Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 110r-110vIh. 6:5-14
|
____________________________________________________________
|
|
Incipiunt evangelia de adventu Domini:Ebdomada V ante natalem Domini.Sequentia sancti evangelii
| |
6:5 | In illo tempore. Cum sublevasset ergo oculos Ihesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? |
6:6 | Hoc autem dicebat temptans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. |
6:7 | Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. |
6:8 | Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: |
6:9 | Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? |
6:10 | Dixit ergo Ihesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque milia. |
6:11 | Accepit ergo panes Ihesus: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. |
6:12 | Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. |
6:13 | Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. |
6:14 | Illi ergo homines cum vidissent quod Ihesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. |