B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Bruno Merseburgensis
ca. 1040 - post 1082
     
   



D e   b e l l o   S a x o n i c o

C a p i t u l a   X X X I   -   L X

_______________________________________________


      31.
      Igitur exercitu quidem magno, sed non ad praeliandum parato nisi magna necessitas cogeret, congregato, Kal. Februar cum dominicae incarnationis annus 1074 nuper inceptus ageretur, Saxoniam ingredi disposuit [1074. Feb. 1]. At Saxones adventu praecognito, terram suam defensuri cum maximo exercitu apud oppidum quod Nachan appellatur, occurrunt, et a rege non longius, quam ut uterque exercitus alterum videre potuisset, castra constituunt. Tamen invicem missi speculatores exercitus utriusque virtutem diligenter explorant, et utrique suis quod viderant certissime renuntiant. Erat autem Saxonum tam magnus exercitus, ut duplo crederetur esse maior quam regis exercitus. Ergo qui erant ex parte regis, audita Saxonum multitudine simul et armorum instructione - nam rex suis dixerat, illos nec equos habere nec usum militiae, sed rusticanos homines bellicarum rerum imperitos - cum prius ad praeliandum fuissent incerti quia dignam non videbant causam pugnandi, nunc ad non pugnandum facti sunt certi quia cum causa deerant eis copiae, quibus tantae multitudini tuto possent obviare. Missis itaque rex, ut principes sui iubebant, ad Saxones legationibus promisit, se facturum omnia quae vellent ipsi praescribere, dummodo paternam dignitatem, quam pueritiae suae malorumque consiliariorum culpa se fatebatur amisisse, nollent sibi denegare. Tunc Otto dux et ceteri quibus magna fuerant promissa, persuadent aliis, quatenus hac eum conditione reciperent: Castella sua destrueret nec ulterius ea restauraret; depraedationes amplius in sua terra nullas exerceret; in Saxonia Saxonum consilio cuncta disponenda disponeret nullumque extraneae gentis hominem suis rebus agendis consiliatorem admitteret; et hanc sui expulsionem numquam in aliquo eorum vindicaret. Cumque rex omnia haec et his maiora se facturum fidelissime promitteret, exercitu suo dimisso cum paucis ad Saxones transivit, et cum laudibus et gaudio triumphali deductus Goslariam usque pervenit [1074. Feb. 2]. Huius foederis inconsulta compositio Saxonibus maximorum malorum fuit origo. Nam Suevorum, qui foederis iam pridem cum Saxonibus facti non immemores cum rege contra Saxones venire noluerant, ipsi Saxones, dum foedus cum rege facerent, fuerunt obliti; et ob hoc illis Suevi facti sunt ex amicis fidelibus hostes atrocissimi. Quod si aut illud non fecissent, aut in illo faciendo Suevos sibi associassent, et perfidiae nota carerent, et non tam multos hostes saevissimos haberent.

      32.
      Eodem tamen tempore maximam circa nos clementiam Dei cognovimus, quam numquam tradere oblivioni debemus. Nam cum tanta esset hiemis asperitas, ut omnes fluvii vel paludes transire volentibus iter terrestre praeberent, et cum viris omnibus contra regem congregatis, solae mulieres cum parvulis domi relictae fuissent, pagani semper nobis infesti totam Saxoniam mulieribus et parvulis abductis poterant in cinerem convertere, nisi Deus eos mirabili sua pietate, velut genuinae crudelitatis oblitos, intra proprios fines quasi clausos iuberet quiescere.

      33.
      Igitur cum rex exercitu Saxonum comitante Goslariam venisset, sui non oblitus coepit occasiones quaeree, ne sicut promiserat, deberet in praesenti castella sua destruere. Quem cum moras nectere quidam principes nostri viderent, volentes ei placere suaserunt, ut illud castellum maius, quod manere volebat, alicui de principibus Saxoniae quasi in deditionem traderet, donec populi furor, qui tunc vehementer ardebat, aliquantum tepesceret, et tunc castellum, sicut volebat, integrum permaneret. Nam populus ut dirueretur vehementer instabat; quod nisi fieret, se statim ab integro rebellem fore clamabat. Rex vero in multis angustiis positus quid faceret nesciebat; quia nec castellum illud destruere volebat, nec alicui principum, qui illud, si sibi quasi traderetur, staturum promittebant, fidem habebat; et populum, ne recidiva bella resumeret, valde metuebat. Qua enim virtute paene solus in medio exercitu deprehensus se defenderet, vel qua fuga se septus undique saevis hostibus absconderet? Igitur ad ingenium suum reversus excogitavit dolum; qui tamen non eum, quem sperabat, tenuit effectum. Nam quibusdam de suis antiquis familiaribus occulte praecepit, ut eius tantum propugnaculum summatim deponerent, et cum populus hoc viso totum sperans casurum discederet, illi a diruendo cessarent, et sic paucis ruinis restauratis, integrum sicut volebat permaneret. Sed illi suo labori parcentes vicinos adduxere rusticos, quos sicut erant iussi, iusserunt summos tantum muros demoliri [1074. Mart.]. Rustici vero cum eius loci potestatem nunc accepissent, quo multa iam pridem mala passi fuissent, non quid iuberentur, sed quid iam diu desiderassent intendebant, a diruendo non quiescentes, donec lapidem super lapidem non remanere videbant. Ergo regalia aedificia, regali sumptu per multos annos constructa, brevi tempore destruunt, et in tantis moenibus nec fundamenta non eruta relinquunt. Legati regis non audent verbum facere, quia et ipsos, si quid contradicerent, minantur interficere. Itaque monasterium laborioso opere perfectum deiciunt usque ad fundamentum, totum thesaurum ibi congestum, sive regis esset sive ecclesiae, diripiunt, campanas dulcisonas confringunt, filium regis et fratrem, quos ibi posuerat, effodiunt, ossaque eorum velut quaslibet inmunditias dispergunt, et nichil penitus eius loci permanere permittunt.

