B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Bruno Merseburgensis
ca. 1040 - post 1082
     
   



D e   b e l l o   S a x o n i c o

C a p i t u l a   I   -   X X X

_______________________________________________



Heinricus IV (1050 - 1106)


      1.
      Postquam Heinricus imperator ab hoc saeculo felici morte migravit, filius eius Heinricus quartus, infeliciter in hoc saeculo relictus vitae, regnum patris electione communi suscepit [a. 1056]. Quod quia adhuc decenter, utpote puerulus quinquennis, gubernare non potuit, ipsum cum regni cura curandum cunctorum iussu principum mater ipsius Agnes venerabilis imperatrix accepit. Sed cum procedente temporis cursu puer aetate quidem, sed non sapientia vel apud Deum vel apud homines proficeret, matrisque monita regio fastu tumidus iam minus audiret, Anno, Coloniensis praesul venerandus, eum violenter matri eripuit [a. 1062, Mai.] eumque cum omni diligentia, sicut decebat imperatoriam prolem, non tam regi quam regno prospiciens, nutrire curavit. Non enim ignorabat, quod rex insipiens perdet populum suum [Eccli. 10,3], et civitates habitabuntur per sensum prudentium, nec nesciebat etiam, quod sicut aliquos humili stirpe procreatos virtutes declarant, sic a magnis natos parentibus, si doctrina bonique defecere mores, culpae dedecorant [Hor. IV,4,35]. Verum postquam ille, puerili simplicitate transcursa, adolescentiam, quae communis est omnium campus flagitiorum, ingressus ad bivium Samiae litterae [cf. Pers. Sat. III,56; Auson. Idyll. 12,9] pervenit, derelicta sublimi semitae dexterioris angustia, declivem plateae sinistrae latitudinem, qua intercederet elegit, calleque virtutum penitus abdicato, totis viribus post concupiscentias suas ire disposuit. Quod ut liberius facere potuisset - non enim sub illo magistro sibi licebat, quicquid libuit -, prius magisterii illius auctoritatem a se penitus excussit, et qui ad regnum gubernandum fuisset electus, iam se ab aliquo gubernari est dedignatus. Igitur rex ab episcopo manumissus [a. 1065, Mart. 29], cum sui iuris esse coepisset, tunc patefecit quin viam vitae sectari decrevisset. Vepres enim libidinum, quae in haec aetate etiam eos fatigant, qui eas in se frequentibus ieiuniis arefaciunt et assiduis orationibus eradicant, eo fructuosius in eo germinabant, quo eas nec ipse, utpote igne primae iuventutis ardescens et regni luxus deliciis affluens, ab agro sui cordis evellebat, nec eas aliquis ab eo, rege videlicet monitores aspernante, exstirpare ferro correptionis audebat.

      2.
      Erat eodem tempore Bremensis praesul Adalbertus, sic typho superbiae turgidus, ut nec in saeculari nobilitate nec in sancta conversatione quemquam putaret sibi aequalem. Ipse cum in aliqua summa festivitate publicam missam rege praesente celebraret, et populo verbum Dei dicturus ex more locum altiorum ascenderet, inter cetera quasi bonos et nobiles in hac terra conquerens defecisse, se solum et regem, se scilicet anteponens regi, dixit de nobilitate remansisse, - cum duo fratres ipsius iisdem parentibus nati starent praesentes - et quamvis apostolorum principis, fratris sui Petri nomen non haberet, se tamen eandem quam Petrus habere potestatem, vel etiam maiorem, quia dominum suum non ut Petrus unquam negasset.

      3.
      Ipse cuidam in suo episcopatu abbatissae, quae nescio quid in eum peccaverat, praecepit per oboedientiam, ut intra dies quindecim hanc praesentem relinqueret vitam. Et quia ipsa tunc aegrotabat, ille vanus suum in ea praeceptum impleri posse sperabat, et si casu moreretur, mortuam suo iussu volebat ut crederetur. Die vero 15. illa iam sanitate recuperata, misit episcopo legatum nescio pro qua causa. Quem ut ille de longe adventantem vidit, sibi assidentibus laetabundus dixit: 'Numquid mea potestas minor in ista, quam fratris mei Petri fuit in Saphira? Ecce ista misera est mortua, auctoritate iubente mea!' Sed postquam, nuntio propius accedente, vivere eam et ab infirmitate convaluisse cognovit, a superbia sua valde confusus obticuit.

      4.
      Aliquando cum, sicut solebat, in curia regis esset, et mensam regis cottidie delicatioribus quam ipse rex epulis oneraret, quadam die cunctis ad cibum pertinentibus prae nimio luxu consumptis, dapifer eius nichil habebat, quod tum ex consuetudine sua venustum ipsique regi comedendum mensae regis imponeret; sed nec erat pretium quo cibum emeret pretiosum, quia in similem usum totum consumpserat argentum. Quod cum episcopus non ignoraret, die illa latitabat, ne eum dapifer invenire potuisset, volens ut ille per suam industriam quolibet modo perquireret, quod ad mensam sibi decenter apponeret. Sed ille postquam dominum suum diu quaesitum tandem in capella quadam, quo confugerat, esse cognovit, ad hostium capellae confidentius pulsans, se intromitti postulavit. Cuius vocem ut episcopus agnovit, subito se in terram quasi in orationem postravit. Ille ingressus, ut eum iacentem conspexit, et eum nec tussi nec screatu erigere potuit, tandem sese iuxta episcopum velut simul oraturus extendit, et ei in auriculam loquens: 'Orate', dixit, 'ut vobis hodie sit quod manducetis; quia nondum quicquam, quod honeste super mensam vestram ponatur, habetis'. Episcopus velut ab extasi repente expergefactus: 'Quid', ait, 'stultissime, fecisti, qui me a colloquio Dei temerarius abstulisti? Si, quod frater Transmandus videre meruit, tu vidisses, numquam michi posito in orationibus appropinquasses'. Ille autem in praesens aderat, et quia talia videbat episcopo placere, angelos cum eo loquentes in oratione se iam dudum dixerat vidisse. Erat autem ipse pictor ab Italia.

