BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 38r-39v

Ih. 9:1-38

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IV

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

9:1

In illo tempore. Praeteriens Ihesus vidit hominem caecum a nativitate:

9:2

et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut caecus nasceretur?

9:3

Respondit Ihesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.

9:4

Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:

9:5

quamdiu in mundo sum, lux sum mundi.

9:6

Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius,

9:7

et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe, quod interpretatur missus. Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

9:8

Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.

9:9

Alii autem: Nequaquam, sed similis est eius. Ille vero dicebat: Quia ego sum.

9:10

Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?

9:11

Respondit: Ille homo qui dicitur Ihesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi.

9:12

Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.

9:13

Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.

9:14

Erat autem sabbatum quando lutum fecit Ihesus, et aperuit oculos eius.

9:15

Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

9:16

Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat in eis.

9:17

Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.

9:18

Non crediderunt ergo Iudaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderant:

9:19

et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt?

9:20

Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est:

9:21

quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.

9:22

Haec dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudaeos: iam enim conspiraverunt Iudaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.

9:23

Propterea parentes eius dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate.

9:24

Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.

9:25

Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.

9:26

Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?

9:27

Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri?

9:28

Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.

9:29

Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.

9:30

Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos:

9:31

scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit.

9:32

A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati.

9:33

Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quicquam.

9:34

Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.

9:35

Audivit Ihesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?

9:36

Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?

9:37

Et dixit ei Ihesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

9:38

At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.