Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 114v-115rLc. 1:26-38
|
____________________________________________________________
|
|
[Feria IIII.]Sequentia sancti evangelii
| |
1:26 | In illo tempore. Missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, |
1:27 | ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David: et nomen virginis Maria. |
1:28 | Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. |
1:29 | Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
1:30 | Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. |
1:31 | Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Ihesum: |
1:32 | hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Jacob in aeternum, |
1:33 | et regni eius non erit finis. |
1:34 | Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? |
1:35 | Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. |
1:36 | Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: |
1:37 | quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. |
1:38 | Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. |