Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 35v-36rIh. 8:1-11
|
____________________________________________________________
|
|
SabbatoSequentia sancti evangelii
| |
8:1 | In illo tempore. Perrexit Ihesus in montem Oliveti: |
8:2 | et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. |
8:3 | Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, |
8:4 | et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. |
8:5 | In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? |
8:6 | Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Ihesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. |
8:7 | Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. |
8:8 | Et iterum se inclinans, scribebat in terra. |
8:9 | Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Ihesus, et mulier in medio stans. |
8:10 | Erigens autem se Ihesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? |
8:11 | Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Ihesus: Nec ego te condemnabo: vade, et amplius iam noli peccare. |