BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 101r

Mt. 13:44-16

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali S. Eufemiae, Luciae et Geminiani.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

 

Simile est regnum. Require retro In quadragesima ebdomada IIII in V feria.

 

____________

 

7:11

[In illo tempore. Ibat Ihesus in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa.

7:12

Cum autem adpropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.

7:13

Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.

7:14

Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.

7:15

Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

7:16

Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.]