Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 115vLc. 1:39-47
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VI.Sequentia sancti evangelii
| |
1:39 | In illo tempore. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda: |
1:40 | et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. |
1:41 | Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: |
1:42 | et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
1:43 | Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? |
1:44 | Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
1:45 | Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. |
1:46 | Et ait Maria:Magnificat anima mea Dominum: |
1:47 | et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. |