Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 109rMt. 22:15-21
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica V post S. Angeli.Sequentia sancti evangelii
| |
22:15 | In illo tempore. Abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. |
22:16 | Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: |
22:17 | dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non? |
22:18 | Cognita autem Ihesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? |
22:19 | ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. |
22:20 | Et ait illis Ihesus: Cuius est imago haec, et superscriptio? |
22:21 | Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. |