      5.
      Hic igitur episcopus ubi regem velut infrenem equum per abrupta flagitiorum ruere vidit, eius se lateri familiariter adiungere quaesivit; non ut vitiorum spinas, quae fuerant ortae, manu severae auctoritatis radicitus erueret, et virtutum semina episcopali praedicatione plantaret, sed ut germina vitiorum adulationis aqua rigaret, et si quae virtutum fruges emergerent, amaritudine perversi dogmatis enecaret. Neque enim ut ante dum perpetratis facinoribus caveret, cum Tobia dicebat: 'Attende tibi ab omni fornicatione, et omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat' [Tob. 4,13.20]; nec ut perpetrata lacrimis poenitentiae lavaret, cum Nathan sub velamento parabolae ferrum increpationis portavit, quo ulcere mentis repente percusso conscientiae virus efflueret; sed velut apostolicum dabat ei praeceptum: 'Fac omnia quae placent animae tuae; hoc solum observans, ut in die tuae mortis in recta fide inveniaris' [Eccli 18,30]; cum scriptura dicat: 'Post concupiscentias tuas non eas', et rursum: 'Non semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum' [ibid. 7,3]. Ille vero ita docebat, quasi sit in hominis potestate, in una hora mutare vitam suam, cum proverbium sit: 'Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea' [Prov. 22,6], et: 'Odorem quem semel imbiberit recens testa, diu servabit' [Horat. Epist. I,2,70]. Hac igitur episcopi non episcopali doctrina rex in nequitia confortatus, ivit per libidinum praecipitia, sicut equus et mulus quibus non est intellectus [Ps. 31,9]; et qui multorum rex erat populorum, thronum posuit in se libidini, cunctorum reginae vitiorum.

      6.
      Binas vel ternas simul concubinas habebat; nec his contentus, cuiuscumque filiam vel uxorem iuvenem et formosam audierat, si seduci non poterat, sibi violenter adduci praecipiebat. Aliquando etiam ipse uno sive duobus comitatus, ubi tales esse cognoverat, in nocte pergebat; et aliquando voti sui mali compos efficitur, aliquando vero vix effugiebat, ne a parentibus amatae sive marito occideretur. Uxorem suam, quam nobilem et pulcram suasionibus principum invitus duxerat, sic exosam habebat, ut post nuptias celebratas eam sponte sua numquam videret, quia et ipsas nuptias non sponte sua celebraverat. Ergo multis modis eam a se separare quaerebat, ut tunc quasi licenter illicita faceret, cum hoc, quod licebat, coniugium non haberet.

      7.
      Denique cuidam de suis familiaribus, ut peteret reginae concubitum praecepit, magnumque ei praemium, si potiretur eo, promisit, quod inde illam non negaturam sperabat, quia iuvencula virum experta, iam quasi deserta vivebat. Regina vero sub femineo corpore cor habens virile, statim de quo fonte consilium hoc emanaret intellexit. Et primo quidem velut indignata negavit; sed sicut ille pertinaciter sicut praedoctus erat instaret, quod rogabatur ore tantum promisit. Ille gratulabundus rem regi nuntiat, et horam qua perficienda esset indicat. Rex vero laetus ad cubiculum reginae simul cum adultero pergit, ut dum eos pariter commisceri ipse videret, eam a suo coniugio legaliter abiceret, vel etiam, quod magis volebat, occideret. Sed cum adulter ad hostium reginae pulsaret, et huic illa velociter aperiret, rex timens ne illo prius intromisso ipse excluderetur, ostium concitus irrupit. Quem regina agnoscens, adultero foris relicto ianuam citissime clausit, et suis virginibus convocatis eum scamnis et baculis, quae arma ad hoc collegerat, in tantum verberavit, ut eum semianimem relinqueret: 'Fili meretricis', inquiens, 'unde tibi haec audacia, ut reginae, quae fortissimum habet maritum, sperares adulteria?' Ille clamat se esse Heinricum, se esse ipsius maritum, se voluisse legitimum eius concubitum. Illa reclamat, hunc non esse maritum qui furtivum quaesisset adulterium; si maritus esset, cur non aperte ad suum thorum accederet? Itaque paene usque ad mortem percussum de cubiculo eiecit, ostioque clauso lectum suum petivit. Ille quid sibi accidisset, nulli ausus est confiteri; sed aegritudinem aliam simulans, integrum fere mensem iacuit in suo cubili. Illa enim non capiti, non ventri pepercerat, sed totum corpus integra cute contuderat. Qui postquam convaluit, quamvis acriter correptus, antiqua flagitia sua non deseruit.

      8.
      Si qua coram eo querelam de qualibet iniuria fecisset, et ab eius regia potestate sibi iustitiam fieri postulasset, si illius insaniae aetas eius et forma placebat, pro iustitia quam petebat, iniustitiam multiplicem reportabat. Nam postquam ipse in ea quamdiu placuit libidinem suam implevit, alicui de famulis suis eam velut uxorem dedit. Ita nobiles in hac terra mulieres, ipse prius eis turpiter abusus, servili coniugio turpius dehonestavit. Haec omnia vidit ille falsus et fallens episcopus Adalbertus; vidit, neque prohibuit; immo sua doctrina eum, quo sine timore vel pudore talia faceret, velut adhortando confortavit. Stultum namque dixit esse, si non in omnibus satisfaceret suae desideriis adolescentiae.

      9.
      Multa et magna in hoc genere eius flagitia sponte praetereo, quia ad alia alterius generis ipsius scelera festino; hoc tantum hic ultimum locum teneat, quod in eo iustus iudex inultum non relinquat, ignominia videlicet quam sorori suae fecit, quod eam manibus suis depressam tenuit, donec alius ex ipsius iussu coactus fratre praesente cum ea concubuit; cui non profuit, quod imperatoris filia, quod ipsius ex utroque parente soror unica, quod sacro capitis velamine Christo fuerat desponsata.

