BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 111r-112r

Ih. 1:35-51

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In vigilia S. Andreae.

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

1:35

In illo tempore. Stabat Joannes, et ex discipulis eius duo.

1:36

Et respiciens Ihesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.

1:37

Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Ihesum.

1:38

Conversus autem Ihesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?

1:39

Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.

1:40

Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Iohanne, et secuti fuerant eum.

1:41

Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

1:42

Et adduxit eum ad Ihesum. Intuitus autem eum Ihesus, dixit: Tu es Simon, filius Iohanna; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.

1:43

In crastinam voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Ihesus: Sequere me.

1:44

Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

1:45

Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Ihesum filium Ioseph a Nazareth.

1:46

Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.

1:47

Vidit Ihesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israhelita, in quo dolus non est.

1:48

Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Ihesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.

1:49

Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israhel.

1:50

Respondit Ihesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; maius his videbis.

1:51

Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.