Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 110v-111rMt. 8:14-22
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIII.Sequentia sancti evangelii
| |
8:14 | In illo tempore. Cum venisset Ihesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem: |
8:15 | et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. |
8:16 | Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: |
8:17 | ut adimpleretur quod dictum est per Hesaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit. |
8:18 | Videns autem Ihesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. |
8:19 | Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. |
8:20 | Et dicit ei Ihesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. |
8:21 | Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. |
8:22 | Ihesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. |