Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 32r-32vLc. 4:23-30
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IISequentia sancti evangelii
| |
4:23 | In illo tempore. Dixerunt Pharisaei ad Ihesum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. |
4:24 | Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. |
4:25 | In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: |
4:26 | et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam. |
4:27 | Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. |
4:28 | Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes. |
4:29 | Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. |
4:30 | Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. |