BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 112r-112v

Mt. 21:1-9

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica IIII ante natalem Domini.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

21:1

In illo tempore. Cum adpropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Ihesus misit duos discipulos,

21:2

dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam adligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:

21:3

et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.

21:4

Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

21:5

Dicite filiae Sion:

Ecce rex tuus venit tibi

mansuetus, sedens super asinam,

et pullum filium subiugalis.

21:6

Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Ihesus.

21:7

Et adduxerunt asinam, et pullum: et inposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

21:8

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:

21:9

turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes:

Hosanna filio David:

benedictus, qui venit in nomine Domini.