BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 39v-40r

Lc. 7:11-16

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria V

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

7:11

In illo tempore. Ibat Ihesus in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa.

7:12

Cum autem adpropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.

7:13

Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.

7:14

Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.

7:15

Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

7:16

Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.