      10.
      Sed quia nefanda stupra nefandiora generare solent homicidia, sicut ille non unam Bethsabee libidinosus stupravit, ita non unum Uriam crudelis interfecit. Tot enim in homicidiis inmania perpetravit facinora, ut dubium sit, quae maior sit eius infamia, libidinis incestae an crudelitatis inmensae. Omnibus erat horribiliter crudelis, sed nullis ita ut familiarissimis suis. Qui omnium particeps erat secretorum eius, et conscius vel adiutor flagitiorum sive facinorum, dum securus sui de aliorum morte tractanti favebat, coactus est mortem pati, quam non timebat. Et hoc pro qua culpa? Quia unum contra eius voluntatem dixit verbum, vel tacens, aliquod eius consilium sibi non placere, gestu quolibet ostendit. Multos namque consiliarios habebat, sed nullus ei dare consilium audebat, nisi quod ipsi placeret. Si quis vel inscius aliquid quod nollet ei consulebat, delictum quod ignoranter egerat, sui sanguinis effusione luebat. Nec alicui suam demonstrabat iram, donec incauto faceret auferri vitam.

      11.
      Quidam de secretariis suis nomine Conradus, - iuvenis nobilitate et moribus insignis, si hoc solum ei Deus dedisset, ut consiliarius regis numquam fuisset - hic erat quadam die Goslariae, certus se tam bene gratiam regis habere, sicut tunc cum eam habebat optime. Rex autem erat in Hertesburg castello, quo praeter eos, qui facinorum ipsius erant conscii et fautores, nullus nisi nomine vocatus ascendebat. Mittit ergo rex Goslariam, iubens ut Conradus ad se citissime veniat, et nullum praeter armigerum suum, qui se comitetur assumat. Ille se putans ad aliquod consilium, cui nulli praeter se liceret adesse, vocari, ut fidem suam maiorem ostenderet, etiam plus quam iussus fuisset fecit, et ipse suus armiger factus, cunctis incomitatus equitavit. Ergo veniens in silvam vidit insidias, nec credidit eas sibi paratas; tamen quia, utpote solus, tantam multitudinem timuit, ecclesiam quae prope erat celeriter petivit. Burchardus Misnensis praefectus, huius latrocinii ductor nequissimus, ad ecclesiam sequitur, eique, si velit egredi, quod nichil mali patiatur in sua fide pollicetur. Ille quamvis ei nullam fidem haberet, tamen sciens quod si sponte non exiret, ecclesiae non parcerent, exivit eiusque se fidei commendavit. Quem ducentes in solitudinem, sicut erant iussi, crudeliter interfecerunt; et nec in ipsa morte ei quare moretur indicaverunt. Nec unquam vere cognovit aliquis, quare fuisset occisus, nisi quidam mussitabant, quod illi rex imponeret, quia cum quadam concubina sua iacuisset. Sed rex, ut suspicionem mortis eius a se tolleret, auctores eiusdem mortis, quos latitare ad horam iusserat, persequi ab omnibus amicis suis imperat; et illum sepeliri in loco fecit honorabili, ipse eius sepulturae tristis interfuit, et ut ad omnia simulanda doctus erat, non parum lacrimarum fudit. Sed nulli, quin esset, sicut erat, praecepto regis occisus, credibile fuit.

      12.
      Fama fuit, quod quendam de familiaribus adolescentem nobilissimum sua manu, dum quasi iocaretur, interfecerit; et eo furtim sepulto, in crastino quasi poenitens ad suum magistrum Adalbertum episcopum venerit, et ab eo sine ulla satisfactione indulgentiam perceperit. Sed quia huius rei veritatem michi non contigit agnoscere, placuit michi eam inter ambigua relinquere, quamvis paene omnibus versaretur in ore.

      13.
      Novi autem quendam de familiaribus regis, qui aliquando de curia venit ad fratrem suum, - frater autem ille episcopus erat - et quasi iactando fratri suo narrabat, quod nullus esset in curia, qui magis quam ipse esset in regis gratia. Quod cum frater eius episcopus libenter audiret eumque diligenter ammoneret, ut gratiam regis omnibus modis servare quaereret, quia et ipsi honestum et omnibus suis utile esset: 'Facerem', dixit ille, 'si simul cum gratia terreni regis possem tenere gratiam coelestis. Sed veraciter', inquit, 'agnovi, quod si quis huius regis familiariter habet gratiam, habere non poterit aeternam vitam'. Igitur paulatim se sicut prudens a curia subtrahebat, et iam minus et minus ad secreta regis accedebat, et nec omnino aberat, nec sicut erat solitus frequens aderat. Quem ubi rex minus assiduum vidit in suo servitio, causam quare faceret non inquirit, nec ei quicquam malae voluntatis ostendit; sed suo iam volens parcere ferro, quaerebat eum perdere ense alieno. Itaque, pro qua causa ficta vel vera nescio, misit eum ad regem Rusciae. Quam legationem ille libenter accepit, primum quia per hoc quasi probavit, se a gratia regis non abesse, cui secreta non dubitaret ut antea credere; deinde quia speravit se legationis huius labore meriturum, ut legatione prospere peracta reversus, non parvum a rege deberet accipere beneficium; nec haec etiam minus fuit causa, quia libenter aberat a curia. Igitur perrexit, nec adhuc quid de se dispositum fuisset intellexit. Post aliquod vero dies, cum vespere declinasset in diversorium, iubet sibi bonum parari convivium. Cumque iam comites eius aliquantum bibissent, exilivit Sclavus quidam, vilis persona, et: 'Nescio', dixit, 'quid est quod ego porto, quod episcopus Eppo michi dedit, et ut regi, ad quem missus vadis, darem praecepit'. Quod cum sibi ille monstrari rogaret, protulit Sclavus epistolam regis imagine sigillatam. Ille nil moratus sigillum fregit, clericum suum, quid illae litterae vellent, exponere sibi praecepit. Clericus legit et exposuit; hic autem sensus erat in litteris: Scias in hoc te maxime, qualis amicus michi sis, posse monstrare, si hoc effeceris, ut iste meus nuntius numquam in meum regnum possit remeare; quod utrum aeterno carcere vel potius efficias morte, nichil puta differe. Litteris itaque consumptis igni, ipse laetus iter suum peregit, legationem prudenter implevit, non parvo munere donatus rediit, domino suo regi regalia dona portavit.

