sui gaudii, quia rex eorum Rodulfus duobus acceptis vulneribus, uno letali, altero deformi, magis quam suum dolebat casum populi. Sed cum cognovisset, quod suus haberet victoriam populus: 'Nunc', ait, 'laetus patiar vivus et moriens, quicquid voluerit Dominus!' Quamvis autem dextera manus illi fuisset amputata, et grave vulnus haberet venter ubi descendit ad ilia, tamen ut illos quos de sua morte videbat dolentes consolaretur, se non in praesenti moriturum fidenter pollicetur; suique postponens curam, suis vulneratis ostendebat quam deceret adhiberi medicinam. Qua fortitudine simul et pietate nostri principes valde commoti, concorditer omnes eo spoponderunt, ut si Deus omnipotens illius vitam servare vellet eo vivo, etiamsi utraque manu careret, Saxonia nullum alium rectorem eligeret. Qua fido multum ille laetatus, felici est morte resolutus. Factum est autem hoc proelium quartum anno ab incarnatione Domini 1080, Idibus Octobris, feria 5.
125.
Deinde mense Decembri, cum principes nostri congregati de statu regni tractarent, ecce nuncius aderat qui diceret, Heinricum ad suos de proelio reversum iactasse, quod rege Saxonum occiso totam Saxoniam suae ditioni subiecisset, et nunc exercitu congregato adventare, ita ut Goslariae natalem Domini celebraret. Sed nostri magno exercitu per triduum collecto, ei perrexerunt obviam, virtute suam defensuri patriam. Quod ille cognoscens, a magna spe cecidit, quia Saxones, dum non haberent rectorem, facile vinci posse speravit. Igitur exercitu suo dimisso consilioque mutato, misit ad Saxones legatos, rogans ut quandoquidem nollent esse sine rege, filium suum sibi facerent regem, seque illis iurare, quod numquam intraret terram Saxoniae. Cui legationi dux Otto, sicut erat solitus iocose magna seria nonnullo schemate ludendi velare, respondit: 'Saepe', dicens, 'ex bove malo malum vitulum vidi generatum; ideoque nec filii nec patris habeo desiderium'.
126.
Transacto vero natali Domini proximo, quo 1081us ab incarnatione Domini inceptus annus erat, Heinricus exrex Italiam disponebat ingredi, ut imponeret aliquem finem rerum suarum longo labori, scilicet ut vel domno papa Gregorio humiliatione ficta placato, sive vi tyrannica coacto, vincula banni, quibus erat ligatus, exueret, vel quod magis volebat, Gregorio per vim de sede pontificatus eiecto, et in ipsa sede Wiperto Ravennate collocato, qui iam per triennium iuste fuerat excommunicatus, libere faceret omnia quae suae tyrannidi placerent, cum de sede apostolica omnis suae voluntatis favorem haberet. Sed familiares ipsius non tutum putabant fore, Saxonibus recenti proelio vehementer exacerbatis invadendos fines suos relinquere, cum de adventu illorum dubitationem nullam haberent, si pergentes in Italiam, suam patriam sine virtute militari dimitterent. Miserunt ergo principibus nostris nuntios, qui singulare colloquium rogantes, tempus et locum praefinirent, quo ex utraque parte principes electi, de communi bono tractaturi convenirent. Convenerunt autem ultra fluvium qui Wisara dicitur, in silva quae inde Capuana vocatur, quia ad urbem quae Capua nominatur pertinere cognoscitur. Convenerunt [1081. Feb.] autem episcopi ex illa parte Coloniensis, Treverensis, Babenbergensis, Spirensis, Traiectensis; ex nostra vero parte Magontinus, Magedaburgensis, Salzburgensis, Pathorbrunnensis, Hildinisheimensis. Cumque qui ex illa parte erant, secretum, quod soli principes audirent, habere colloquium voluissent, nostri nullum sermonem conferre volebant, nisi quem cunctis qui convenerant, magnis et parvis, audire liceret. Iam vero sedentes ex utraque parte diu tacebant; quia et nostri, qui rogati illis ocurrerant, quid illi vellent expectabant; et illi non se rogasse nostros, sed nostris rogatos venisse videri volentes, quid a nostris peteretur auscultabant. Tandem nostri rumpentes silentium, ut omnium faceret verbum, Gevehardum petierunt Salzburgensem archiepiscopum. Qui surgens, ut erat vir per omnia prudens et honestus, et honori quem gerebat non minimum conferens honoris, vultu modesto, voce mediocri, sensum profudit sapientis et pii pectoris:
127.