      34.
      Sed rex cum castellum suum sic agnovisset adnichilatum, magno quidem dolore cordis intrinsecus conturbatur, sed eum nullo forinsecus signo protestatur, quia superfinum putabat his quos habebat odio, dolorem suum monstrare, cum non posset in eorum suppliciis ad praesens odium suum pro velle suo saturare. Primates autem Saxoniae, cum regis animum scrirent non inmerito, quamvis ipse celaret, valde turbatum, omnibus modis eum mitigare quaerebant, se ipsos a consilii sive voluntates crimine, quocunque modo iuberet ipse purgando; et eos qui crimine erant involuti, quacunque vellet poena cruciando; sed nil proficiebant. Nam rex non tantum illis qui scelus confessi fecerant, quantum istis qui se a perpetrato scelere purgabant, irascitur; et dedignans irasci in rusticos, in maximos huius regionis homines furorem suum, si quando tempus haberet, accendere meditatur. Interea tamen non quantum volebat, sed quantum in praesenti valebat, suum castellum vindicat, et omnia castella vel quaslibet huius terrae munitiones praeter antiquas urbes ad honorem regni constructas dirui imperat. Quod imperium non ex tranquillo rigore iustitiae, sed ex iracundi pectoris commotione turbida processisse, hinc praecipue cognosci potuit, quia castella quaedam de nullo malo infamata destrui, plurima vero de praedis et latrociniis convicta, si pecunia data fuisset, intacta manere praecepit. His ita patratis non quasi ullo dolore commotus vel quicquam mali Saxoniae cogitans, Martio mense nondum peracto Saxoniam relinquit, et ad habitatores Rheni ceterarumque Franciae partium male laeta mente transivit. Fertur vero a finibus nostris discedens cum iuramento dixisse, quod numquam vellet amplius in Saxoniam redire, nisi prius eam virtutem contraxisset, qua posset in Saxonia facere quicquid sibi libuisset.

      35.
      Congregatis itaque illarum partium principibus nunc singulis nunc universis humiliter se prosternens querimoniam fecit, dicens, quod priores suae expulsionis iniuriae sibi nunc levis essent, istas sibi magnas et insanibiles videri; in prioribus se cum suis principibus fuisse despectum, in istis vere suo suorumque despectui coniunctum esse coelestis militiae, et quod esset his maius, maiestatis divinae contemptum. Nam narravit eis lacrimans, quia dum ipsorum consiliis contra suam voluntatem cedens Saxonibus suum castellum regali sumptu constructum traderet demoliendum, illi non solum, quod eis permissum erat, illud inhumano more destruerent, sed insuper monasterium Deo sanctisque consecratum, paganis omnibus crudeliores funditus diruerent, campanas, calices et cetera ad honorem Dei collecta velut profana confringerent vel hostili praedatione diriperent, fratrem filiumque suum, utrumque prolem regiam, miserabiliter a sepulcris eiectos in ventum membratim dispergerent, et quod his omnibus magis esset nefandum, sanctorum reliquias ab altaribus sacris execrandis manibus erutas velut inmunditias quasdam per profana loca dissiparent. His omnibus non sine largo fletu peroratis singulorum pedes osculans oravit, ut si non suam curarent vindicare iniuriam, saltem contumeliam Deo Deique sanctis illatam remanere non paterentur inultam. Ait Saxones non dicendos esse christianos, qui cum supradicta scelera in domo Christi facerent, se Christum nec amare nec timere monstrarent. Illos vero debere hoc esse se Christi fideles ostendere, si zelo Christi ferventes eius iniurias non dubitarent ipso adiuvante vindicare. Has querimonias et supplicationes, dum quotiens fieret principum conventus repeteret, annus integer evolvitur, antequam sua voluntas, ut in Saxoniam ducere posset exercitum compleretur. Namque omnes qui miserias miserabiles, quas intulerat Saxoniae sciebant, cum omne bellum res sit aspera nec huius belli satis pateret idonea causa, ad differendum hoc bellum quaslibet occasiones quaerebant. Quod nisi Rodulfum ducem Suevorum, quando cum rege foedus inibant, ut supra dictum est, Saxones offendissent, adhuc forsitan rex copias contra Saxoniam non haberet. Ille enim a Saxonibus, quorum confidebat auxilio deceptus, regi quomodo poterat reconciliatur, et ei primus se cum suis omnibus Saxones hostiliter invasurum pollicetur. Sed hoc, ut dixi, post annum fiet integrum.

      36.
      Interea missis vero in omnes circumquaque gentes legatis, donando, maiora promittendo, cunctos si posset homines Saxonibus voluit hostes efficere, quia non tam eos suae potestati, quod leviter fieret sine bello, subicere, quam funditus ab hominum numero quaerebat adimere. Duci Boemiorum Wrotizlao Misnam civitatem cum omnibus ad eam pertinentibus promisit, et sic eum ut suis partibus adiutor esset ascivit. Liuticensibus paganis crudelitatis quam semper in Saxones habuerant frena laxavit, et quantum Saxoniae suis finibus possent adiungere concessit. Illi vero dixerunt, se Saxones multis bellorum tempestatibus expertos agnovisse, et se raro vel numquam de bellis eorum gavisos fuisse; sibi suam terram sufficere, seque si suos terminos defendere valeant contentos esse. Regem Danorum promissionis iuramento confirmatae commemorat, seque illi daturum cuncta quae sit pollicitus affirmat. Philippum, Latinae Franciae rectorem, multis pollicitationibus sollicitat, ut antiquae memor amicitiae sibi quandocunque vocatus fuerit in auxilium veniat. Sed ille similiter a suis accusatus et paene paterno solio depositus, vix suum honorem, cui adhuc haerebat, se dixit retinere; nedum isti suum, a quo penitas ceciderat, temptaret reponere. Willehalmum gentis Anglicae regem hac condicione suum vocavit in auxilium, ut ei vicem redderet aequam, si se unquam haberet necessarium. Ille vero respondit, se terram illam bellorum violentia pervasisse, et ideo si reliquerit eam, ne posthac recipiatur in ea formidare. Willehalmum ducem Pictavorum, matris suae germanum, sororis suae filio rogavit misereri, sibique ferre auxilium, quo posset in regnum patris sui, quo careret iniuste, restitui. At ille tantas Francigenarum, Nortmannorum vel Aquitanorum virtutes inter se et illum esse respondit, ut nullo ingenio per tantam fortitudinem cum exercitu transire potuisset.

