Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 102r-102vMc. 9:16-28
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIII mensis VII.Sequentia sancti evangelii
| |
9:16 | In illo tempore. Respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: |
9:17 | qui ubicumque eum adprehenderit, allidit eum et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt. |
9:18 | Qui respondens eis, dicit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? adferte illum ad me. |
9:19 | Et attulerunt eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. |
9:20 | Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: |
9:21 | et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. |
9:22 | Ihesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. |
9:23 | Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam. |
9:24 | Et cum videret Ihesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui inmundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. |
9:25 | Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. |
9:26 | Ihesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit. |
9:27 | Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum? |
9:28 | Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio. |