Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 115v-116rLc. 3:1-6
|
____________________________________________________________
|
|
Sabbato.Sequentia sancti evangelii
| |
3:1 | In illo tempore. Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galiaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, |
3:2 | sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Iohannem, Zachariae filium, in deserto. |
3:3 | Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, |
3:4 | sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae:Vox clamantis in deserto:Parate viam Domini; rectas facite semitas eius: |
3:5 | omnis vallis implebitur,et omnis mons, et collis humiliabitur:et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: |
3:6 | et videbit omnis caro salutare Dei. |