      37.
      His omnibus praeter Boemios fraudatus, cum de gentibus exteris vires satis magnas contra Saxones non haberet, pessimum quod optime sciebat consilium invenit, ut Saxoniam divideret et Saxonibus contra Saxones pugnaret, ut quaelibet pars victa iaceret, ipse victor exultans triumpharet. Principes igitur Saxoniae singillatim iubet ad se venire, causam fingens aliquam grandem, quam dicebat eorum consilio se velle terminare. Illi nil dubitantes quo sunt vocati venerunt, quo nec venire cessarent, si nullius causae interpositione simplici praecepto regem adire iussi fuissent. Sed venientes singulos primo blandus accipiebat, cumque iam secum aliquamdiu starent, animum suum eis aperuit, et eos ut se ad opprimendam Saxoniam pro viribus suis adiuvarent et hoc ipsum nulli proderent, iurare cogebat; quod nisi statim facerent, ab eo recedere non valebant. Inde factum est, ut in nostra parte pater, in adversa filius esset; hinc frater unus, illinc staret alius. Multi etiam de maioribus qui bona in utrique regionibus habebant, ut utraque servarent, sponte sua hic relicto filio sive fratre ad regem transibant, vel ipsi hic remanentes, fratres vel filios ad regem transibant, vel ipsi hic remanentes, fratres vel filios ad regem transmittebant. Plerosque militaris ordinis ad se eodem modo vocabat, et prout cuiusque animum cognoscebat, minis sive promissionibus ad bellum civile sollicitabat. Etiam famulos ad se vocatos non dedignatur orare, ut vel interficiendo vel deserendo dominos, mererentur libertate donari vel etiam domini dominorum suorum fieri. Sed haec omnia occulta erant adhuc; quia si quis ei suum iurabat adiutorium, iurare cogebatur eiusdem fidele silentium.

      38.
      Quid dicam quod episcopis, quos in suas partes trahere non poterat, huiusmodi dona mittebat, quibus illis episcopatum pariter et vitam adimeret, quatenus his personis daret episcopatum, qui suae voluntati praeberent ad omnia consensum. Per quendam fallacem monachum Werinhero Magedaburgensi archiepiscopo pulverem pigmentarium munus egregium misit, quem contra multas aegritudines salubrem sibi ab Italia a matre sua transmissum esse mandavit. Cuius partem crustae panis insertam catulo dari praecepit; eumque sine mora mori vidimus, et quia episcopus talem medicinam non gustaverat laetati sumus.

      39.
      Sed postquam haec omnia famae loquacitas per Saxoniam coepit praedicare, et mala futura eodem quo postea veniebant ordine praedicere, plebs quidem, quae causas nescit pensare, laetatur et omnes qui suas terras invaserint, impetu primo prosternere minatur; at nobilitas magnis angustiis afficitur, dum robur regis praevalidum suumque perexiguum subtili rationis examine metitur. Illinc namque venturos ad pugnam Francos utrumque litus Rheni tenentes, Suevos, Bawarios, Lotharingos et Boemios aspiciunt; hinc vero non nisi Saxoniae vix tertiam partem inveniunt, quia omnes Westfali et omnes circa Misnam habitantes, regis auro corrupti a nobis defecerunt. Ipsa quoque pars tertia vix secum fida manebat, quia singulos in ea regia promissa assidue sollicitabant. Omnes etiam episcopi praeter quatuor, Magedaburgensem, Halberstatensem, Merseburgensem, Patharbrunensem, aut aperte ad regem transierunt, aut animo nutanti nobiscum steterunt, ut in quamcunque partem res prospere cederent, illic securi declinare potuissent.

      40.
      Eodem tempore multa per Saxoniam signa fieri vidimus, ex quibus mala quae post venerunt praescire potuimus. Quod enim in Magedaburgensi prato vidimus corvos tam acriter inter se pugnantes, ut alii alios iacere dimitterent exanimes, narrare supersedeo, quia sacratiora non minus futurorum praesaga narranda habeo. Episcoporum nostrorum virgae pastorales, aere sereno, nimio aestivo calore perusto, stantes in capellis ita madescebant, ut aqua sua manum suam implerent, si quis eas accipiebat. In Stidaraburg erat lignea Christi in cruce pendentis imago, quae eodem tempore tanto sudoris in aestivis diebus manabat fluvio, ut nec mappulis tersa sudare quiesceret et vascula nonnulla suscepto sudore impleret. Werinherus Merseburgensis episcopus dum sacra missarum solemnia celebraret et more solito sanguini dominico partem corporis Christi imponeret, fundum calicis pars illa petebat, ac si caro Christi in plumbum versa fuisset. Quidam presbyter in episcopatu Magedaburgensi in villa Weddinge, in neutra parte conversationis egregius, qui nec vitiorum labe nec virtutum laude clareret eximius, dum in sacramentorum confectione venisset ad communionem, calice levato vidit vinum non solum spiritualiter, sed et visibiliter in sanguinem conversum; cuius rubore pariter et densitate perterritus nichil inde sumere praesumpsit, sed in Magedaburg civitatem, ubi adhuc venerabiliter servatur, cum magno timore portavit. Quae omnia quid significasse putemus, nisi laborem, quem post experti sumus?

      41.
      Ergo cum regis ira longitudine temporis in nos nimis accensa diutius latere non posset, certisque signis quae mala nobis cogitabat facere, pateret; tunc principes nostri singuli et universi pariter legationes assiduas nunc cum litteris nunc sine litteris ipsi regi fecerunt, quibus hoc solum ab eo multa supplicatione petierunt, ut coetu principum suorum collecto se coram eis aut culpabiles ostenderet et convictos eorum iudicio puniret, aut ipsi suam innocentiam iudicio quolibet ostenderent et in eius gratia, sicut hactenus erant, permanerent. Verum cum ab eo nullum pietatis responsum accepissent et eum de sua tantum perditione modis omnibus tractare cognovissent, ad eos qui cum eo principes erant legationes dirigunt, et eos ut animum regis sibi placare velint, humiliter petunt. Ex quibus unam, quam Magedaburgensis archiepiscopus Magontino misit archiepiscopo, placuit epistolam supponere, ut ex hac omnes alias, quia omnes unius modi erant, quilibet possit agnoscere.

