Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 116v-117rMt. 24:3-13
|
____________________________________________________________
|
|
In die belli.Sequentia sancti evangelii
| |
24:3 | In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? |
24:4 | Et respondens Ihesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: |
24:5 | multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. |
24:6 | Audituri enim estis proelia, et opiniones proeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis: |
24:7 | consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca: |
24:8 | haec autem omnia initia sunt dolorum. |
24:9 | Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. |
24:10 | Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. |
24:11 | Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. |
24:12 | Et quoniam habundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: |
24:13 | qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |