BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 112r

Mt. 4:18-22

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali S. Andreae.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

4:18

In illo tempore. Ambulans autem Ihesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

4:19

et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

4:20

At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

4:21

Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei, et Iohannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.

4:22

Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.