BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 103r-103v

Lc. 13:6-17

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

13:6

In illo tempore. Dicebat Ihesus similitudinem hanc: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.

13:7

Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?

13:8

At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,

13:9

et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.

13:10

Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

13:11

Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

13:12

Quam cum videret Ihesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

13:13

Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

13:14

Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Ihesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

13:15

Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?

13:16

Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?

13:17

Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo.