BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 107v

Ih. 4:46-53

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica III post S. Angeli.

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

4:46

In illo tempore. Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.

4:47

Hic cum audisset quia Ihesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.

4:48

Dixit ergo Ihesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

4:49

Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.

4:50

Dicit ei Ihesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Ihesus, et ibat.

4:51

Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius eius viveret.

4:52

Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.

4:53

Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Ihesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus eius tota.