BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 109v

Ih. 15:12-16

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali quorum supra.

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

 

Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Require In natali omnium apostolorum.

 

____________

 

15:12

[In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

15:13

Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.

15:14

Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.

15:15

Iam non dico vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

15:16

Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum adferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.]