      42.
      Domno Sigifrido Christi sanctissimo sacerdoti, Werinherus licet indignus sanctae Magedaburgensis ecclesiae archiepiscopus, et cum eo omnes Saxoniae praesules duces comites, et universi simul clerici vel laici, magni vel parvi, orationem devotam pariter et servitutem subiectam. Multiplices et magnae tribulationes, quae nos nostris peccatis exigentibus inremediabiliter nisi pietas divina subvenerit affligunt, omnium qui vel Deum timent vel se homines esse cognoscunt, misericordiam suppliciter quaerere nos compariter et amare cognoscimus, specialiter ad almitatis vestrae misericordiam confugimus, humiliter orantes, ut pro ipso Dei timore causam nostram iuste pensetis, et si iusta fuerit inventa, misericordiae vestrae nobis auxilium ipsius amore iustitiae, quas Christus est, tribuatis. Dominus noster rex, postquam factus adolescens abiecto principum suorum consilio sui iuris esse coepit, et eorum qui nec aequum nec bonum considerant, magisterio se subdidit, semper nos insolito more quaerebat opprimere, bona nostra nobis eripere suisque familiaribus ea contradere, non ob aliam culpam, nisi quia illi domi parum vel nichil habebant et terram nostram fructuosam videbant. Itaque munitiora nostrae regionis loca fortissimis castellis occupavit, in quibus armatos non paucos constituit, qui nos aut serviliter sibi servire compellerent aut libertatem defendere volentes occiderent. Ibi quanta pericula, quantas contumelias, quanta damna in nostris corporibus, in nostris uxoribus, in nostris possessionibus passi sumus, et qualiter inde nos ad tempus misericordia Dei liberavit, quia vobis notum esse credimus praeterimus. Postquam vero tempestate tanta misericordia Dei sedata pacem et gratiam suam nobis reddidit, nichil nos scimus contra eum fecisse, unde merito debeat in nos recidiva bella movere. Praedia quae querebatur ablata, legatis ipsius reddidimus, donec ipsi legati dixerunt, nichil esse reliquum quod reddere deberemus. Castella vel ceteras munitiones quas in nostris partibus destrui praecepit, omnes confregimus, nisi quas ipse nobis nolentibus stare permisit. De monasterio suo destructo vel de sepulcris filii vel fratris sui violatis et ossibus eorum disiectis cum qualiter factum sit audieritis, quia nos sumus innocentes agnoscetis. Ipsius castelli ubi haec acta sunt destructionem nulli nostrum credere voluit, sed hanc operam suis famulis et familiaribus iniunxit; qui negligentes et pigri, quo citius quod erant iussi peragerent, omnes rusticos qui in illa vicinia erunt convenire fecerunt, et eis demoliendi castelli potestatem dederunt. Rustici vero, sicut rustici imperiti et ab eodem castello multa mala perpessi, cum nullus adesset qui castigaret, nichil in ipso voluere relinqui, quo iterum deberet renovari. Postea saepius domino nostro regi legationem sicut humiles servi cum multa supplicatione misimus, ut si quid in illa vel qualibet causa contra eum fecisse videremur, principum suorum iudicio vel negando vel emendando satisfaceremus. Quam legationem quia adhuc ut accipere vellet nullius auxilio obtinere potuimus, vestrae sanctitati simul omnes pedibus vestris advoluti supplicamus, ut nobis iram domini nostri regis mitigare velitis, eique suadere, ut quod uni faceret homini, facere dignetur universas genti, scilicet ne prius nos furore bellico devastare quaerat, quam nos coram principibus suis criminosos et crimen emendare nolentes ostendat. Securitatem quam vos et alii principes eius iusseritis, a nobis accipiat, ut ad nos sine bello veniat, et vestro nos iudicio vel puniat, si meruimus, vel in pace cum gratia sua dimittat, si innocentes inventi fuerimus. Sin hoc noluerit, in qualibet regni sui parte principes suos convenire iubeat, et quoscunque ex nobis adesse voluerit, eis eundi redeundi securitatem tribuat, et quicquid vos iudicaveritis de nobis faciendum, faciat. Hoc igitur domino nostro suggerite, et ei pro Dei timore suadete, ut nos homines esse cogitet, ne ad periculum animae suae nos innocentes perdere desideret. Si vestra sublimitas pigra vel minus pia in his agendis fuerit, districtum Dei iudicium nostras animas a vobis exigere habebit. Quod si vestrum pium consilium rex forsitan audire noluerit, rogamus vos et obsecramus, ut saltem vos et vestros instrumentum sui furoris habere non possit; ne dum furori eius ministratis, vitae vestrae et animae periculum incurratis. Valete.

      43.
      Eundem sensum continentes vel litteris vel verbis legationes cunctis ex illa parte principibus singuli principes nostri miserunt, et tandem a rege vix, magis importunitate devicto quam pietate mollito, responsum hoc acceperunt, quod hoc solo modo gratiam suam habere possent, si se suamque libertatem et omnia quae possidebant, potestati regiae sine omni condicione tradere voluissent. Quod facere rennuebant, quia nullius eum pietatis esse saepe experti fuerant.

      44.
      Anno igitur et amplius postquam de Saxonia rex abiit evoluto, cum rex esset Maguntiae, in dominicae resurrectionis festo Saxonum nuntius illuc cum litteris venit, quas Udoni Treverensi archiepiscopo, qui missas eo die celebrabat, cum stans in pulpito faceret populo sermonem porrexit, et ut eas omni populo recitaret et exponeret, ex omnium persona Saxonum pro Dei amore rogavit [1075. Apr. 5]. Quod cum rex fieri prohiberet, nuntius ipse litterarum sensum cuncto populo brevi sermone fidenter exposuit, et omnes qui Deum timerent, ne Saxoniam priusquam de aliquo crimine convicta fuisset, armis invadere vellent, verbis omnium Saxonum postulavit. Sed dux Suevorum Rodulfus, foederis a Saxonibus cum rege subito compositi non oblitus, regem quatenus iniuriam cum Deo tum sibi suisque principibus universis contumeliose factam non sine vindicta dimitteret instigavit, et ei se cum tota virtute quam posset habere promisit. Idem ceteri principes universi fecerunt, aliqui quidem multis promissionibus allecti, plures autem vicinae mortis necessitate, quam vitare non poterant, adducti.

      45.
      Quod ubi Saxonibus est auditum, tunc frequentes regi cunctisque primatibus legationes miserunt, obsecrantes ut se cum ferro nollent innocentes invadere; quia si in aliquo rei maiestatis regiae ostenderentur, ad ipsorum arbitrium parati essent poenas dare. Tunc rex archiepiscopo Magedaburgensi cum quibusdam aliis suam gratiam mandavit, sibique a suis amicis esse consultum, ne totam gentem sine culpa deleret innotuit; quorum consilium se velle dixit audire, si isti vellent a suis inimicis discedere sibique Burchardum Halberstatensem episcopum, Ottonem ducem, Fridericum praefectum palatii, cum ceteris quos adhuc quaereret, traderent. Cui legationi cum consensu ipsorum qui poscebantur est responsum, ut ipsi ei hac condicione praesentarentur, quatenus sub utrorumque principum iudicio starent, ut eos illorum sententia vel convictos damnaret, vel innoxios regis gratiae cum tota Saxonum gente reconciliaret. Sed Willehalmus rex agnomine, et Fridericus de Monte, cum viderent aperte iam bellum coepisse, sacramenti quod cum ceteris Saxonibus fecerant obliti, multarumque calamitatum quas ipsi fuerant passi, necnon quod ipsi causa principalis erant incipiendi belli, patriam infideles deseruerunt, et infideliores ad hostem patriae regem noctu transfugerunt. Nam postea nec cives nec hostes eis fidem habebant, et apud utrosque viles et infideles, despecti et miseri erant.

