Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 33r-33vMt. 15:1-20
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IVSequentia sancti evangelii
| |
15:1 | In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum ab Hierosolymis scribae et pharisaei, dicentes: |
15:2 | Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. |
15:3 | Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: |
15:4 | Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. |
15:5 | Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: |
15:6 | et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. |
15:7 | Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: |
15:8 | Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. |
15:9 | Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. |
15:10 | Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. |
15:11 | Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. |
15:12 | Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito hoc verbo, scandalizati sunt? |
15:13 | At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. |
15:14 | Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. |
15:15 | Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. |
15:16 | At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? |
15:17 | Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? |
15:18 | Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: |
15:19 | de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: |
15:20 | haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. |