Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 116r-116vIh. 1:19-28
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica I ante natalem Domini.Sequentia sancti evangelii
| |
1:19 | In illo tempore. Miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad Iohannem ut interrogarent eum: Tu quis es? |
1:20 | Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. |
1:21 | Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Helias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. |
1:22 | Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? |
1:23 | Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta. |
1:24 | Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis. |
1:25 | Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Helias, neque propheta? |
1:26 | Respondit eis Iohannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. |
1:27 | Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti. |
1:28 | Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Iohannes baptizans. |