      46.
      Ergo rex cum toto quem poterat habere exercitu iuxte Beringa venit, ibique positis castris consedit. At ex alia parte Saxones circa Nechilstedi sua castra locant, et dum rex eos ad consilium vocet expectant. Cumque verba quibus suos accusatos volebant expurgare disponerent, aderat nuntius regis, qui regem cum Saxonibus non verbis sed ferro disputare velle dicebat, et huic disceptationi diem crastinum determinabat. Nondum bene nuntius ille verba finierat, cum veniens alter regem cum toto exercitu adventare dicebat. Quod primo non credentes, ubi nimis verum esse cognoscunt, quia nec consilii locus erat ineundi nec exercitus ad proelium ordinandi, quod ex improviso deprensi solent facere, pauci quibus vel animus vel arma fuerunt in promptu, fortiter ibant ad pugnam, plures vero, quibus longe vel animus vel arma erant, vertuntur in fugam [1075. Jun. 9]. Verum ipsi pauci qui ad proelium perstiterunt, bene quantum poterant vel suam vel illorum qui fugerant vicem peregerunt. Nam nisi Deus ibi superbiam nostram humiliare decrevisset, paucissimi nostri totum exercitum illum in fugam vertissent. Postremi enim illorum nescientes, quod nostrorum pars maior fugae se dedisset, coeperunt et ipsi fugae praesidia quaerere, et nisi illi nostrorum fugam prius agnovissent, fugiendo nobis victoriam reliquissent. Quem cui belli casus daret occidere, nec ipsis qui occidebant dabatur agnoscere, quia tanta fuit pulveris facta commotio, ut cuiquam vix inter civem et hostem posset esse discretio. Hoc tamen comperimus, quod Udo noster marchio consobrinum suum Rodulfum ducem gladio fortiter percussit in faciem, et nisi nasus galeae dependens fideliter defenderet, partem capitis ei superiorem penitus abscidisset. Fratres in illo proelio fuere diversi, patres contra filios, necnon et alii affectus erant contra se divisi. Sed si quis scelus in suo propinquo faceret, a nemine poterat sciri. Saevissimum quidem fuit illud proelium, sed brevissimo tempore peractum. Nam nostri numero quam pauci sed virtute multi - ipsi enim hostes numquam tantos ictus gladiorum se fatebantur audisse - postquam se a suis desertos esse viderunt, et ipsi multos occidendo fatigati fuerunt, ex paucis pauciores paulatim se a periculo subtraxerunt regique victoriae quidem gloriam, sed cum multa suorum ruina reliquerunt. Nam cum nostris ex partibus ex summis principibus Gevehardus comes, ex mediis vero Folcmarus et Suidgerus cecidissent, ex illa parte iacuerunt octo primates, non minus ipso rege nobiles. Hoc proelium primum factum est anno Domini 1075, 5. Idus Iunii, feria tertia.

      47.
      Ergo rex adepta cum multo suorum cruore victoria aliquot dies intra sua castra manebat, donec eos quos de suis metus disperserat recollegit, et mortuos suos vel sepeliri vel in patriam sepeliendos fecit deportari. Deinde Saxoniam nimis laetus intravit, quam sic prostratam, ut ulterius non resurgeret aestimavit. Obvia quaeque praedando diripuit aut incendio consumpsit. Si pagani nos ita vicissent, non maiorem in victos crudelitatem exercerent. Feminis nil profuit in ecclesias fugisse vel illuc suas res comportasse. Nam viri per silvas diffugerant, vel ubicumque spem salutis invenire latendo potuerant. Feminas in ipsis ecclesiis, etiam si fugissent ad altare, corrumpebant, suaque libidine barbaro more completa, feminas cum ecclesiis comburebant. Principes vero nostri diversas munitiones intraverunt et inde legationes regis principibus obviam miserunt, obsecrantes ut vel nunc Deo de sua gloria gratias agerent, et fratribus suis in Christo pro Christi nomine vel victis parcerent. Quarum legationum quasdam supponere complacuit, ut ex his lector ceteras, quia omnes eundem sensum habebant, agnoscere possit.

      48.
      Sigifrido Magontino et Adalberoni Wirceburgensi, praesulibus sanctissimis, Werinherus solo nomine Magedaburgensis episcopus, quicquid humilius potest et devotius. Quia vos duos duorum praeceptorum Dei flamma plus aliis fervere non dubito, specialiter ad vos duos supplex confugio, rogans et obsecrans, ut in hoc perfectam Dei caritatem, sicut confido vos habere, probetis, ut in miseros fratres misericordiae viscera misericorditer habeatis. Cogitate quia, sicut vos melius quam ego novistis, quicquid alicui gratia divina largitur, hoc ei vice talenti de quo rationem venturo iudici reddat imputatur. Itaque quia vobis familiaritatem coram domino nostro rege regis coelestis misericordia voluit concedere, sic ipsam familiaritatem facite cunctis qui vestro indigent auxilio prodesse, ut et omnis qui vestro sublevatus fuerit auxilio, de vestra felicitate gaudeat, et ipse Deus aeternam mercedem vobis pro lucro talenti tribuat. Inprimis igitur meam causam cum domino nostro dignetur misericordia vestra misericorditer tractare, scilicet quia semper volui et volo pro viribus meis, et ultra vires, eius honori servire. Quod si me forte maiestas eius accusat, quia nuper quasi pugnaturus cum eo venerim, hoc quod ipsa veritas, quas Christus est, novit verum esse respondete, me nulla pugnandi causa venisse, sed ob hoc solum, sicut coram legatis eius fuerat constitutum, ut eos quos in nostris partibus suos vocaverat inimicos, volentes sive nolentes ei praesentarem, quatenus vestro aliorumque principum iudicio vel in crimine deprehensi iusto supplicio subiacerent, vel innocentes inventi vobis intercedentibus gratium eius reciperent. Quorum causam quia non est dignatus accipere, quid me nisi, sicut feci, decebat abscedere? Si alias michi quaslibet culpa imponet, ne longum faciam, vestram aliorumque eiusdem ordinis virorum patiar sententiam. Deinde domino nostro regi dignetur almitas vestra suggerere, ut recordetur se coelestis regis vicem simul et nomen habere, qui dicit se misericordiam magis velle quam sacrificium, et qui venit non ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum; quatenus dum hoc recogitans eum, cuius est membrum et cuius nomen habet, actibus studet imitari, mereatur in regno coelesti beatitudinis aeternae gloria coronari. Per totum fere annum litteris aliisque legationibus nostris omnes fere principes regni suppliciter adivimus, et ut nobis copiam coram veniendi acquirerent oravimus, quatenus eorum iudicio vel noxii damnaremur vel innoxii solveremur. Quod quia numquam impetrare potuimus, iterum vos et omnes Dei fideles suppliciter oramus, ut saltem nunc, postquam iram suam nostro cruore satiavit, postquam Deus illi sicut oportebat honorem donavit, furorem deponat, Deo gloriam reddat, et quod ante sanguinem effusum fecisse poterat, nunc tanto sanguine fuso faciat. Det nobis locum, ubi vobiscum et cum Rodulfo, Berchtaldo, Godefrido ducibus convenire possimus, et in quacunque re vobis culpabiles esse videbimur, omni voluntate nostra deposita vestrae prudentiae iudicium volentes patiemur. Nulla fuit unquam in quolibet pagano tanta crudelitas, ut quos sine omni periculo suo suorumque periculo sibi subicere vellet. Quod si nostrum sanguinem, dum nichil eius supersit, laborat effundere, cogitet hoc non facile fieri posse sine suorum aliqua commixtione. Itaque si nobis nullam misericordiam facere disponit, saltem suorum manibus et gladiis parcere velit. Haec igitur et si qua potueritis aptiora, domino nostro suggerite, eique ut Deum timeat, populumque cui rector est datus, non perdat sed custodiat suadete: ut et ille si vos audierit, et vos si bene suaserititis, aeternam mercedem recipiatis.

      49.
      Domnis N. et N. sacerdotibus sanctis ceterisque viris eiusdem virtutis et ordinis, Werinherus plenus omni miseria, aeterna participari misericordia. Quamvis omnes supplicationes, quas vestrae paternitati verbis vel litteris feci, nichil michi adhuc videam profuisse, tamen iterum vestrae pietati non cesso supplicare, ut si vos nec mea innocentis calamitas, nec quae vel nocentibus solet misereri, flectit ulla pietas, saltem vos taedio suo mea vincat importunitas. Per omnipotentis igitur Dei clementiam vos rogo pariter et moneo, praesules sanctissimi, ut in me vos ipsos considerare dignemini, et me non solum in nullo crimine convictum, sed nec de ullo crimine compellatum, condemnare ne patiamini. Culpa michi prius imponatur, defensionis michi locus donetur, ubi vel nocens vestro iudicio dignum cogar subire supplicium, vel innocens vestrum sub gratia domini nostri merear habere consortium. Quis enim fuit unquam iuste prius damnatus, quam de aliquo crimine fuisset accusatus? Nondum michi cognovi culpam quamlibet imponi, et iam quasi criminum plurimorum convictus poenas saevissimas dedi. Quod si me quisquam domino meo fuisse vel esse perfidium criminatur, non minus quam qui dixit Domino: 'Demonium habes' mentitur. Haec igitur cum domino nostro clementer tractate, et ut se regem esse recogitet suadete, et unde rex sit appellatus edocete. Vestra quoque sapientia dignetur secum pensare, cuius vel quanti criminis sit, ecclesiarum bona vastare, ipsas ecclesias polluere vel incendere; et si ullum vel magnum crimen esse videatur, in hoc vos domino nostro fideles esse probate, ut dum eum ab iniusto revocatis, eius animam ab incendio gehennae liberetis; ne dum ille externa sanctorum bona iniuste devastat, internis bonis sanctorum gratia privatus iuste careat. Recordetur etiam prudentia vestra, quia mortem minatur apostolus non solum morte digna facientibus sed etiam consentientibus.

      50.
      Fridericus vero, Monasterii praesul venerandus, quia de nostris partibus erat oriundus et Magedaburgensis ecclesiae fuerat olim canonicus, archiepiscopo Magedaburgensi litteras misit, quibus cum commonuit, ut quocunque modo potuisset, pacem facere cum rege satageret. Quibus litteris has litteras Magedaburgensis archipraesul remisit:

      51.
      Sacerdoti Dei Friderico sanctissimo, Werinherus eo quod vocatur indignus, devotos fraternae servitutis affectus. Quamvis eo moerore, quem nova tribulatio genuit, ita sim plenus, ut in penetralibus cordis mei nullus ulli gaudio possit inveniri locus, consolationis tamen vestrae litteras ut accepi, non parum lacrimas moeroris repressi, quia nonnullum leninem doloris habeo, cum vel unum fratrem fraterno dolore dolere video. Tunc autem solido gaudio gauderem, si vos sicut tribulationem quam sumus experti, sic innocentiam nostram considerare viderem, vel si consilium, quod michi de facienda pace datis, ut ipsa re fieret adiuvare possetis. Ut enim a rege nostro cunctisque regni principibus, maximaque ab episcopis nostris confratribus, igni ferroque terra nostra vastaretur, quod crimen nostrum tale praecessit? Vel si ullum fuit, in quo concilio sacerdotum, in quo placito principum declaratum patuit? Quando vocati ad satisfactionem venire contempsimus? A quibus accusati et convicti sumus? Immo postquam domini nostri regis iram, licet sine causa, in nos exarsisse cognovimus, singulos principes, sacerdotes et laicos, scriptis et dictis suppliciter oravimus, ut coram veniendi copiam nobis impetrarent, quatenus aut criminosi ipsorum iudicio damnaremur, aut sine crimine cum pace et gratia domini nostri dimitteremur. Quod cum nobis nichil prodesse videremus, ipsi domino nostro legationem sicut humiles servi saepe fecimus, supplicantes ut nos vel in crimine deprehensos iudicio principum palam damnaret, vel sine crimine repertos gratiae suae serenitate donaret. Hac igitur de culpa terram nostram saevus vastator invasit, igni ferroque paene desertam reddidit. Quod si soli laici in illo exercitu fuissent, forsitan ecclesiis et ecclesiasticis rebus pepercissent. Nunc vero quia plurimi sacerdotes aderant, nulli rei sacrae parcebant, sed ecclesias quas vel ipsi vel fratres eorum consecraverant, igne nefario succendi videbant, nec contradicebant. Quid igitur tunc laici facerent, cum episcopos ut talia fierent consentire vel etiam instigare viderent. Sed ut haec gesta sint, quamvis ante simus ultra modum puniti quam aliquo modo in culpa qualibet inventi, quamvis ab illis simus caede et incendio sine culpa vastati, a quibus nos oporteret vel in aperto crimine defendi; tamen de facienda pace consilio vestrae pietatis acquiescimus, si eam fieri posse sine maiore damno nostro viderimus. Illarum partium principes in aliquem locum, quo nos tuti possimus occurrere veniant, nosque sua sapientia quid nunc acturi simus edoceant; quia quicquid eis placuerit, dummodo nobis vel posteris nostris non noceat, noster consensus concorditer implebit. Quod si paternitas vestra suspiciens hanc operam opere complebit, cum coelesti praemio nos omnes fideles semper amicos habebit.

