Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 29v-30vMt. 21:33-46
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VISequentia sancti evangelii
| |
21:33 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis et turbis Iudaeorum parabolam hanc: Homo erat pater familias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. |
21:34 | Cum autem tempus fructuum adpropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. |
21:35 | Et agricolae, adprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
21:36 | Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
21:37 | Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. |
21:38 | Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius. |
21:39 | Et adprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt. |
21:40 | Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? |
21:41 | Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. |
21:42 | Dicit illis Ihesus: Numquam legistis in Scripturis:Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,hic factus est in caput anguli?a Domino factum est istud,et est mirabile in oculis nostris: |
21:43 | Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. |
21:44 | Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. |
21:45 | Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. |
21:46 | Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. |