Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 117vLc. 8:22-25
|
____________________________________________________________
|
|
In ubertate pluviae.Sequentia sancti evangelii
| |
8:22 | In illo tempore. Factum est in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. |
8:23 | Navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. |
8:24 | Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas. |
8:25 | Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est, quia et ventis imperat, et mari, et obediunt ei? |