BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 112v-113r

Mt. 3:1-6

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

3:1

In illo tempore. Venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae,

3:2

et dicens: Poenitentiam agite: adpropinquabit enim regnum caelorum.

3:3

Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:

Vox clamantis in deserto:

Parate viam Domini;

rectas facite semitas eius.

3:4

Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliciam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre.

3:5

Tunc exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem;

3:6

et baptizabantur in Jordane ab eo, confitentes peccata sua.