Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 36v-37rIh. 2:13-25
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IISequentia sancti evangelii
| |
2:13 | In illo tempore. Prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Ihesus Hierosolymam: |
2:14 | et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. |
2:15 | Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit. |
2:16 | Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. |
2:17 | Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. |
2:18 | Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? |
2:19 | Respondit Ihesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. |
2:20 | Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? |
2:21 | Ille autem dicebat de templo corporis sui. |
2:22 | Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Ihesus. |
2:23 | Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. |
2:24 | Ipse autem Ihesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
2:25 | et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. |