BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 113r-113v

Lc. 21:25-33

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada III ante natalem Domini.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

21:25

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:

21:26

arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:

21:27

et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.

21:28

His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam adpropinquat redemptio vestra.

21:29

Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:

21:30

cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.

21:31

Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

21:32

Amen dico vobis, quoniam non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.

21:33

Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.