      14.
      De quodam intimo ipsius consiliario, cuius vocabulum sicut aliorum multorum sponte praetereo, rem comperi, quam hic idcirco placuit inseri, quia duo non minima continet in se regis vitia, quae sunt videlicet crudelitas et luxuria. Hic cum non esset ortus a Saxonia, duxit uxorem natam de Saxonia, virginem tam formosam corpore quam et nobilem genere. Rex ipse eam illi a parentibus eius impetravit, rex ipse nuptiis interfuit, sed dubium, utrum magis pro sponsi honore vel pro amore sponsae. Nondum illa desponsatae virginalis pudicitiae pudorem deposuit, cum rex omni pudore deposito, ut eam sibi ad lectum suum mitteret, ipsum sponsum petivit. 'Cum nec ullam rem', dixit ille, 'nec ipsam vitam vobis unquam velim negare, haec sola res est, quam nec vos decet a me petere, nec ego vobis possum concedere'. Rex magnus dissimulator, dolorem quem in corde magnum habuit, nec vultu nec verbis ostendit. Post non multos autem dies, cum ille iam securus nichil sibi timeret, rex fere media nocte misit ad eum, praecipiens ut solus ad se veniret. Ille quamvis more regis cognito certus esset, quod in ipsa nocte mori debuisset, tamen quo iubebatur ivit; sed prius loricam triplicem subtus tunicam induit. Cumque ad vestibulum cubilis regii venisset, ecce duo gladii ad duo latera eius affixi, in mediis eius visceribus sibi obviarent, nisi eos thoracis fortitudo repulisset. Ille tamen ad regem pervenit, et ei qualiter ante cubile eius susceptus esset indicavit. Cui rex praecepit, ut si deinceps vivere vellet, hoc ab eo nullus unquam sciret.

      15.
      Omnibus his malis hoc malum superaddidit, quod ceteris omnibus malis, et antiquis firmamentum quo vigerent, et novis quo surgerent initium dedit. Episcopus enim non pro qualitate meritorum secundum canonum decreta constituit, sed si quis maiorem pecuniam dedit, vel ipse maior eius flagitiorum adulator extitit, hic dignior quolibet episcopatu fuit. Cumque alicui sic episcopatum dedisset, si ei alius plus daret vel eius magis facinora laudaret, illum priorem quasi symoniacum fecit deponi, et istum secundum quasi sanctum in eodem loco consecrari. Unde contigit ut multae civitates in illis temporibus duos episcopos simul haberent, quorum neuter episcopi vocabulo dignus esset. Babenbergensem episcopatum, tam rebus exterius divitem quam sapientibus personis intus venerabilem, cuidam mangoni dedit immo pro inaestimabili pecunia vendidit, qui melius sciebat nummos monetae cuiuslibet aestimare, quam textum cuiuslibet libri, ne dicam intellegere vel exponere, saltem regulariter pronuntiare. Qui tum in sacro officio vigiliae pascalis primam ex more lectionem coram sapientibus clericis pronuntiavit: 'Terra autem erat inanis et vacca!' [Gen. 1,2] ipse nimirum , licet bipes, vacca bruta et omni probitate vacua! Ipse tamen, quamvis nec suo nec ecclesiae, quam ipse quasi regendam acceperat, auro parceret ut gratiam regis obtineret, ipso rege consiliante deponitur, et episcopatus alii datur, non qui vita et sapientia episcopatu sit dignior, sed qui regis flagitiorum maior in omnibus uisset assentator.

      16.
      Inter haec omnia iam abeunte adolescentia, mox ut Adalbertum Bremensem episcopum nactus est consiliarum, ipsius suasionibus coepit in desertis locis altos et natura munitos montes quaerere, et in his huiusmodi castella fabricare, quae si in locis competentibus starent, ingens regno firmamentum simul et ornamentum forent. Quorum primum et maximum Hartesburg appellavit; quod ita forti muro et turribus et portis exterius munivit, ita regalibus aedificiis intus adornavit, tale monasterium in ipso construxit, tales ornatus in ipso monasterio collocavit, tales et tot clericos illuc undique congregavit, uti aliquot episcopales locos omni suo apparatu aequiperaret, aliquot etiam transcenderet. Quicquid ornatus ecclesiastici quemlibet episcopum magis decorum videbat habere, sive praecepto sive precibus acceptum suo monasterio studebat conferre. Cetera vero castella non tam pulcra quam fortia esse laborabat. Beatus et valde beatus esset, si munitiones easdem contra paganos erexisset. Nam ipsi iam dudum aut omnes fuissent christiani, aut christianis principibus imperpetuum tributarii. Sed haec castellorum diversis in locis constructio primo nostratibus puerilis ludus videbatur, quia nondum eius intentio mala cognoscebatur. Et non solum ea fieri, nichil adhuc periculi timentes, cum iam possent non prohibebant, verum etiam ex hoc eum fore contra nationes exteras bellicosum quasi divinantes, ad ipsas aedificationes eum vel opibus vel operibus adiuvabant. Postquam vero praesidia in ipsis castellis collocata coeperunt in circuitu sui praedationes agere, non suos labores in suos usus comportare, liberos homines ad opus servile compellere, filias vel uxores alienas ludibrio habere: tunc primum quid illa castella portenderent intellexerunt, nec tamen adhuc resistere vel se defendere praesumpserunt. Tantum illi qui laedebantur, querelas occulte faciebant apud illos, qui longius a castellis remoti nichil adhuc mali patiebantur. Illaesi vero dum laesis auxilium ferre negligebant, tyrannidi vires in se ipsos tribuebant. Nam ab agricolis ad militares, a terrae fructibus ad libertatem adimendam ascendit; et Fridericum de Monte, qui inter liberos homines vel nobiles eximius habebatur, famulum suum esse rex asseruit; Willehalmum quoque, qui propter nimium cultum sui rex de Lotheslovo appellabatur, tanta crudelitate persequitur, quia multa ei erant praedia sed non multa sapientia, ut propter hos duos ab omni Saxonia praecipue facta sit adversus regem coniuratio, quamvis ab ipsis duobus pessima reddita sit retributio. Nam postquam Saxones omnes manifestum iam contra regem bellum coeperunt, illi duo fidei iuratae obliti, primi relicta patria transfugae viles ad hostes defecerunt. Hoc vero postea patebit.