'Episcopi venerabiles ceterique quos videtis adesse principes Saxonici, hanc operam michi dignati sunt imponere, quatenus animos omnium mei sermonis officio debeam vobis exponere. Unde vos omnes, sacerdotes sancti, ceterique primates eximii, rogatos esse volo, ut me dignemini patienter audire, et causae communi, quam sum iussus agere, animum tranquillum, quo verum agnoscere et examinare possitis, adhibere; quia non plus nostra quam vestra, si vultis, interest, quae sum dicturus agnoscere. Vestro ipsorum testimonio fidenter innitimur, quia vos, quamvis a nostra societate discessistis, a veritatis amore non discedere confidimus: - vestro, inquam, testimonio probare volumus, quantis iniuriis, quantis contumeliis simus affecti, dum toto animo, tota voluntate, sicut decebat, regis eramus servitio subiecti. Vos ipsi scitis, quotiens singillatim vel communiter vestrum petivimus auxilium, quo pro benivola servitute nostra vel hoc ex intercessione vestra redderet nobis praemium, ut a multarum, quae nos importabiles premebant, levaret fasce calamitatum. Hoc quia saepe postulavimus, optime scitis; et quid postulando profecimus, similiter optime scitis. Inde vos non incusamus, quia vos pro nostra causa, quamvis parum nobis prodesset, saepe laborasse cognovimus. Quale vero praemium nostrae devotioni dederit ultimum, quid opus est dicere, cum manifestum est oculis omnium, quia hoc quod habuit maximum, nobis rependit extremum. Sacerdotes namque non solum de nullo crimine convictos, sed nec regulariter accusatos, aut in vincula sicut latrones coniecit, aut a sedibus suis, quos capere non poterat, omnium rerum suarum nudos effugavit; ecclesiarum bona, quibus episcopi vel ipsi vivere vel pauperes Dei sustentare deberent, scelerum suorum fautoribus dissipanda concessit. Terram nostram multis iam vicibus igni ferroque vastavit; cognatos sive milites nostros in nostris finibus innocentes occidit, cum nulla fuisset ei causa bellorum, nisi quod servos habere volebat filios hominum liberorum. Saepe ipsum, saepe vos singulos et universos suppliciter oravimus, ut gladio deposito causam nobiscum iudiciis ageret, et nos vestrum per omnia iudicium secuturos animo libenti spopondimus. Quid his omnibus profecerimus, vos ipsos in testimonium vocamus. Ergo nos, qui nunc adsumus, cum omnibus quos tenet Saxonica tellus, vobis, o sanctissimi Christi sacerdotes, et vobis, o nobilissimi principes et fortissimi milites, humiliter supplicamus, ut memores omnipotentis Dei vestrique officii, vos, quod estis animarum pastores non perditores vocati, vos vero, quod gladium ad defensionem non ad internicionem accepistis innocentum, cogitetis, et nos vestros fratres in Christo, vestros cognatos in carne, ferro et flamma amplius persequi ne velitis. Quod hactenus molestiarum a vobis perpessi sumus, vobis donantes peccatis nostris imputabimus et correptionem divinae pietatis appellabimus, dum posthac iniuriarum de vobis securi esse possimus. Gladium et ignem deponite, et sicut decet homines christianos cum christianis, causam rationibus non caedibus agite; et quod ante cruoris effusionem postulavimus, nunc saltem vel cruore nostro satiati praestate. Multas quidem nobis aerumnas dominus vester Heinricus crudeliter intulit, multis calamitatibus nos ultra modum fatigavit, et tamen ecce parati sumus eum nobis regem, sicut olim fuit, accipere; ecce parati sumus, ei fidelitatem et subiectionem iurare et iuratam fideliter et libenter servare: tantum vos hoc veris assertionibus astruite, ut nos salvo ordine nostro, et laici possint facere hoc sine fidei sacrae detrimento; nec nos ab isto campo recedemus, donec omnia quae dixi compleverimus. Si vero nostras sententias dignati fueritis attendere, veris et manifestis et ex scripturarum testimonio firmis rationibus ostendemus, quod domnum Heinricum nec clerici nec laici regem habere possumus cum animarum nostrarum salute. Nunc ergo vel vos nobis, quod iuste possit regnare, probabiliter ostendite, et nos sub eius regno socios fideles accipite: vel nobis quod iure regnare non possit, veraciter probare permittentes, nobis, immo veritati, consensum amicum praebete, nosque ut hostes persequi desinite. Quod si obicitis, sacramento quod ei iurastis vos esse constrictos, simili modo confirmabimus, nullo sacramento iure vos ad nostram persecutionem posse compelli. Haec igitur est summa nostrae petitionis, ut domnum Heinricum vel vos iure posse regnare nobis probabiliter ostendatis, vel nos vobis, eum non posse, veraciter ostendere sinatis; et cum res alterutra fuerit demonstrata, nos igni ferroque pesequi cessetis.
128.
