BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 34r-35v

Ih. 4:6-42

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

4:6

In illo tempore. Ihesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.

4:7

Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Ihesus: Da mihi bibere.

4:8

Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.

4:9

Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, qua sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

4:10

Respondit Ihesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

4:11

Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?

4:12

Numquid tu maior es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?

4:13

Respondit Ihesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:

4:14

sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

4:15

Dicit ei mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

4:16

Dicit ei Ihesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.

4:17

Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Ihesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;

4:18

quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.

4:19

Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

4:20

Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet.

4:21

Dicit ei Ihesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.

4:22

Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.

4:23

Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

4:24

Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

4:25

Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit qui dicitur Christus: cum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia.

4:26

Dicit ei Ihesus: Ego sum, qui loquor tecum.

4:27

Et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea?

4:28

Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:

4:29

Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus?

4:30

Exierunt de civitate et veniebant ad eum.

4:31

Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.

4:32

Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

4:33

Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?

4:34

Dicit eis Ihesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.

4:35

Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem.

4:36

Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.

4:37

In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

4:38

Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

4:39

Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.

4:40

Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

4:41

Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.

4:42

Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.