      17.
      Gens vero Suevorum audita Saxonum calamitate clam legatos suos ad illos misit et foedus cum eis fecit, ut neuter populus ad alterius oppressionem regi ferret auxilium. Volebat enim rex etiam Suevos violenter opprimere, et ut sibi de praediis suis redderent tributa compellere. Quod foedus Saxones si fideliter servassent, et ab infamia perfidiae et a magna parte calamitatis liberi fuissent.

      18.
      Sigifridus Magontinae sedis archipraesul, Werinhero Magedaburgensi et Burchardo Halberstatensi episcopis litteras querimonia plenas misit, quod rex in episcopatu suo loca praedationibus faciendis apta eligisset, positisque inibi castellis et praesidiis, multa mala rebus suae ecclesiae faceret. Rogavit etiam in eisdem litteris, quatenus se cum Annone Coloniensi archiepiscopo fidelissimo foedere coniungerent; non quod qualibet inimicitia dissilirent, sed quia non talis amicitia eos fideliter adunaret, ut uterque alteri secreta sua credere, sicut vellet, auderet. Hoc autem omni regno fore necessarium; quia si illi duo, qui maiores erant in regno, fideliter in unum convenirent, in multa securitate totum regnum constituere potuissent. Hoc autem illos duos episcopos eo facile efficere posse, quo alter eorum, scilicet Magedaburgensis, esset frater, alter vero consobrinus superius nominati Coloniensis archiepiscopi. Eandem querimoniam fecerunt ad invicem omnes paene regni Teutonici principes; sed tamen palam nullus audebat fateri, tanto rex erat omnibus terrori. Sic quamvis soli Saxones hoc aperte viderentur incipere bellum, tamen non ipsorum solummodo consilio fuit inceptum. Qui cum tot et tantas calamitates et contumelias singuli paterentur, dum quisque suum tantummodo vulnus dolebat, et intactus adhuc vulnerato non condolebat, communi malo non resistebant communi consilio. Rex universale damnum disponebat, et ad hoc quaelibet impedimenta repellebat, et auxilia quibus sua mala voluntas impleretur, undecunque quaerebat; illi vero putantes speciale malum, contra communem perniciem nulla defensionis instrumenta parabant. Ille, quo facilius cunctos ut volebat opprimeret, prius illos in quibus eorum virtus maxime stabat, singulos labefactare temptabat.

      19.
      Ottonem denique, virum prudentem et fortem, qui natus e Saxonia dux erat in Bawaria, omni calliditate deponere quaerebat, quia illum cum omnibus Bawariis Saxones adiuturum non dubitabat [1070]. Ergo quendam nomine Einnonem, praeter audaciam nichil virtutis habentem, pretio conduxit et promissionibus sollicitavit, ut ducem de regis morte secum tractasse diceret, et hoc se, si negaret, singulari bello probaturum promitteret. Ita certaminis illius constituto die, Otto ab amicis suis episcopis et aliis principibus praemonetur, quod si Goslariam veniret, ubi duellum fieri debebat, etiamsi adversarium suum vinceret, tamen inde cum vita non rediret. Elegit ergo honore suo potius iniuste privari, quam tale iudicium subire, ubi sciebat ipsi iustitiae violentiam fieri. Igitur ad sua recessit, et associato sibi Magno, duce Saxoniae, per duos fere annos cum rege bellum crudele gessit [1071]. Deinde consiliis amicorum coacti, cum se regiae traderent potestati, rex Magnum ducem in carcere suo per integrum biennium tenuit, ita ut nullus in hoc tempore sciret, utrum viveret vel ubi esset.

      20.
      Postea legatos ad regem Danorum misit ultra mare, eumque sibi ad Bardanwich rogavit occurrere, quo et ipse cum paucis perrexit, cum nulla fama testetur, quod ante eum nullus rex in illas partes pervenerit. Regem illum ibi obvium habuit, cum eo secretum colloquium fecit, cui colloquio praeter episcopum Adalbertum et unum de regiis consiliatoribus nullus interfuit [1071]. Ipsum tamen colloquium non diu latuit, quia ille qui cum episcopo solus aderat, cum consilium quod ibi fecerunt prohibere non posset, illud quod poterat effecit, quod principes Saxoniae, quorum intererat, ipsum consilium non lateret. Rex enim Danorum regi Heinrico iuravit, ut ei contra omnes hostes suos, et nominatim contra Saxones, quantum posset terra marique auxilium ferret; et rex Heinricus illi promisit, ut ei cunctas regiones suo regno contiguas in proprium daret.

