BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 117r-117v

Mt. 15:32-39

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In sterilitate pluviae.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

15:32

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.

15:33

Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?

15:34

Et ait illis Ihesus: Quot panes habetis? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.

15:35

Et praecepit turbae ut discumberent super terram.

15:36

Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

15:37

Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

15:38

Erant autem qui manducaverunt quatuor milia hominum, extra parvulos et mulieres.

15:39

Et, dimissa turba, ascendit in naviculam et discipuli eius cum eo.