BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 114v

Mt. 11:2-10

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica II ante natalem Domini.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

11:2

In illo tempore. Cum audisset Iohannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,

11:3

ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?

11:4

Et respondens Ihesus ait illis: Euntes renuntiate Iohanni quae audistis, et vidistis.

11:5

Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

11:6

et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

11:7

Illis autem abeuntibus, coepit Ihesus dicere ad turbas de Iohanne: Quid existis in desertum videre? harundinem vento agitatam?

11:8

Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

11:9

Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

11:10

Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.