      21.
      Igitur illo colloquio finito et Danorum rege reverso, rex Heinricus castellum Liuniburg, quod ibi prope erat, consideravit; cuius munitione perspecta, in eius cupiditatem suo more vehementer exarsit, quasi si illud in sua potestate teneret, nullus in illis partibus sibi resistere potuisset. Illud autem castellum Magni ducis parentum semper fuerat, et ad ipsum suumque patruum Herimannum tunc hereditario iure pervenerat. Ex paucis ergo quos habebat secum fidelissimos, septuaginta fere dimisit in illo castello, qui et ipsum totamque regionem circa compellerent regio parere serviliter imperio. Sed his temere ingressis, Herimannus dum rex e finibus suis fuisset egressus expectat, et mox ipsum castellum cum multa virtute circumdat. Illi quid facerent? Castellum quidem forte et cunctis nisi soli fami insuperabile, sed praeter paucos panes, quos discedentes monachi reliquerant, nichil quod manducari posset habebat, et fames eos castellum relinquere iubebat, sed obvia ferri virtus eos exire non sinebat. Paucis autem non erat tutum cum exercitu venire in proelium. Deditionem ergo comiti Herimanno offerebant; sed ille, nisi Magnus dux, filius fratris sui, rediret, nullum istorum abiturum dicebat. Quo comperto rex multas angustias habuit, nec quid sibi fuisset utile, facile excogitare potuit. Illos obsessos per vim liberare non potuit, quia de Saxonibus, quos offensos habebat, exercitum congregare non credidit; de gentibus vero aliis suae ditioni subiectis eam multitudinem, cui illuc ire tutum esset, non habuit, Ducem reddere noluit, quia dum illum in vinculis tenebat, securus a bello Saxoniae fuit. Solus enim timor ne ille occideretur, fecit ut tot iniuriis acceptis bellum non inciperetur. Tot autem fidelissimos suos, inter quos etiam erant qui nobiles cognatos habebant et fortes, si perire dimitteret, nullum ultra fidelem sibi inveniret, et tutum tempus ab eorum propinquis nullum haberet. Reddidit ergo Magnum ducem, et suorum fidelium recepit multitudinem [1073 Aug. 15]. Inde natum proverbium per totam Saxoniam divulgatur: quod unus Saxo septuaginta Suevis ematur, vel septuaginta Suevi uno Saxone redimantur.

      22.
      De reditu ducis Magni quanta fuissent omni Saxoniae gaudia, Tulliana non posset explicare facundia: non magis de illo gauderent, si eum a morte redivivum accepissent. Quanto eum se unquam vivum visuros desperaverant, tanto eum videntes vivum maiore laetitia tripudiabant; nec solum sui vel cognati vel clientes eius de salute plaudebant, sed omnis omnino populus omnipotenti Deo, qui eum mirabiliter liberavit, laudes unanimiter reddebat. Quem enim patruus suus inaestimabili praediorum sive pecuniarum pretio redimere non valuit, hunc divina pietas eo modo, quem humana prudentia numquam posset excogitare, liberavit. Itaque nichil fere iam sonabat ex ore totius Saxoniae, nisi: 'Deo gratia de Magni ducis ammirabili liberatione!' Illi qui numquam eum viderant, pro eius ereptione non minores, quam si de eius genere vel familia fuissent, Deo gratias agebant.

      23.
      Deinde cum principum festivitas apostolorum, Petri videlicet et Pauli, propinquaret, praecepit rex, ut universa principum Saxoniae multitudo Goslariam conveniret, ut si quid de communibus regni negotiis agi dignum emergeret, hoc ipse communi principum consilio tractaret. Omnes illuc alacres festinabant, quia calamitatum, quas Saxonia iam diu tolerabat, aliquem terminum fore sperabant. Igitur festivitate celebriter celebrata, cum dies ad causas agendas statuta venisset [1073 Iun. 29], episcopi duces comites ceterique ad palatium diluculo primo congregantur; ibique sedentes, donec ad se rex egrediatur vel ad se iubeat eos intrare, nequicquam operiuntur. Nam ille cubilis sui foribus clausis, intus cum suis parasitis aleis vel ceteris rebus nugatoriis operam dabat, et tot magnos homines ad suam ianuam excubare, quasi mancipia vilissima, nichili pendebat. Tota dies ille transiit; nec ipse nec aliquis vera portans nuntius ad eos exivit. Cum iam nox facta fuisset, quidam de parasitis eius egressus, principibus irrisorie dixit, quamdiu ibi vellent expectare, cum rex per aliam ianuam egressus, ad urbem suam veloci cursu properaret? Ibi sunt omnes adeo turbati, qui tanto fuerant habiti a regis superbia contemptui, ut nisi Dedi marchio eorum furorem sua prudentia compesceret, eadem hora regi pariter omnes, omni proiecto timore, manifeste renuntiarent. Illa dies et haec causa bellum primitus incepit; illa dies principium omnium quae sequuntur malorum fuit. Eadem namque nocte principes omnes parum pransi, cum singulis quibus optime credebant, in unam ecclesiam, cum omnes ceteri iam dormirent, ex condicto convenerunt; ibique non paucis prius lacrimis effusis, melius sibi fore mortem quamlibet pati, quam talem vitam in tantis calamitatibus et contumeliis vivere dixerunt. Constituto itaque die et loco quo omnes cum omnibus Saxonibus convenirent, et de libertate communi, quam sibi videbant ereptum iri, communiter agerent, ita sunt singuli ad sua reversi, quasi numquam amplius ad regis servitium venturi.