      52.
      Ipso tempore Deus omnipotens urbi Magedaburgensi per sanctorum merita, qui ibi plures habentur, magnam misericordiam ostendit, et ipsam urbem totumque illud episcopium a crudeli regis invasione ita mirabiliter defendit, ut nulli qui hoc cognovit liceat dubitare, ipsorum meritis sanctorum tunc illam civitatem incolumen permansisse. Nam cuidam ancillae Dei ante proelium per visionem fuerat revelatum, si caput sancti Sebastiani, quod in eadem civitate cum multa veneratione habetur, circa terminos episcopii fuisset portatum, eosdem terminos nullus posset intrare hostium. Quod cum ipsa Meginfrido, eiusdem urbis praefecto, et praefectus, antequam exirent ad bellum, nobis audientibus archipraesuli nostro retulisset, peracto iam proelio caput ipsum omnes terminos nostros, antequam rex veniret, circuire fecimus; et ita esse sicut ancilla Dei praedixerat, ex ipso rerum eventu comperimus. Nam ubicunque rex ad ipsos terminos venit, divino nutu perterritus rediens, nusquam illud episcopium intravit.

      53.
      Sed cum rex exercitu comitante venisset Goslariam, ibique a quibusdam nostris episcopis triumphali susceptus esset gloria, ab amicis suis quid sibi foret agendum quaesivit, et vix quod sibi utile esset invenire potuit. Nam consilium quod ei dederunt paene omnes, ut Deo de victoria sua gratiam ageret et Saxones in pacem et gratiam suam sicut rex christianus reciperet, non accepit; quod vero ipse solus volebat, ut statim cunctos suae servituti subiceret, ad praesens implere non potuit. Nam nec principes omnes capere valebat, quia per diversa dispersi fuerant, nec diu cum exercitu in hac terra manere potuit, quia fames in illo anno nobis tunc utilis fuerat, et Iulius mensis fruges adhuc maturae non exhibebat [1075. Jul.]; nec vero tutum putabat sine exercitu, et Saxoniam sicut prius habuit in incerto. Nam postquam recessit, Saxones iterum congregantur, Deumque quod eos misericorditer castigans non penitus opprimi permiserit, humili devotione collaudant, et se invicem quatenus unanimiter pro sua libertate tota virtute pugnent adhortantur; Deique misericordiam non ex toto sibi sublatam inde coniectant, quia quasi paterna pietate flagellati, ad recipiendam virtutem discessu regis oportunum tempus acceperant.

      54.
      Interea rex totum exercitum iterum congregabat, ut Octobri mense Saxoniam ingressus fruges, quas Iulio mense multas in agris viderat, aut utendo aut comburendo consumeret populumque totum vel rebellem gladio devorandum daret, vel humilem perpetuae servituti subiceret [1075 Oct.]. Econtra Saxones magno iam periculo facti prudentes, cum non minore venerunt exercitu, iam non sicut antea fugaces terga daturi, sed fortiter pro sua libertate pugnaturi, ita ut eam vel Dei auxilio firmiter retinerent, vel cum vita simul amitterent. Ergo ambo exercitus in loco qui dicitur Everha convenerunt, et a se non loco sed animo longe fuerunt. Tamen exercitus regis ad proelium non ut antea promptus erat, quia non sicut audierat inbelles esse Saxones expertus fuerat; et magna sibi pars de priori multitudine deerat. Nam Bertholdus et Rodulfus duces postquam a priori sunt proelio reversi, divina pietate compuncti quadragesimas publice ieiunaverunt, et amplius se pro rege contra Saxonum innocentiam non esse pugnaturos, fideliter Deo voverunt. Tunc illi ad Saxones miserunt; et accepta dataque fide, ad secretum consilium principes ex utraque parte convenerunt. Ibi illi nostris in sua fide promiserunt, quod si se sponte tradendo regi vellent honorem facere, et tota Saxonia quieta staret in pace, et ipsi nec in dura nec in longa forent captivitate. Fama quoque testante comperimus, quod rex suis iurasset principibus, ut si hoc ad honorem suum perficerent, in principio Novembris proximi omnes ad sua cum pace et gratia sua dimitteret. Igitur omnes episcopi nostri, duces, comites ceterique maiores, manu fidei ab illis accepta regiae potestati se sponte tradiderunt, totumque populum suum valde tristem in patriam redire iusserunt.

      55.
      Distributis ergo per custodias principibus nostris rex omisso exercitu Saxoniam cum magna gloria ingreditur, et ab his qui domi erant cum maiore gloria suscipitur. Nam sperabant eum, sicut promiserat, cum pace et pietate venire, omnesque suas iniurias oblivioni perpetuae tradere. At ille, suae promissionis oblitus, nec Deo pro victoria, quam sic leviter acceperat, dignas laudes humiliter reddidit, nec illam quam tunc habebat gloriam unquam se disperditurum credidit. Quod si regi regum se tunc humiliter substerneret et in victos misericordiam Dei ostenderet, non solum quos vicerat Saxones, sed omnes quibus imperabat gentes, timere se pariter et amare faceret, et ad illas etiam nationes quae sibi non subiacebant, gloriae suae famam cunctis laudandam transmitteret. Quia vero crudelitatis antiquae non immemor, timeri tantum nec amari curabat, nec Saxones sibi fideles nec alias sui regni nationes devotas habebat, et ingentem apud exteras gentes laudem, quam posset habere, perdebat. Amicis enim non minus quam hostibus crudelis fuit, nisi quod in amicos crudelitatem prius exercebat, ut hostes ex hoc cognoscerent, quid sibi futurum sperarent.

      56.
      Ekkiberti denique marchionis, qui Saxonibus nullum fecerat auxilium, sed regi, utpote valde propinquo genere, toto animo favebat, possessiones prius invadit easque Othelrico, cuidam de suis consiliariis, donavit. Hic Othelricus de Godesheim oriundus fuit, et quia Dei timorem penitus abiecerat, Godeshaz agnomen habebat, quia vere ex odio Dei venerat, quod ille regi familiariter adhaerebat regisque mentem pro suo velle disponebat. Deinde nostrorum bona captivorum, quae ipsis manere debebant integra si fides fuisset ei integra, suis parasitis largitur; et quae suis principibus in nos bona promisit, cuncta mentitur. Tunc urbes et castella vel quascunque munitiones adhuc habebat Saxonia, suis sequacibus commendavit; et ut per totam regionem tyrannidem exercerent imperavit.

