Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 42r-42vIh. 9:45-59
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica quintaSequentia sancti evangelii
| |
9:45 | In illo tempore. Dicebat Ihesus turbis Iudaeorum et principibus sacerdotum. Si veritatem dico, quare non creditis mihi. |
9:46 | Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico, quare non creditis mihi? |
9:47 | Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. |
9:48 | Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? |
9:49 | Respondit Ihesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. |
9:50 | Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et iudicet. |
9:51 | Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. |
9:52 | Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. |
9:53 | Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? |
9:54 | Respondit Ihesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est, |
9:55 | et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo. |
9:56 | Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est. |
9:57 | Dixerunt ergo Iudaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? |
9:58 | Dixit eis Ihesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. |
9:59 | Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Ihesus autem abscondit se, et exivit de templo. |