      24.
      Igitur non longe tempore transacto, magni parvique, sicut constitutum erat, ad villam quae Normeslovo vocatur, omnes convenerunt; cur autem tam magnus conventus in parvo loco factus fuisset, non omnes agnoverunt. Tunc Otto, qui dux olim fuerat sed adhuc ducis nomen habebat, omni congregata multitudine collem, a quo loquens ab omnibus audiri posset ascendens, fieri silentium postulavit; quo facto, cum omnes arrectis starent auribus, huiusmodi sermonem incepit:

      25.
      'Quare vos, o milites optimi, principes vestri tam frequentes in hunc locum convenire rogassent, licet omnes fere singuli cognovistis, tamen ut nullus vestrum sit, qui se nescium possit asserere, visum est nobis, ut universi causam pariter agnoscatis. Calamitates et contumeliae, quas singillatim vobis omnibus rex noster iam per multa tempora fecit, magnae sunt et intolerabiles; sed quas adhuc, si Deus omnipotens permittet, facere disponit, multo maiores sunt et graviores. Castella fortia, sicut vos scitis, in locis natura munitis plurima construxit, ibique suorum fidelium multitudinem non modicam universis armorum generibus instructam collocavit. Quae castella cum non contra paganos, qui nostram terram quae sibi confinis est totam vastaverunt, sint fabricata, sed in medio terrae nostrae, ubi nemo ei unquam bella cogitabat inferre, tanto molimine sint munita, quid portendant, et ex parte plurimi estis experti, et nisi misericordia Dei vestraque virtus prohibuerit, cito omnes experiemini. Bona vestra, qui iuxta manetis, vobis invitis in ipsa castella deportantur; filiabus vestris et uxoribus pro sua libidine, quando volunt, abutuntur; vestros servos et iumenta, quicquid volunt sibi servire praecipiunt; immo et vos ipsos in liberis humeris vestris quaelibet onera, licet foeda, portare compellunt. Sed quando ea quae futura sunt mente concipio, ista quae nunc toleratis, tolerabilia puto. Postquam enim sua castella per totam terram nostram pro sua voluntate construxerit, et ea militibus armatis et rebus ceteris ad hoc negotium pertinentibus impleverit, tunc non amplius iam bona vestra particulatim diripiet; sed universa quae possidetis vobis simul eripiet, et hominibus advenis vestra bona largiens, vos ipsos, liberos et ingenuos, ignotorum hominum servos praecipiet esse. Quae omnia numquid in vos fieri patiemini, fortissimi viri? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram et inhonestam, ubi illorum superbiae ludibrio fueritis, per dedecus amittere? [Salust. Cat. 20] Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt, et vos in libertate nati, aequo animo servitutem tolerabitis? [Salust. Jug. 31] Fortasse quia christiani estis, sacramenta regi facta violare timetis. Optime, sed regi. Dum michi rex erat, et ea quae sunt regis faciebat, fidelitatem quam ei iuravi, integram et impollutam servavi; postquam vero rex esse desivit, cui fidem servare deberem, non fuit. Itaque non contra regem, sed contra iniustum meae libertatis ereptorem; non contra patriam, sed pro patria et pro libertate mea, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit, arma capio, et ut vos ea mecum capiatis expostulo [Salust. Cat. 33]. Igitur expergiscimini, et hereditatem vobis a parentibus vestris relictam, liberis vestris relinquite; nec vestra socordia vel desidia vos et liberos vestros exulum hominum servos fieri permittite. Sed ne cuiquam vestrum causa non satis vehemens videatur, qua adversus regem arma capiamus, praecipue nos, qui ab infantia eum in terra nostra maxime nutrivimus et ei prae ceteris gentibus suae ditioni subiectis fideles magis extitimus, unusquisque suas, quas ab eo passus est iniurias, coram omnibus vobis exponat; et tunc, utrum satis magna necessitas nos ad iniurias repellendas cogat, iudicium commune decernat'.

      26.
      Ergo Werinherus Magedaburgensis archiepiscopus, civitatem suam bis a rege caedibus et praedationibus invasam dicebat; et praeterea communes iniurias se non minus dolere quam suas asserebat, et eis, quasi solus omnes fuisset passus, obviaturum eo promittebat. Burchardus praesul Halberstatensis querebatur, quia praedia cuiusdam nobilis viri cui nomen Bodo, quae iure suae deberent esse ecclesiae, rex sibi abstulisset iniuste. Otto dux querimoniam fecit, quia ducatum Bawariae, quem diu iuste possederat, rex sibi in nullo crimine convicto, fraude quadam excogitata, iniuste rapuerit. Dedi marchio de praediis ad se iure pertinentibus, sibi per iniuriam ablatis, fecit querelam. Herimannus comes quod nuper erat factum narravit, quia urbem suam Liuniburg, hereditate relictam, callide rex occupavit; et si eam retinere potuisset, totam illam regionem, quam sibi parentes iure dimiserant, non regia potestate sed iniusta possidere voluit. Fridericus comes palatii conquestus est, quia beneficium quod de abbatia Heroldesfelde magnum habuerit, iniusta sibi iussione regis ablatum, centum mansis agrorum a rege redimere volebat, nec valebat. Fridericus de Monte et Willehalmus, rex agnomine, quorum priori libertatem, alteri rex eripere voluit hereditatem, uterque pro se querelam faciebat, quae cunctos plus aliis querimoniis ad misericordiam commovebat, quia in illis duobus quid universis facere cogitabat aestimabant; quia scilicet omnibus, si posset, libertatem simul et possessiones auferre disponebat. Deinde ceteri suas quisque proferebat, quas erat passus iniurias; ad quas commemorandas nec pagina sufficit nec memoria. Omnes ergo qui ibi convenerant - convenerat autem maximus exercitus - singillatim iuverunt, episcopi quidem ut, quantum salvo ordine suo possent, totis viribus ecclesiarum suarum necnon et totius Saxoniae libertatem contra omnes homines defenderent; laici vero, ut quamdiu viverent libertatem suam non amitterent, terramque suam nullum deinceps violenter praedari permitterent.

