BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 30v-31v

Lc. 15:11-32

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

15:11

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Homo quidam habuit duos filios:

15:12

et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.

15:13

Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

15:14

Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.

15:15

Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.

15:16

Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.

15:17

In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo?

15:18

surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te:

15:19

et iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.

15:20

Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum.

15:21

Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te: iam non sum dignus vocari filius tuus.

15:22

Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius:

15:23

et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:

15:24

quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.

15:25

Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et adpropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:

15:26

et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.

15:27

Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

15:28

Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.

15:29

At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer.

15:30

Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

15:31

At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:

15:32

epulari autem, et gaudere oportet, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.