Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 107vMt. 25:14-23
|
____________________________________________________________
|
|
In natali S. Mennae.Sequentia sancti evangelii
| |
Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens. Require eum In natali unius sacerdotis.
____________
| |
25:14 | [In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. |
25:15 | Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. |
25:16 | Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. |
25:17 | Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
25:18 | Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra, et abscondit pecuniam domini sui. |
25:19 | Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. |
25:20 | Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. |
25:21 | Ait illi dominus eius: Euge bone serve, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. |
25:22 | Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. |
25:23 | Ait illi dominus eius: Euge bone serve, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.] |