BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 109r-109v

Mt. 17:24-27

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

17:24

In illo tempore. Cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?

17:25

Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Ihesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?

17:26

Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Ihesus: Ergo liberi sunt filii.

17:27

Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.