Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 31v-32rLc. 11:14-28
|
____________________________________________________________
|
|
Ebdomada IIIISequentia sancti evangelii
| |
11:14 | In illo tempore. Erat Ihesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. |
11:15 | Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. |
11:16 | Et alii temptantes, signum de caelo quaerebant ab eo. |
11:17 | Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. |
11:18 | Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia. |
11:19 | Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia: filii vestri in quo eiiciunt? ideo ipsi iudices vestri erunt. |
11:20 | Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. |
11:21 | Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. |
11:22 | Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. |
11:23 | Qui non est mecum, adversum me est: et qui non colligit mecum, dispergit. |
11:24 | Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. |
11:25 | Et cum venerit, invenit scopis mundatam. |
11:26 | Et tunc vadit, et adsumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et sunt novissima hominis illius peiora prioribus. |
11:27 | Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. |
11:28 | At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. |