Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 106r-106vMt. 13:36-42
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIII.Sequentia sancti evangelii
| |
13:36 | In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum discipuli eius, dicentes: Dissere nobis parabolam zizaniorum agri. |
13:37 | Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. |
13:38 | Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. |
13:39 | Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. |
13:40 | Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. |
13:41 | Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: |
13:42 | et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. |
13:43 | Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. |