Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 32v-33rMt. 14:15-22
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIISequentia sancti evangelii
| |
14:15 | In illo tempore. Respiciens Ihesus discipulos suos. Dixit Simoni: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. |
14:16 | Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. |
14:17 | Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. |
14:18 | Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. |
14:19 | Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. |
14:20 | Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. |
14:21 | Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? |
14:22 | Dixit illi Ihesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. |