BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 106v-107r

Mt. 22:1-14

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica II post S. Angeli.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

22:22:1

In illo tempore. Loquebatur Ihesus cum discipulis suis, in parabolis dicens:

22:2

Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

22:3

Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

22:4

Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.

22:5

Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:

22:6

reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumelia affectos occiderunt.

22:7

Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

22:8

Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:

22:9

ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

22:10

Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.

22:11

Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

22:12

Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.

22:13

Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

22:14

Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.