Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 104r-104vMt. 9:9-13
|
____________________________________________________________
|
|
In vigilia S. Matthei apostoli.Sequentia sancti evangelii
| |
9:9 | In illo tempore. Cum transiret Ihesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. |
9:10 | Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Ihesu, et discipulis eius. |
9:11 | Et videntes pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? |
9:12 | At Ihesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. |
9:13 | Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. |