BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 108r-109r

Mt. 18:23-35

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada IIII post S. Angeli.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

18:23

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Simile est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

18:24

Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

18:25

Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.

18:26

Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

18:27

Miser autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

18:28

Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes.

18:29

Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

18:30

Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

18:31

Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.

18:32

Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:

18:33

non ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?

18:34

Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

18:35

Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.