BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 37v-38r

Ih. 7:14-31

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria III

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

7:14

In illo tempore. Iam die festo mediante, ascendit Ihesus in templum, et docebat.

7:15

Et mirabantur Iudaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

7:16

Respondit eis Ihesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.

7:17

Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

7:18

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

7:19

Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?

7:20

Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaeret interficere?

7:21

Respondit Ihesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:

7:22

propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem.

7:23

Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?

7:24

Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.

7:25

Dicebant ergo quidam ab Hierosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?

7:26

ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

7:27

Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

7:28

Clamabat ergo in templo Ihesus docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

7:29

Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.

7:30

Quaerebant ergo eum adprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora eius.

7:31

De turba autem multi crediderunt in eum.