Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 33v-34rLc. 4:38-43
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VSequentia sancti evangelii
| |
4:38 | In illo tempore. Surgens Ihesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. |
4:39 | Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. |
4:40 | Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus inponens, curabat eos. |
4:41 | Exiebant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. |
4:42 | Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. |
4:43 | Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei. |