Tunc illi responderunt, se nec ad causam tractandam convenisse, nec se tantae esse sapientiae, ut tam magnam rem ex improviso praesumant agendam accipere; praesertim cum non ad se solum, sed ad regem cunctosque regno eius subditos pertinere videatur. Rogabant autem ut ab initio Februarii, quod tunc erat, usque ad medietatem Iunii pax ex utraque parte daretur, intra quod tempus conventu facto eadem causa, quam nostri nunc agere volebant, communi totius regni partis utriusque consilio tractaretur. Nostri vero dolos illorum percipientes, quia propterea tam longum tempus pacis habere volebant, ut hi qui domi remanebant essent tuti, donec illi qui in Italiam pergebant contumeliam facerent apostolicae dignitati; responderunt, se nec decipere velle nec decipi, sed firmam et integram pacem dare et petere usque ad terminum temporis praedicti. Cumque illi Teutonicis omnibus, nostrae partis adiutoribus, pacem se dare promitterent: 'Itane', dixit Otto dux, 'nos stolidos esse putatis, ut non intelligamus consilium vestrae calliditatis? Petitis vestris partibus a nobis pacis securitatem, donec apostolicam possitis inhonorare dignitatem: et nobis pacem vestram promittitis, donec illum qui nostrum caput est, pro vestro libitu, si Deus permiserit, male tractetis. O quam bona pax datur corpori, dum crudeliter absciso crudelius illuditur capiti! Ergo nobis et nostris omnibus date, et vobis et vestris omnibus accipite, pacem aut integram aut nullam. Quod si plenam pacem nobis et nostris omnibus amicis, magnis et parvis, dare non vultis, pergite iter quod coepistis; hoc tamen ante praedicto, quod in finibus vestris hospites cito non gratos habebitis, nec res vestras, ut velletis, ab Italia reversi custoditas invenietis. Nam hoc nolumus vos celare, quod cum primo poterimus, unum rectorem volumus habere, qui et nos ab iniuriis fortiter adiuvante Deo defendat, et his qui nobis iniurias fecerunt aequitatis vicem rependat'. Milites ergo plebei partis adversae conclamant, nostros aequam rem offerre, suos principes aequum nec praebere nec accipere; se posthac ad pugnandum minus fore paratos quam hactenus fuissent, quia causam iustitiae cum Saxonibus esse cognovissent, plusque nobis illum conventum quam in tribus proeliis victoriam prodesse; quia quod numquam credere poterant, nostros humiliter iustitiam postulare simul et offerre, ipsi praesentes audissent. Sic ab invicem discedunt, tantum per septem dies altrinsecus pace data.
129.
Heinricus igitur intrante Martio intravit Italiam, seminaturus et ibi, sicut pridem in Teutonica fecerat terra, discordiam, quo nullam regni sui partem pacatam dimitteret, ubi civilium bellorum venenis pacis quietem non corrumperet.
130.
Principes vero Saxoniae cunctis gentibus Teutonicae linguae, non minus inimicis quam amicis, legatos miserunt, rogantes ut Heinrico filioque eius excepto, quemlibet alium rectorem eligerent; se ei, quicunque esset, fideliter servituros pollicentes; quatenus omnia regni membra, sicut olim fuerant, in unum sub uno rege convenirent. Mense autem Iunio exercitu collecto perrexerunt in orientalem Franciam, et praedis vel incendiis eam vastando, multas quas sibi fecerant iniurias vindicaverunt. Nam flamma latum facientes iter, venerunt non longe a Babenberg, ibique Suevos veteres amicos habentes obvios, de communi negotio regis constituendi communi consilio tractaverunt, et post multos tractatus, ut Herimannum regem eligerent, unanimiter omnes consenserunt.
131.
Sed cum Saxones domum laeti gloriosique redissent, nullumque dubium de recipiendo rege retinerent, principes adversae partis, artis antiquae non obliti, quia electum regem valde timebant, electionem eius, ne perficeretur, modis omnibus disturbare quaerebant. Ottonem ergo ducem solum sibi loqui rogabant, multisque pollicitationibus ei, ut in electione vacillaret, persuadebant; non tamen ut certum quid eis promitteret, efficere poterant. Sic eo dubitante magnaque parte eius dubitationi consentiente, tota praeterit aestas, et paene totam Saxoniam commoverat eius instabilitas. In Novembro vero mense iterum vocatus ab illis ad soliloquium, cum iam totus esset inclinatus ad nostrorum partes hostium, Dei misericordia faciente, ne tot suos labores, quos pro patria toleraverat, in ultimis temporibus perderet, equus cui insidebat in plano campo cecidit, ipsique sessori crus unum ita contrivit, ut fere integro mense nisi portatus ire non posset. Igitur ad se gratia Dei movente reversus, se peccasse et divina pietate correptum esse intellexit. Missis itaque legationibus diversis, et hostibus renuntiavit, et civibus suis se semper fore fidelem et concordem fideliter repromisit. Unde principes Saxoniae valde laetati, regem suum Herimannum cum magno tripudio Goslariae susceperunt, paucis diebus ante natalem Domini. In natali vero sancti Stephani protomartyris a Sigifrido, Magontinae sedis archiepiscopo, in regem venerabiliter est unctus, cum iam 1082us annus incarnationis dominicae fuisset inceptus.
|
|