      57.
      Natalis dominici festivitatem, ubi 1076. annus ab incarnatione Domini inchoatur, convocatis ad se suarum partium episcopis, animo non festivo Goslariae celebravit, quia festum salutis humanae principium Ottonis occisione nefanda contaminare disposuit; quem Christus ad honorem suae nativitatis eadem gratia mirabiliter eripuit, qua ad liberandum genus humanum ipso tempore Deus homo fieri voluit. Nam ipsum ducem Roperto Babenbergensi episcopo servandum commiserat, et episcopus eum in castello quodam, dum ipse pergeret ad curtem regiam, militibus suis custodiendum tradiderat. At rex illuc episcopo nesciente misit ducemque ad se duci praecepit, ita ut temporum vicibus mutatis per noctes irent et per dies noctium vice quiescerent. Cumque in media nocte a quatuor armatis inermis ipse ductus Goslariam venisset, et illi per curtem ad silvam tendere voluissent, tunc primum intellexit quod in silva se occidere iussi fuissent. Igitur eos rogat, ut sibi ad monasterium orare liceat. Quod ei cum fuisset negatum, subito unius ipsorum gladium comprehendit per capulum, et cum ense nudo invitis illis ad episcopi sui custodis cubiculum pervenit, et cum magno strepitu episcopo expergefacto, rem quae secum agebatur innotuit, eumque ut se a furtivae casu mortis eriperet oravit. Quod cum per oppidum divulgatum fuisset, rex eum sicut voluerat non praesumpsit perdere, sed eum libere per curiam quo vellet ire permisit. Sed ille, sicut erat vir in omnibus prudens, ad consilia regis frequenter accessit, et sapientia sua brevi tempore promeruit, ut quicquid ad honorem regis pertineret, eius consilio maxime rex ipse disponeret [1076]. Denique quem nuper habebat hostem saevissimum, eum nunc coepit habere consiliatorem fidelissimum.

      58.
      Nos autem ubi principos illos, qui nostros habebant in custodia, Goslariae esse comperimus, litteras eis supplicationem pro principum nostrorum liberatione transmisimus, quaeque civitas sive provincia pro sui episcopi sive primatis ereptione. Ex quibus unam tantum placuit epistulam subnectere:

      59.
      Domno Udoni, ovium Christi sanctarum sanctissimo pastori, clerus et populus Magedaburgensis ecclesiae devotionem fidelissimam utriusque hominis. Quod tanti viri notitiam familiariter et gratiam nulla nobis adhuc nostrae servitutis exhibitione quaesivimus, nosmetipsos inter nos vehementer accusamus, et nulla nos servitute nostra vobis vel notos esse factos eo magis erubescimus, quo non promeriti tanta pietatis vestrae solatia in multis nostris tribulationibus accepimus. Ex omnibus enim tribulationibus, quas vellongus iam nos usus ferre patienter edocuit, vel quas ipsa novitas quo insolitas, eo nobis graviores reddit, nulla nobis unquam gravior incubuit, quam quod nostro domno archiepiscopo, immo patre piissimo, per tam longae captivitatis aerumnam carere contigit, his praecipue tempestuosis temporibus, in quibus nobis esset maxime necessarius. Sed quia, sicut ex ipsius legatione cognovimus, multa vestrae pietatis humanitate fruitur, ita ut se non dolore captivitatis affici, sed a labore quo plurimo fatigatus erat, multa dulcedine vestra refici fateatur, omnium quas nos patimur afflictionum libenter obliti, dum caput nostrum gaudere cognoscimus, dolorem membrorum, vel si magnus sit, nullum putamus. Paternitatis igitur vestrae pedibus omnes unanimiter devoto corde prostrati, plurimas plurime referimus gratias vestrae pietati, quia dum hanc quae maxime nos affligebat curam misericordia vestra mitigastis, omnes alias sollicitudines nos ventis in Creticum mare portandas tradere fecistis. Quod si divina favente clementia solidum nobis hoc gaudium vestra paternitas effecerit, et ad sua citius redire dominum nostrum suis suorumque supplicationibus adiuverit, numquam vos priora nobis beneficia praestitisse poenitebit, dum et ipsum dominum nostrum vobis amicum semper ad omnia paratissimum, nosque omnes non minus devotos habebitis et subiectos, quam clerum sive populum proprium. Ad quod perficiendum si vestra sublimitas eo quo speramus studio voluerit eniti, sine multo labore credimus id posse fieri, quia hoc certum tenemus, quod ipse tenetur innocens captivus, et sola suae salus ecclesiae fuit ei causa traditionis suae. Omnipotens igitur Deus diu vos in hac vita conservet, ecclesiae suae solatium, et post hanc vitam tribuat vobis sempiternum beatae vitae praemium. Valete.

      60.
      Cum ergo rex urbes et omnes in Saxonia munitiones suorum fidelium praesidiis occupasset, et nichil sibi, quominus in Saxonia faceret cuncta quae vellet, putaret obstare, transivit a nobis in medio quadragesimae, obsides multos secum ducens, et apud nos qui tributa de regionibus nostris exigerent relinquens [1076. Mart.]. Cumque suos fines intrasset, et duces eius ceterique qui fortiter in proelio pugnaverant, dona triumphalia expectarent, ille munus quod fere cunctis fidelibus suis largiri solitus erat, etiam nunc in praemio virtutis dare parabat; dolensque quod ex principibus in proelio non ad votum suum cecidissent, vitam quam per ignaviam eos servasse credebat, eis per saevitiam auferri cupiebat. Nam ut solus omnium dominus esset, nullum in regno suo dominum vivere vellet. Itaque cum tribus fortissimis viris armatis quandam domum desertam medio noctis intravit et illuc unum ex militibus Rodulfi ducis secreto introduxit. Qui visis gladiis sibi timuit, quia quo effugeret non habuit. Sed cum rex multis eum promissionibus oneraret, si Rodulfum ducem ubi primum sibi daretur oportunitas occideret, non amore promissorum sed timore gladiorum praesentium, hoc se factur umquasi laetus promisit, suamque promissionem iuramento confirmavit. Mane autem facto cum dux de virtute et fide multum laudatus a rege cum multa suavitate dimissus abiret, ille correptis armis velociter insequitur, et lancea protensa per mediam turbam festinans, alto clamore se ducem occidere minitatur. A militibus vero circumdatus et causam terroris interrogatus, totam seriem negotii quod in nocte gestum fuerat exponit, armisque proiectis ipsi duci, quid et qua vi coactus iurasset, innotescit.