      27.
      Nec multo post recta via ad Hartesburg, ubi rex erat, cum magno exercitu perrexerunt, et contra urbem ita, ut inde possent videri, castra posuerunt. Quos cum rex vidisset, subito quidem stupore perculsus expavit; sed ut erat dissimulator, quasi nichil timens nuntios misit, qui dicerent se non parum mirari, quid vellet tanta congregatio populi; se non putare, quod quicquam contra eos tantum meruisset, quare merito civile bellum incipere debuissent. Discedere eos ab armis. Si quid querendum habeant, se paratum animo pacato cognoscere, et si quid sit corrigendum, consilio principum et amicorum suorum corrigere. Nuntii autem erant Fridericus episcopus, Bortholdus dux, Sigifridus regis capellanus. Nam mortuus iam nuper erat Adalbertus Bremensis episcopus. Quibus omnium Saxonum dedit dux Otto responsum: se non hostili animo, nec ut civile bellum vellunt incipere, ibi esse congregatos; se regi, si rex esse vellet, omni fidelitate servituros; se petere ut castella, quae non ad munitionem regni sed ad destructionem fabricaverat, vellet destruere; si vero nollet, tunc se intelligere quare constructa fuissent; se libertatem suam sive bona sua contra omnium hominum violentiam cum divinae pietatis auxilio velle defendere. Cumque nuntii reversi regi talia retulissent, ipsique quamvis multum temptarent, ei quo rogata faceret persuadere non potuissent; ipse iam nec amicis familiaribus, quia non ut volebat sibi consilium dederant, fidem habuit, sed omnibus semotis solus secum quid ageret deliberans, cum nec honestum putaret, ut quasi vi coactus subito castella sua per multos annos constructa destrueret, nec tutum crederet ut cum paucis, quibus etiam iam minus credere coeperat, cum tanto exercitu ad omnia parato placitum aliquod adiret: paucis quibus ipsum castellum commendabat scientibus noctu Saxoniam deseruit [1073. Aug. 9], et per confraga silvarum, quae saepe dum locos castellis quaereret peragraverat, fugiens ad Franciam orientalem paucis comitantibus venit. Cuius fugam ut principes qui cum eo fuerant agnoverunt, male se desertos dicentes, ad sua quisque simili fuga festinaverunt. Haec autem fuga facta est anno ab incarnatione Domini 1073.

      28.
      Postquam vero regis fugam, quae diu celari non poterat, Saxones agnoverunt, nil morantes eos qui hoc castellum, quod facile destrui non poterat, obsiderent ibi reliquerunt; ceteri vero ad cetera destruenda, quae non adeo erant fortia, perrexerunt. Quidam autem ex ipsis ad Thuringos transierunt, et eis totam rei seriem innotescentes, ipsos in suam societatem sacramentis datis et acceptis adiunxerunt. Quicunque etiam prius, dum rex erat in provincia, secum iurare non ausi fuerant, eos iam rege fugato aut e terra sua fugiendo regem sequi, aut secum pro terra sua contra regem iurare compellebant.

      29.
      His omnibus rite peractis, brevi tempore, cum Hartespurg castellum capere fuisset difficillimum - nam si in loco competenti staret, regali palatio locus idoneus esset - et illud dimittere fuisset omni Saxoniae periculosum, quia si illic escae tantum comportatae essent, quamlibet ingenti exercitui insuperabile maneret, aliud castellum aeque firmum construxerunt, in quo positis per vices praesidiis, hostibus auxilia vel alimenta venire prohibuerunt. Sed illi nonnumquam dum Saxonibus ad novum castellum deferrentur alimenta, subito eruperunt et intra suos muros ea deportari fecerunt. Verum haec faciendo damnum quidem aliquod sive contumeliam suis hostibus intulerunt, sed exinde magis cautos eos et industrios esse docuerunt. Ergo ex utraque parte paene singulis diebus fortiter pugnatur; sed Saxones inde fortiores erant, quia et castellum suum in altiori monte positum erat, ita ut in illo inferius constituto nullus nisi sub tectis tutus esset a iactibus lapidum, et fatigatis novi milites succedebant, et eis alimenta copiose veniebant; quae omnia hostibus erant econtra. Nam neque facile lapides in altiora mittebant, neque fessos ipsos alii sublevabant, et fames, acerrimus hostis, eos non parum affligebat; quae eos dudum devictos ad deditionem coegisset, nisi eis cibos quidam ex Saxonibus furtim ministrarent, qui prius eis familiares fuerant.

      30.
      Interea rex singulos Teutonici regni principes supplex adivit, se de regno Saxoniae, quod cum paterna hereditate tum eorum omnium electione suscepisset, iniuste depulsum flebiliter indicavit, in qua re non tam sibi dedecus factum, quam illis omnibus, qui in se fuissent despecti, narravit; ab omnibus auxilium, quo et suam et illorum vindicaret iniuriam, suppliciter postulavit. Sed non multos ipsorum sermones eius movebant, quia quantas calamitates Saxonibus intulisset, paene omnes noverant: praesertim quia eadem mala etiam Suevis et orientalibus Francis inferre voluerat. Tamen suo magis quam illius honori prospiciunt, eique se venturos in auxilium hac ratione promittunt, ut Saxonibus ad placitum convocatis, utriusque partis causas diligenter agnoscerent; et si quidem eum sine culpa violenter eiecissent, totis eum viribus in regnum suum restituere laborarent; si vero culpa sua terram omnibus opulentiis plenam stultorum consiliis credulus amisisset, ei si se vellet audire suaderent, quatenus furore deposito subiectis sibi nationibus iustus et pius, quod esset proprium regis, existeret, nec eos quorum malo consilio deceptus erat, amplius audiret. Se contra homines christianos, innocentes sibique cognatione propinquos, gratis omnino pugnare denegant. Quos sermones rex ideo quasi gratos accepit, quia quod intendebat fieri non posse cognovit, scilicet ut sine placito Saxoniam cum exercitu violentus intraret, et eos invitos suae ditioni subiectos ex liberis omnes servos faceret. Misit itaque nuntios ad principes Saxoniae, omnia bona promittens, si se permitterent in regnum suum cum pace redire; Ottoni duci, de quo sciebat omnium consilia pendere, honorem iniuste ablatum pollicetur cum magno augmento restituere, si se vellet in honorem pristinum reducere.