Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 109vIh. 15:5-11
|
____________________________________________________________
|
|
In vigilia apostolorum Simonis et Iudae.Sequentia sancti evangelii
| |
Ego sum vitis vera. Require In vigilia omnium apostolorum.
____________
| |
15:5 | [In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Ego sum vitis vera, et vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. |
15:6 | Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. |
15:7 | Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. |
15:8 | In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis, et efficiamini mei discipuli. |
15:9 | Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. |
15:10 | Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione. |
15:11 | Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.] |