Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 103v-104rMt. 22:34-46; 23:1-12
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica.Sequentia sancti evangelii
| |
22:34 | In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum Pharisaei |
22:35 | et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, temptans eum: |
22:36 | Magister, quod est mandatum magnum in lege? |
22:37 | Ait illi Ihesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. |
22:38 | Hoc est maximum, et primum mandatum. |
22:39 | Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. |
22:40 | In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae. |
22:41 | Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Ihesus, |
22:42 | dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. |
22:43 | Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: |
22:44 | Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? |
22:45 | Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? |
22:46 | Et nemo poterat respondere ei verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. |
23:1 | Tunc locutus est Ihesus ad turbas, et ad discipulos suos, |
23:2 | dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. |
23:3 | Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. |
23:4 | Alligant autem onera gravia, et inportabilia, et inponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. |
23:5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. |
23:6 | Amant autem primos recubitus in caenis, et primas cathedras in synagogis, |
23:7 | et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. |
23:8 | Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
23:9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est. |
23:10 | Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. |
23:11 | Qui maior est vestrum, erit minister vester. |
23:12 | Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. |