BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 41v-42r

Ih. 8:12-20

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

8:12

In illo tempore. Dicebat Ihesus turbis: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae.

8:13

Dixerunt ergo ei pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.

8:14

Respondit Ihesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.

8:15

Vos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam;

8:16

et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.

8:17

Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

8:18

Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

8:19

Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Ihesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

8:20

Haec verba locutus est in gazophylatio, docens in templo: et nemo adprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.