Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 40r-41vIh. 11:1-45
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VISequentia sancti evangelii
| |
11:1 | In illo tempore. Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. |
11:2 | Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur. |
11:3 | Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. |
11:4 | Audiens autem Ihesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. |
11:5 | Diligebat autem Ihesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum. |
11:6 | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; |
11:7 | deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum. |
11:8 | Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? |
11:9 | Respondit Ihesus: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: |
11:10 | si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. |
11:11 | Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado et a somno suscitem eum. |
11:12 | Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit. |
11:13 | Dixerat autem Ihesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
11:14 | Tunc dixit eis Ihesus manifeste: Lazarus mortuus est: |
11:15 | et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. |
11:16 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. |
11:17 | Venit itaque Ihesus: et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. |
11:18 | Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. |
11:19 | Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. |
11:20 | Martha ergo ut audivit quia Ihesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. |
11:21 | Dixit ergo Martha ad Ihesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: |
11:22 | sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. |
11:23 | Dicit illi Ihesus: Resurget frater tuus. |
11:24 | Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. |
11:25 | Dixit ei Ihesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: |
11:26 | et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? |
11:27 | Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei, qui in hunc mundum venisti. |
11:28 | Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. |
11:29 | At illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; |
11:30 | nondum enim venerat Ihesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
11:31 | Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. |
11:32 | Maria ergo, cum venisset ubi erat Ihesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. |
11:33 | Ihesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu, et turbavit seipsum, |
11:34 | et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. |
11:35 | Et lacrimatus est Ihesus. |
11:36 | Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum. |
11:37 | Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut hic non moreretur? |
11:38 | Ihesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
11:39 | Ait Ihesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam faetet, quatriduanus enim est. |
11:40 | Dicit ei Ihesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? |
11:41 | Tulerunt ergo lapidem: Ihesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. |
11:42 | Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. |
11:43 | Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. |
11:44 | Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit Ihesus eis: Solvite eum et sinite abire. |
11:45 | Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit, crediderunt in eum. |