BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 36r-36v

Ih. 6:1-14

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica in XX

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

6:1

In illo tempore. Abiit Ihesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:

6:2

et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

6:3

Subiit ergo in montem Ihesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

6:4

Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum.

6:5

Cum sublevasset ergo oculos Ihesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?

6:6

Hoc autem dicebat temptans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.

6:7

Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

6:8

Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri:

6:9

Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?

6:10

Dixit ergo Ihesus: Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

6:11

Accepit ergo panes Ihesus: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.

6:12

Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.

6:13

Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.

6:14

Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.